Index   Back Top Print


BENEDICTUS XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
IN BEATORUM ALBUM RETTULIT SERVUS DEI
 
Carolum De Foucauld,
Mariam Piam Mastena,
Mariam Crucifixam Curcio

 

Nos, vota Fratrum Nostrorum Claudii Rault, Episcopi Laghuatensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, et Hygini Reali, Episcopi Portuensis-Sanctæ Rufinæ, necnon plurimorum, aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Carolus de Foucauld, Maria Pia Mastena et Maria Crucifixa Curcio Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:  Caroli de Foucauld die prima Decembris, Mariæ Piæ Mastena die vicesima septima Iunii et Mariæ Crucifixæ Curcio die quarta Iulii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die decima tertia mensis Novembris anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana