Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO SZILÁRD BOGDÁNFFY
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Accipietis virtutem superveniente Sancto Spiritu in vos et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae » (Act 1, 8).

Itaque virtus Spiritus Sancti in Venerabili Servo Szila´rd Bogda´nffy, Episcopo, sic operata est ut etiam nunc vitae eius testimonium inter angustias et vexationes apud Ecclesiam Magnovaradinensem fulgeat sicut exemplum fidei.

Venerabilis Servus Dei Szila´rd Bogda´nffy, natus die XXI mensis Februarii anno MCMXI in Feketeto´, provinciae Torontaliensis, illo tempore ad Hungariam, nunc ad Serbiam, pertinentis; die VI sequentis mensis Martii in paroecia oppidi Cso´ka baptizatus est. Primam gessit infantiam in oppido Toronta´lkeresztes, deinde in loco Temesva´r, ubi gymnasium-lycaeum Clericorum Regularium Scholarum Piarum frequentavit donec diploma maturitatis est adeptus. Animadvertens interea se ad sacerdotium vocari, rogavit ut ad seminarium dioecesanum Magnovaradinense Latinorum admitteretur. Studiis theologicis Budapestini rite expletis, sacerdos ordinatus est die XXIX mensis Iunii anno MCMXXXIV et studia superiora perrexit usque ad tempus quo Doctoratus gradum est assecutus.

 

Post ordinationem sacerdotalem operosum aggressus est ministerium pastorale, primum in urbe Satmariensi docens, deinde sicut animator plurium institutorum ecclesialium in dioecesi. Fuit quoque magister religionis atque spiritus moderator apud alumnas Sororum Ursulinarum; Ordinem Tertium Sanctae Angelae Merici pro ex-alumnis fundavit. Postea spiritalem aegrorum suscepit curam tam in valetudinario civili quam in valetudinario Varadini pro insanis, eodem tempore muneribus fungens moderatoris spiritus apud seminarium dioecesanum atque magistri apud gymnasium superius Praemonstratense. Plurima eius opera fructusque multiplex eius ingenium in munere docendi testificantur. Illa enim periodo innumeros articulos, praesertim Acta Benedicti Pp. XVI 477 de re catechetica et spirituali, variis in commentariis edidit, ut hoc quoque modo Evangelium iuvenibus annuntiaretur. Minaces interea caligines tam societatem Europaeam offuscabant quarum causa illa in trepidissimis angustiis versabatur, ita ut omnia reciderent in persecutionem Hebraeorum et in alterum pancosmicum bellum. Pater Szila´rd numquam rigidas secutus est sententias de re politica sed, in specificis historiae adiunctis, viam dialogi et pacis semper quaesivit ac demonstravit praeclaram curam in pauperes et oppressos. Sic stantibus rebus, simul cum aliis docentibus, ipse nonnullos Hebraeos abscondit in seminario Magnovaradinensi, celans eorum identitatem. Fidei vita in dioecesi infeliciter opprimebatur etiam post bellum propter persecutionem contra Ecclesiam eiusque instituta a regimine communistarum provectam. Accidit quoque ut nonnulli Episcopi ad arbitrium comprehenderentur. Ingravescentibus difficultatibus, Servus Dei nominatus est Secretarius Episcopi Scheffler Ja´nos, sacrorum Antistitis Satmariensis, atque consiliarius duarum dioecesium Magnovaradinensis et Satmariensis, ac die XIV mensis Februarii MCMXLIX occulte consecratus est Episcopus dioecesis Magnovaradinensis Latinorum. Interea omnes Ecclesiae Pastores, eo quod regimini adiumentum negabant, a primoribus statalibus habebantur tamquam inimici, quos inter recensebatur Episcopus Bogda´nffy. Hac de causa, paulo post ordinationem, traditus est in custodiam Securitatis Varadini et duobus annis postea translatus est in carcerem urbis Jilava vulgo dictae. Deinde destinatus est ad fodinam plumbeam loci Ma´ramarossziget ac deinde ad campum exitialem in oppido Capul Midia iuxta Pontum Euxinum. Nondum autem venerat novissima vitae suae hora. Ex illo loco quippe Servus Dei, ad publicum opus damnatus, translatus est in carcerem Aegidiopolis. Cruciatibus laboribusque in metallis confectus, pulmonitem contraxit, et, quamvis in valetudinarium sit translatus, necessariam curam non obtinuit. Ideo die I mensis Octobris anni MCMLIII, natus XLII annos, in carcere obiit, martyrio perficiens vitam suam virtutibus plenam, quae fructus fuerunt integrae ac firmae fidei necnon sapientis et profundae spiritualitatis. Sequentes anni sunt silentio transacti. Memoria autem Episcopi Bogda ´nffy non deminuit, ita ut martyrii fama Episcopum Magnovaradinensem Latinorum concitaret ad inquisitionem dioecesanam incohandam, quae a die XXI Octobris MCMXCIII ad diem XX mensis Novembris anno MCMXCV est peracta, cuiusque validitatem Congregatio pro Causis Sanctorum die V Martii anno MMI recognovit. Die XVII mensis Octobris anno MMIX, prospero cum exitu, 478 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale factus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum. Patres Cardinales et Episcopi porro, in Sessione Ordinaria die XII mensis Ianuarii habita anno MMX, professi sunt Servum Dei Szila´rd Bogda´nffy suam vitam dedisse obfidelitatem erga Dominum Nostrum Iesum Christum Eiusque Ecclesiam. Nos Ipsi, die XXVII mensis Martii anno MMX, mandavimus ut super martyrium Decretum conscriberetur. Deinde decrevimus ut beatificationis ritus in urbe Magnovaradinensi perageretur die XXX mensis Octobris anno MMX. Hodie igitur, in urbe praedicta, de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servum Dei Szila´rd Bogda´nffy in Beatorum numerum adscribimus: Nos, vota Fratris Nostri Ladislai Bo¨ cskei, Episcopi Magnovaradinensis Latinorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Szila´rd Bogda´nffy, Episcopus et martyr, qui ministerium pastorale cum deditione et liberalitate exercuit, atque brevi tempore ad fidem testificandam vitam suam pro Christo immolavit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die tertia mensis Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sic perplacet Nobis singularia vitae christianae atque navitatis episcopalis beati Szila´rd Bogda´nffy merita illustrare eorundem documenta celebrare. Itaque preces universa cum Dei Ecclesia fundentes, hunc fidelissimum Christi ministrum pie invocamus ut, vita iam in exemplum imitationemque omnibus fidelibus proposita, sua apud Dominum Redemptorem deprecatione in terris adhuc versantes quam efficacissime adiuvet, sustineat, confirmet. Singula quae hisce ediximus Litteris ac decrevimus, volumus et nunc et in posterum valere tempus, contrariis quibusvis rebus nequaquam obsistentibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto. De mandato Summi Pontificis Tharsicius card. Bertone Secretarius Status Loco e Plumbi In Secret. Status tab., n. 147.037 Acta Benedicti Pp. XVI 479 II Venerabili Dei Servae Barbarae Maix, caelitum Beatorum tribuitur dignitas. BENEDICTUS PP. XVI Ad perpetuam rei memoriam. — « Sponsus noster divinus vult ut per semitam abEo calcatam ad caelum tendamus. Sic nos sanctificare possumus » (epistula diei XXV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXII). Sanctitatis viam tenens, Venerabilis Dei Serva Barbara Maix divini amoris fragrantiam in pauperiores Dei filios in Austria et Brasilia effudit, summa caritate dum debilioribus desertioribusque iuvandis operam daret, in fide perseverans atque erga divinam voluntatem ac providentiam in fiducia. Venerabilis Dei Serva Maria Barbara a Sanctissima Trinitate, saeculari nomine Barbara Maix appellata, die XXVII mensis Iunii anno MDCCCXVIII Vindobonae ex pauperrima familia orta est, cuius pater in imperatoris aedibus opus faciebat. Anno MDCCCXXXIII, XV annos nata, parentes iam amiserat. Eius familia typho ac fame penitus est correpta. Superstites sorores nuptias inierunt et ipsa cum sorore Maria mansit. Templum « am Gestade » adire solebat precatura, ubi sodalibus Congregationis Sanctissimi Redemptoris concionantibus, consilium cepit variis Vindobonae societatis difficultatibus subveniendi. Famularum et operibus carentium feminarum difficilibus condicionibus praesertim commovebatur. Amicabus patefacere coepit desiderium quod Dominus eius in cor infuderat: « Congregationem conde Matris Meae »! Quapropter anno MDCCCXLIII domum recipiendis feminis operariis et opere carentibus constituit, moderante patre Po¨ ckl, Congregationis Sanctissimi Redemptoris sodale. Sed civilis condicio in Austria novas Congregationes instituere non sinebat. Romam petiit ut comprobationem a Gregorio XVI obtineret, qui pridie quam eam convenire debuerat, die II mensis Iunii anno MDCCCXLVI, mortuus est. Anno MDCCCXLVIII, cum liberalis motus ingrueret, omnia difficiliora sunt facta. In animum induxit ut Americam Septentrionalem peteret, sed cum Hamburgensi in portu navem opperiretur, mutavit consilium et cum praesto esset navis, in Brasiliam se contulit. Post LII dies cum ad urbem Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii una cum sociis appulisset, omni ope destituta, Episcopum adiit, qui in claustro sororum Conceptionistarum eas collocavit. Die VIII mensis Maii anno MDCCCXLIX Venerabilis Dei Serva Barbara Maix eiusque sociae religiosam 480 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale vestem induerunt atque vota religiosa in Episcopi manibus nuncuparunt. Alacriter operoseque pauperibus inservire coepit. Anno MDCCCLII Vindobonam repetiit, ut secum XII novas sodales deferret atque die XVIII mensis Octobris eiusdem anni Pium IX convenit, qui eius animum confirmavit, dicens « Ite et operamini in vinea Domini. Date operam ut Congregatio augeatur ». Pontificis verbis roborata, anno MDCCCLIV in Brasiliam rediit, ubi totam per vitam apostolicum opus sustinuit. Congregatio Sororum abImmaculato Corde Mariae ab ea condita Vindobonae feminis operariis et opere carentibus inservivit, in Brasilia in scholis, pupillorum puerorumque desertorum institutis, iuvenum domiciliis, aegrotorum provincia est operata. Mater Barbara ex sacra Eucharistia, precatione ac Dei Verbo vires hauriebat. Cum terrestre iter faceret, se Christo aequare contendit, cuius voluntati semper, a Spiritu Sancto ducta, sese addixit. Suis filiabus, veluti spiritale testamentum, veniam dandam et veritatis amorem reliquit. Die XVII mensis Martii anno MDCCCLXXIII pie obiit in oppido Catubi prope S. Sebastianum Fluminis Ianuarii, silens quidem et paupera. Cum eam ad funera compararent, eius in capite coronam spineam posuerunt, ut sponsam Sponsi Crucifixi significarent. Sanctitatis eius fama cum augeretur, eius intercessionem nonnulli petebant. Propter bella mundana atque gravem egestatem beatificationis Causa est procrastinata, quae apud Portum Alacrem die XIX mensis Iunii anno MCMXCIII incohata est et die XXIX mensis Novembris anno MCMXCVI ad finem adducta. De iuridica validitate dioecesanae Inquisitionis Decreto die XXIV mensis Aprilis anno MCMXCVIII obtento, Consultores Theologi, in Congressione Peculiari die XIX mensis Octobris anno MMVII coadunati, Servae Dei virtutibus, heroum in modum exercitis, suffragati sunt atque idem Patres Cardinales Episcopique in Sessione Ordinaria die I mensis Aprilis anno MMVIII iudicarunt. Sic Nos ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de virtutibus, heroice exercitis, Decretum die III mensis Iulii anno MMVIII ederet. Pro beatificatione pueri, graviter perusti, sanatio est lata. Medici Consultores die XIII mensis Novembris anno MMVIII hanc sanationem ad scientiam inexplicabilem iudicaverunt, quam Congressio Peculiaris Theologorum die XXII mensis Martii anno MMIX Venerabilis Dei Servae intercessioni tribuit. Sic censuerunt Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XII mensis Ianuarii anno MMX. Nos Ipsi sivimus ut Congregatio de Causis Sanctorum die XXVII mensis Martii anno MMX Decretum evulgaret atque statuimus ut beatificationis ritus die VI mensis Novembris anno MMX in urbe Portus Alacris celebraretur. Acta Benedicti Pp. XVI 481 Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servam Barbaram Maix adscribimus: Nos, vota Fratris Nostri Dadei Grings, Archiepiscopi Portalegrensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Barbara Maix, religiosa, Fundatrix Congregationis Sororum ab Immaculato Corde Mariae, quae, voluntatem Dei in omnibus quaerens ac pristinarum spiritu communitatum christianarum imbuta, pauperes curavit, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die sexta mensis Novembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Haec vero quae statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die VI mensis Novembris, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto. De mandato Summi Pontificis Tharsicius card. Bertone Secretarius Status Loco e Plumbi In Secret. Status tab., n. 157.585 482 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale III Venerabili Dei Servo Ioanni Scheffler, Beatorum honores decernuntur. BENEDICTUS PP. XVI Ad perpetuam rei memoriam. — « Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi pervenire ad regnum, cuius nullus est finis? » (S. Augustinus, De civitate Dei, XXII, 30, 5). Haec novissima sunt verba quae pronuntiavit, parum antequam moreretur, Venerabilis Servus Dei Ioannes Scheffler. Similes cogitationes cunctam per vitam cor et mentem eius illuminaverunt, quapropter vixit ac mortem obiit memoria tenens finem qui singulos Christianos concitat: ad Christum pervenire in Regno caelorum. Servus Dei Ioannes Scheffler natus est die XXIX mensis Octobris anno MDCCCLXXXVII in loco Ka´lma´nd, dioecesis Satmariensis, qui nunc situs est intra fines Romaniae, quique olim ad Hungariam pertinebat. Congrua institutione suscepta, presbyter ordinatus est die VI mensis Iulii anno MCMX. Eodem anno Romam missus est, ubi anno MCMXII apud Pontificiam Universitatem Gregorianam lauream in iure canonico est consecutus. In dioecesim suam reversus, apud Seminarium Maius munere fungebatur docentis et praefecti. Cappellanus fuit inde in urbe Ungva´r, postea catechesim docuit et Archigymnasium Catholicum Satmariense direxit. Interea anno MCMXV Budapestini adeptus est doctoris titulum in theologia. Officia pastoralia cum magisterio consociavit, etenim parochus fuit loci Nagymajte´ny, deinde praeceptor ac denique etiam moderator spiritus in Seminario Magnovaradinensi. Participavit in Congressibus Eucharisticis Internationalibus Chicagiae anno MCMXVI, Carthagine anno MCMXXX et Dublini anno MCMXXXII. Plurimos exaravit articulos scientificos de iure canonico, in quibus operam dedit studiis de iuridica indole autonomiae Ecclesiae eiusque necessitudinibus cum civitate. Praeparavit Regulas Sororum Misericordiarum Satmariensium atque Statuta dioecesis Satmariensis. Annis MCMXXXVI-MCMXXXVIII operam suam contulit ad dioecesanam synodum apparandam, cuius deinde publici iuris fecit « compendium», nempe Decreta synodalia. Pro iuvenibus et catholicis doctis Hungariae scripsit et in patrium sermonem varios libros catechesis convertit. Acta Benedicti Pp. XVI 483 Currente autumno anni MCMXL nominatus est professor Ordinarius iuris canonici apud studiorum universitatem Francisci Iosephi in urbe Kolozsva´r. Veluti suam peculiarem vocationem sacerdotalem sensit spiritalem institutionem alumnorum Seminarii et religiosorum. Valde aestimatus fuit uti moderator spiritus in Seminariis Maioribus sive Satmariensi sive Magnovaradinensi Latinorum. Plurimi factus est uti confessarius apud Sorores Misericordes Satmarienses et Sorores Franciscales Magnovaradinenses. Plurima praedicavit spiritalia exercitia ad presbyteros et religiosos, unde verum odorem sanctitatis diffundere fecit. Anno MCMXLII nominatus est Pastor dioecesis Satmariensis atque Administrator Apostolicus Magnovaradinensis Latinorum. Die XVII mensis Maii eiusdem anni Episcopus consecratus est abHungariae Primate Em.mo Domino Iustiniano Sere´di. A die IX mensis Aprilis anno MCMXLVIII, quo duae dioeceses coniunctae sunt, utriusque constitutus est Ordinarius. Ad vocationes sacerdotales promovendas Opus vocationum ecclesiasticarum instituit. Totam per vitam sustinuit onera societatis sui temporis, qua de re compulsus est ad homines oppressos et vexatos tuendos. Navitas eius alacris exstitit, ita ut, altero bello mundiali grassante, gubernium Hungariae, eo intercedente, a coacta custodia Episcopum Maramuresensem Alexandrum Rusu liberaverit. Ipse conabatur iuvare Hebraeos, congregatos in locis Hungariae et Romaniae unde transferri solebant in campos exterminationis. Prae plurimis obstaculis et oppositionibus occupantium valuit quosdam suos presbyteros liberare, qui ad arbitrium comprehensi erant. Bello fere composito, nempe mense Ianuario anni MCMXLV, apud regimen Sovieticum, quod regionem eius tune occupabat, frustra conatus est a deportatione servare fideles suos ex Germana origine. Nam iam anno MCMXLIII monuerat suos sacerdotes et christifideles de futuris consectariis post bellum, praesertim de periculo ideologiae atheismi et communismi simulque de probabili persecutione contra catholicos incitata. Die VIII mensis Novembris anno MCMXLV Summus Pontifex Pius XII nominavit eum Episcopum Iaurinensem, in locum Episcopi martyris beati Gulielmi Apor. Ipse suam oboedientiam erga Sanctum Patrem declaravit, attamen poposcit, graves oblocales condiciones, ut manere posset in dilecta sua dioecesi. Uti Episcopus sollicitus fuit de cultu Sacratissimi Cordis Iesu diffundendo. Fidem docens, saepe egit de re mariologica, itaque suam in dioecesim festum induxit Immaculati Cordis Mariae atque anno MCMXLVIII Annum Marianum indixit. A sacerdotibus suis postulavit ne in 484 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale varias factiones politicas se immiscerent, at dolens pati debuit democraticum statum in communistarum dictaturam transformari. Die XIX mensis Iulii anno MCMXLVIII regimen Romaniae unilaterali consilio solvit concordatum cum Sancta Sede, novaque lex civilis de cultu non agnovit exsistentiam dioecesis Satmariensis-Magnovaradinensis Latinorum. Rerum adiuncta ita facta sunt magis graviora, ut regimen arbitrariam suspensionem Episcopi abeius officio declaraverit. Itaque Venerabilis Servus Dei coepit vitam ecclesialem variis in paroeciis clandestino disponere, ad persecutionem vitandam. Spiritales tribulationes eius auctae sunt cum insequenti anno Excellentissimus Dominus Szila´rd Bogda´nffy, Episcopus secrete consecratus, ac serius eius Vicarius Generalis Carolus Pakocs comprehensi sunt. Ex ea re intellexit mentem regiminis communistarum Romaniae in eo esse ut distraheret Ecclesiam Catholicam ab oboedientia erga Sanctam Sedem; ille tamen semper fidelis mansit Summo Pontifici. Die XXIII mensis Maii anno MCML translatus est in coactam custodiam apud conventum franciscalem loci Ko˝ro¨sba´nya. Nam regimen cupiebat ut ipse in Transilvania duceret Ecclesiam huius regionis, sed communione privatam cum Ecclesia Romana. Reiecto hoc proposito, comprehensus est. Primum quidem conductus est in carcerem Ministerii a negotiis internis Bucarestiensibus, deinde translatus est in subterraneum carcerem urbis Jilava. Coram ceteris captivis confessus est pro sacerdote catholico ignominiam non esse pati ac mori in communistarum carcere. Valetudo eius revera cito in peius ruit, ita ut, obtoleratas vexationes, in carcere obiit die VI mensis Decembris anno MCMLII, priusquam ridiculum processum a regimine paratum subiret. Martyrii fama Venerabilis Servi Dei Ioannis Scheffler constanter crevit eiusque invicta fides minime evanuit. Itaque, post lapsum communistarum regimen, novus Episcopus dioecesis Satmariensis, Excellentissimus Dominus Paulus Reizer, anno MCMXC incohavit Inquisitionem dioecesanam de martyrio, quae anno MCMXCVI est completa. Cuius validitatem iuridicam Congregatio de Causis Sanctorum agnovit per Decretum diei XIII mensis Martii anni MCMXCVIII. Favorabilis huiusmodi fuit sententia in Congressu Peculiari Consultorum Theologorum. Item Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XX mensis Aprilis anno MMX habita censuerunt eius obitum verum fuisse martyrium. Demum Nos Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum super martyrio ederet die I mensis Iulii Acta Benedicti Pp. XVI 485 anno MMX. Inde statuimus ut beatificationis ritus in Romania, Satmariensi in urbe, persolveretur die III mensis Iulii anno MMXI. Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servum Dei Ioannem Scheffler in Beatorum numerum adscribimus: Nos, vota Fratris Nostri Eugenii Scho¨ nberger, Episcopi Satmariensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Ioannes Scheffler, episcopus et martyr, Pastor intrepidus et assiduus, qui evangelica virtute maluit vincula pati captivitatis quam prodire Dominum Iesum, in plena permanens fidei communione cum beati Petri Cathedra, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Nos quidem pro certo habemus huic intrepido ac tam sollicito Pastori gregis sibi concrediti, qui multas aerumnas alacriter patiens, bonum certamen certavit, cursum consummavit fidemque integram servavit (cfr 2 Tim 4, 7), abipso Summo Pastori Christo Domino evangelicum hoc verbum dictum esse: « Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui » (Mt 25, 21.23). Libenter ideo nunc ipsius populi pastoribus et christifidelibus venerandum, imitandum et invocandum eum proponimus. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die III mensis Iulii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo. De mandato Summi Pontificis Tharsicius card. Bertone Secretarius Status

 

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

 


*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 467-469.

 

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana