Index

Back Top Print

NOVA VULGATA

  

APOSTOLI AD ROMANOS EPISTULA SANCTI PAULI

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

 

1 
1 Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei,
2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
3 de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem,
4 qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro,
5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius,
6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi,
7 omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo;
9 testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
10 semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos,
12 id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam.
13 Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
14 Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.
15 Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare.
16 Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.
17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”.
18 Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent,
19 quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.
20 Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;
21 quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.
22 Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt,
23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium.
24 Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis,
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.
26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam;
27 similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt,
29 repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes,
31 insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia.
32 Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus.

2
1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
2 Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
3 Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
4 An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?
5 Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei,
6 qui reddet unicuique secundum opera eius:
7 his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;
8 his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci;
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.
11 Non est enim personarum acceptio apud Deum!
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
13 Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
14 Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex;
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,
16 in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.
17 Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,
18 et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem,
19 et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege.
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris?
22 Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias?
23 Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?
24 “ Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptum est.
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
26 Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
27 Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.
28 Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,
29 sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.

3
1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est.
9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est:
“ Non est iustus quisquam,
11 non est intellegens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
16 contritio et infelicitas in viis eorum,
17 et viam pacis non cognoverunt.
18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:
23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.

4
1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem?
2 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum.
3 Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”.
4 Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum;
5 ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam,
6 sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
7 “ Beati, quorum remissae sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”.
9 Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “ Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”.
10 Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio:
11 et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia,
12 et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae.
13 Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei;
14 si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio.
15 Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.
16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum,
17 sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;
18 qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum ”.
19 Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;
20 in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,
21 et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.
22 Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,
24 sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis,
25 qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.

5
1 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
4 patientia autem probationem, probatio vero spem;
5 spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
6 Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori.
8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
9 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;
11 non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
12 Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.
15 Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.
16 Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae;
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.
20 Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
21 ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.

6
1 Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet?
2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?
4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;
9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.
10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius,
13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.
15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!
16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?
17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis,
18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
19 Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem.
20 Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae.
21 Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!
22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam!
23 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.

7
1 An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit?
2 Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.
4 Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
6 nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.
8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
9 Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,
10 ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;
11 nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit.
12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
14 Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
15 Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
16 Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona.
17 Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
19 Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago.
20 Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
21 Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.
22 Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
24 Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?
25 Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.

8
1 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.
3 Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
4 ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.
5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.
6 Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;
7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
9 Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.
11 Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
12 Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.
16 Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
17 Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;
20 vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
22 Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc;
23 non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24 Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?
25 Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.
26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
27 qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
29 Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;
30 quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
32 Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?
33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat?
34 Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
35 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?
36 Sicut scriptum est:
“ Propter te mortificamur tota die,
aestimati sumus ut oves occisionis ”.
37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

9
1 Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2 quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo.
3 Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,
4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
5 quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
7 neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
8 Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;
9 promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”.
10 Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;
11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”;
13 sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.
14 Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
15 Moysi enim dicit: “ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ”.
16 Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.
17 Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”.
18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat.
19 Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”.
20 O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.
21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
22 Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum;
23 et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,
24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?
25 Sicut et in Osee dicit:
“ Vocabo Non plebem meam Plebem meam
et Non dilectam Dilectam.
26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis:
“Non plebs mea vos”,
ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”.
27 Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
28 Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”.
29 Et sicut praedixit Isaias:
“ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorra similes fuissemus ”.
30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est;
31 Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
32 Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
33 sicut scriptum est:
“ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali;
et, qui credit in eo, non confundetur ”.

10
1 Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.
2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;
3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti;
4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.
5 Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.
6 Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;
7 aut: “ Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare.
8 Sed quid dicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum! ”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.
10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.
11 Dicit enim Scriptura:
“ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
12 Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:
13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est:
“ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18 Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo,
in omnem terram exiit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit:
“ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem:
per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”.
20 Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”.
21 Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.

11
1 Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.
2 Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:
3 “ Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ”.
4 Sed quid dicit illi responsum divinum?
“ Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ”.
5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. 6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
7 Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
8 sicut scriptum est:
“ Dedit illis Deus spiritum soporis,
oculos, ut non videant,
et aures, ut non audiant,
usque in hodiernum diem ”.
9 Et David dicit:
“ Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem
et in scandalum et in retributionem illis.
10 Obscurentur oculi eorum, ne videant,
et dorsum illorum semper incurva! ”.
11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.
12 Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
13 Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.
15 Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
16 Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.
17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
18 noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
19 Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”.
20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
22 Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
26 et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est:
“ Veniet ex Sion, qui eripiat,
avertet impietates ab Iacob;
27 et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum ”.
28 Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
30 Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,
31 ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.
32 Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
33 O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
34 Quis enim cognovit sensum Domini?
Aut quis consiliarius eius fuit?
35 Aut quis prior dedit illi,
et retribuetur ei?
36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.

12
1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
3 Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
7 sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
8 sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
9 Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
14 Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
19 non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

13
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
2 Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent.
3 Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;
4 Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit.
5 Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam.
6 Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.
7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
9 Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
10 Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.
11 Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.
12 Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.
13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.

14
1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum.
2 Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat.
3 Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit.
4 Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum.
5 Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.
6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
9 In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.
10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
11 scriptum est enim:
“ Vivo ego, dicit Dominus,
mihi flectetur omne genu,
et omnis lingua confitebitur Deo ”.
12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
13 Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
14 Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est!
16 Non ergo blasphemetur bonum vestrum!
17 Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus.
19 Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem.
20 Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
21 Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.
22 Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat.
23 Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.

15
1 Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere.
2 Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;
3 etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ”.
4 Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
5 Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
6 ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei.
8 Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum;
9 gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est:
“ Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”.
10 Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”.
11 Et iterum:
“ Laudate, omnes gentes, Dominum,
et magnificent eum omnes populi ”.
12 Et rursus Isaias ait:
“ Erit radix Iesse,
et qui exsurget regere gentes:
in eo gentes sperabunt ”.
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
14 Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere.
15 Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
16 ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.
17 Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum;
18 non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis,
19 in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi,
20 sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem,
21 sed sicut scriptum est:
“ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt;
et, qui non audierunt, intellegent ”.
22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
25 Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
26 probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
27 Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
28 Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;
29 scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
30 Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,
31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
32 ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.

16
1 Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis,
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi.
3 Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,
4 qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium;
5 et domesticam eorum ecclesiam.
Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo.
6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
7 Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
9 Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.
10 Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.
11 Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino.
12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino.
13 Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam.
14 Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.
15 Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.
16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
17 Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
18 huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
19 Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.
20 Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.
Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.
21 Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino.
23 Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.
(24) 25 Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
26 manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,
27 soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.