Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN

 

 

Venerabili Fratri Nostro
XAVERIO S.R.E. Cardinali LOZANO BARRAGÁN,
Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praesidi

Una cum tota dilecta communitate Mexicana tum hic in Urbe tum etiam in patria tua, Venerabilis Frater Noster, libentes quidem hoc fausto tempore consociamur illa in communi studiosaque gratulatione quae Tibi his diebus ostendetur, cum videlicet presbyteratus tui aureum commemorabitur iubilaeum.

Prius enim quam Decessor Noster immortalis memoriae Ioannes Paulus II ad munus te arcessivit Praesidis Pontificii Consilii pro Pastorali Valetudinis Cura, maximam ministerii sacerdotalis tui partem in valde variis ac multiplicibus operibus et inceptis transegeras pro Ecclesia in patria tua, ubi tuae effulserunt pastorales virtutes rerumque agendarum diligentia.

Haud Nobis necesse videtur singula commemorare navitatis tuae frugifera consilia apud Societatem Theolo-gicam Mexicanam, in Instituto Theologico Pastorali CELAM, at potissimum in communicata curatione episcopali archidioecesis Mexicanae ac deinde duodecim annos provida in gubernatione gregis Zacatecensis ubi singulari quidem amore promovebas cleri renovationem atque structurarum dioecesis confirmationem et dialogum cum cultura.

His deinde apostolatus frugiferi tui meritis omnino addantur oportet plurimae quidem et maximae utilitates quas adfers veluti actuosus sodalis variorum Curiae Romanae officiorum. Nec minus luculenter fulget opus tuum, ut iam innuimus, pro pastorali valetudinis cura proximos hos novem annos.

Causas itaque invenimus, Venerabilis Frater Noster, cur his Nostris Litteris tibi veluti praesentes omnino gratulemur de sacerdotii tui anniversaria memoria quae incidet Dei beneficio in tricesimum proximi mensis Octobris diem.

Tunc tecum peculiari benevolentia coniungemur, quemadmodum nunc tecum colloquimur, Deo omnium bonorum Auctori gratias tecum referentes tibique debitas tribuentes laudes de tam fructuoso et vario sacerdotali ministerio. Optantes denique Nos ut diu posthac pro Domino in electa Ecclesiae vinea operari valeas, supernorum auxiliorum pignus certissimum ac benignitatis Nostrae documentum clarum tibi transmittimus, Apostolicam scilicet ex animo Benedictionem Nostram.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Octobris, anno MMV, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana