Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVUS XVI

EPISTULA DATA
RENATO RAPHAËLI S. R. E. CARDINALI MARTINO

 

Venerabili Fratri Nostro
RENATO RAPHAELI S.R.E. Cardinali MARTINO

Quintus et vicesimus feliciter appetit annus ex quo tempore legationes seu diplomaticae rationes inter Singapurae Nationem et Apostolicam Sedem sunt initae. Utraque igitur tutum felixque ingressa videtur iter, ut, bene iuvante Domino, uberem profectum futurum in aevum assequatur. Nec silendum arbitramur de quattuor exactis lustris, cum veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II Singapuranam gentem invisit eamque ad humanum religiosumque progressum incitavit. Ceterum Congressus Asiae Missionalis iam prospectatur, qui renovatam vim afferet Evangelio populis illis nuntiando, ut inibi quoque Salvatoris verba ac dona late diffundantur.

Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hi congruenter commemorentur et optimo iure extollantur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non harum rerum solum memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum permovendi, ad concordiam pacemque conciliandam, pro cognito cum habeamus Ecclesiam Catholicam suam praestaturam operam ut cunctis ibidem hominibus salutaria beneficia obveniant.

Peropportune igitur mensis Iunii, XXI-XXIII diebus, sollemnes erunt celebrationes et eucharistica liturgia, totam afficientes ecclesialem communitatem. Ut hae convenienti cum sollemnitate evolvantur et absolvantur spectatum Missum destinare studemus, qui personam Nostram gerat vocemque simul significet. Quocirca pergrandi permoti animi affectione te, Venerabilis Frater Noster, cuius apud Nos congrua est auctoritas et aestimatio, Missum Extraordinarium constituimus, ut commemorationibus quas supra diximus intersis ipsaque verba Nostra proferas, unde cuncti novum animum suscipiant ad rectas semitas firmius in dies tenendas.

Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes Nostrumque pariter animum gratum de Pontificatus iam circumacto anno. Nostro demum nomine atque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum complementum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Maii, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana  

   



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana