Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO ALOISIO GUANELLA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; (...) Dicit ei Iesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula » (Io 5, 7-8).

Beatus Aloisius Guanella ibi continue adstare conatus est ubi vocem audiebat pauperis eique auxilium offerre poterat.Hunc animi sensum ab infantia coluerat, postea annis Seminarii ac postea per totam vitam sacerdotalem. Anima eius die Primae Communionis signata est, cum in oratione censuit contemplari Beatam Mariam Virginem monstrantem illi turbam pauperum quibus ipsemet auxilium esset laturus. Hoc misericordiae Divinae signum usque ad postremos vitae annos comitatum est eum.

Beatus Aloisius Guanella in loco vulgo Fraciscio, ex parte municipii vulgo Campodolcino dioecesis Comensis, die XIX mensis Decembris anno MDCCCXLII est ortus. A parentibus didicit non solum cotidianam rosarii recitationem, sed etiam vitae sanctorum lectionem, quae totam per vitam apostolicum eius opus insignivit.Adulescens studiorum accepit pensionem atque Collegium frequentavit vulgo Gallio ex Ordine Clericorum Regularium a Somascha et, deinde, Seminarium dioecesanum Comense, ubi die XXVI mensis Maii anno MDCCCLXVI sacerdos est ordinatus.In sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi primam celebravit Missam in loco vulgo Prosto di Piuro in Val Chiavenna, ubi per unius anni spatium permansit munus alterius a parocho exercens. Sequenti anno parochus nominatus est in loco vulgo Savogno, in parva videlicet paroecia in montis clivo posita.Septem annis sui diligentis ministerii Ioannem Bosco noverat et quosdam patres Congregationis Fratrum a S.Iosepho Benedicto Cottolengo Augustae Taurinorum.Austeriorem appetens religiosam vitam, anno MDCCCLXXV, de Episcopi consensu, in Institutum Ioannis Bosco se contulit, religiosa nuncupans in Societate S. Francisci Salesii vota, in qua magni momenti munera obiit, uti Rectoris Seminarii « vocationum adultorum ». Post triennium, Episcopus Comensis Aloisium Guanella in dioecesim revocavit, quo rediit institutionem condere cupiens ad infantes egentes colligendos. Scholam aperuit quam tamen, ob hostilitatem auctoritatum publicarum, claudere debuit. « Hora misericordiae », uti presbyter Guanella tempus singularis gratiae Divinae appellare solebat, venit, cum Episcopus suasit ei ut paroeciam in loco vulgo Pianello Lario peteret, ubi coetus ortus est puellarum ad egentes iuvandos. Hic coetus originem dedit novae Congregationi Filiarum a Sancta Maria Providentiae. Zelus et apostolica caritas beati Aloisii beneficam auxerunt operam adeo ut operositatem ad ipsam urbem Comensem extendere possent. Hic initium habuit Domus Divinae Providentiae, quae postea Domus Mater facta est duarum Congregationum: femininae et masculinae. Prima missio a iuveni sorore Clara Bosatta dirigebatur. Illa angularis exstitit lapis novae femininae operae; duos post annos obiit et a beato Ioanne Paulo II, Decessore Nostro, die XXI mensis Aprilis anno MCMXCI in Beatorum album est relata. Inter proposita primae Missae Aloisius Guanella scripsit: « Volo gladius esse ignis in sancto ministerio, sal spargendum ubicumque Providentia velit ». Comi beatus Guanella validum invenit fulcrum ex parte Episcopi Andreae Caroli Ferrari, qui Archiepiscopus postea sedem tenuit Mediolanensem et a beato Ioanne Paulo II beatus est declaratus. Maximum Aloisius inceptum suscepit purgandi palustrem locum ad fauces fluminis Adduae qui dicitur Pian di Spagna. Adiuvantibus « bonis filiis », sicut sacerdos Guanella infirmos vocare solebat, nasci potuit novus locus vulgo Nuova Olonio San Salvatore. Hic beatus sanctuarium exstruxit Beatae Mariae Virgini ab Opere dicatum.Simul cum pauperibus numerus etiam crevit illorum qui eos auxilio et amore prosequebantur. Anno MDCCCXCVII Statutum Filiarum a Sancta Maria Providentiae composuit. Apud Congregationem femininam, sacerdos Guanella coetum etiam sacerdotum congregavit, quos Servos Caritatis appellavit, quibuscum vota religiosa perpetua die XXIV mensis Martii anno MCMVIII nuncupavit. « Cessare non licet donec pauperes adsint quibus subveniendum est » —sacerdos Guanella dicere consuescebat per loca illa peregrinans in quibus paupertatis signa clarius advertebantur.Sic duae religiosae Congregationes per varias Italiae regiones propere sunt diffusae, sicut etiam per proximam Confoederationem Helveticam. Anno MCMIV beatus Aloisius Guanella Romam venit ubi Servi Caritatis domicilium prope Montem Malum constituerunt, coloniam gerentes agrariam. Summus Pontifex sanctus Pius X magnitudinem intellexit animi sacerdotis Guanella, quem aestimabat cuique in regione vulgo Trionfale munus concredidit ecclesiam Transitui sancti Ioseph dicatam exstruendi. Beatus Aloisius praeter paroeciam fundavit etiam Piam Unionem Transitus Sancti Ioseph, associationem videlicet ad orandum pro morientibus, cuius sanctus Pius X uti primus sodalis inscribi voluit. Associatio celeriter se diffudit atque paucis mensibus plures contigit Nationes. Zelus missionarius, quo Aloisius Guanella nutriebatur, compulit eum ut, iam septuagenarius, mense Decembri anno MCMXII Foederatas Civitates Americae Septentrionalis adiret ad auxilium migrantibus in diffıcultatibus versantibus ferendum et rationem laboris sororum ordinandam. Deinde mense Ianuario anno MCMXV ipsemet illis auxilium praestitit qui Aprutii motu terrae sunt concussi. In illa regione simul cum eo sacerdos Aurelius Bacciarini operatus est, deinde Episcopus, a Nobismet Ipsis Venerabilis Dei Servus declaratus. Ob senectutem, ob participationem Italiae in primo bello mundiali, ob laborem aliquot confratrum in fronte aciei, valetudo corruit beati Aloisii, qui die XXVII mensis Septembris anno MCMXV paralysi est correptus Domi Matris Comensi in urbe.Sacerdos Orione statim adiit eum atque suo in diario scripsit: « Ille manum meam tenens dixit: in caelo nos videbimus ». Die XXII mensis Octobris postremo accepit Sanctam Eucharistiam e manibus Venerabilis Servi Dei Aurelii Bacciarini, Vicarii generalis Operis, atque Sacramento unctionis infirmorum est refectus.Suis in memoriis scripsit: « Mors est sicut mater quae filium amplectitur (...), est angelus qui nos ad patriam perducit ». Illa mater, fulgens sicut angelus, hora decima quarta cum quadrante transiit die Dominica XXIV mensis Octobris anno MCMXV.

Perdurante et augescente sanctimoniae fama, Processus Informativus ab anno MCMXXIII ad annum MCMXXX apud Curias episcopales Comensem et Mediolanensem est actus. Die XII mensis Iunii anno MCMXXXII Decretum emissum est scriptionum approbationis et die XV mensis Martii anno MCMXXXIX Venerabilis Servus Dei Summus Pontifex Pius XII Decretum ad Processum Apostolicum incohandum subsignavit. Die VI mensis Martii anno MCMLIX in celebratione Congregationis generalis, adstante beato Ioanne XXIII, examen actum est circa virtutes heroicas Servi Dei Aloisii Guanella cuius Decretum die VI mensis Aprilis eiusdem anni est promulgatum. Omnibus de iure servatis, die XV mensis Iunii anno MCMLXIV Decretum prodiit, quo duo miracula sunt approbata intercessioni beati Aloisii Guanella adscripta. Die XXIV mensis Octobris anno MCMLXIV Paulus VI, Decessor Noster, in Beatorum album eum rettulit.

Intuitu Canonizationis, examini subiecta est Congregationis de Causis Sanctorum sanatio iuvenis, victimae gravissimi casus in Archidioecesi Philadelphiensi, in urbe Campifontana, ex Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis. Consilium Medicum Congregationis de Causis Sanctorum, in Congregatione die XII mensis Novembris anno MMIX, agnovit sanationem sub luce scientiae medicae inexplicabilem fuisse. Ad hunc quod attinet eventum Consultores Theologi, in Congressu Peculiari, die XXX mensis Ianuarii anno MMX habito, circa intercessionem beati Aloisii Guanella unanimiter affirmativam tulerunt sententiam. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die XX mensis Aprilis eiusdem anni congregati, agnoverunt sanationem verum fuisse miraculum, quod efficaci eiusdem beati intercessioni est attribuendum.

Nosmet Ipsi die I mensis Iulii anno MMX facultatem Congregationi de Causis Sanctorum tribuimus ut Decretum super miraculo promulgaret. Die XIX mensis Februarii anno MMX in sollemni Consistorio Canonizationem beati Aloisii Guanella die XXIII mensis Octobris anno MMXI celebrandam decrevimus.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fıdei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Guidonem Mariam Conforti, Aloisium Guanella et Bonifatiam Rodríguez De Castro Sanctos esse decernimus et defınimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S.Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo undecimo, Pontifıcatus Nostri septimo.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 1, pp. 1-5.

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana