Index   Back Top Print


BENEDICTUS XVI

LITTERA APOSTOLICAE
QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
INSCRIPSIT IN ALBUM BEATORUM
SERVOS DEI
 
Iosephum Tàpies et 6 Sodales
atque Mariam de los Ángeles Ginard Martí

 

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Henrici Vives Sicilia, Episcopi Urgellensis, et Antonii Mariæ Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Tápies et sex Socii et Maria ab Angelis Ginard Martí Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: 

Iosephi Tápies et sex Sociorum die decima tertia Augusti et Mariæ ab Angelis Ginard Martí die tricesima Augusti, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die undetricesima mensis Octobris anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana