Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
FRATRI IVANO S.R.E. CARDINALI DIAS,
CONGREGATIONI PRO GENTIUM
EVANGELIZATIONE PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
IVANO S.R.E. Cardinali DIAS
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Vetustam Aethiopes sectantes consuetudinem atque peculiarem temporis mensuram ad novum Millennium recolere se comparant ipsique in memoriam antiquos annales revocare festinant, cum christianum nomen illuc est inductum et Salvatoris salus gentes illas est complexa. Commemorationem hanc Congressus Eucharisticus nationalis extollet, qui eodem tempore ibidem celebratur. Ex hoc enim Sacramento veluti e salienti sacerrimoque fonte Domini scimus defluere uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem inde vigorem sumentes suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere possunt.

Provido de consilio novimus annum bismillesimum Aethiopica in Natione, nominatim Neanthopolitana in urbe, II-IV diebus mensis Maii, actum iri, cum eodem tempore Congressus eucharisticus nationalis celebratur. Maiores enim ibidem et qui pientissimi exstiterunt Corporis et Sanguinis Christi mysterium sunt venerati aliisque idem ferventi animo inculcarunt, ubi primum christiana haec ad loca religio inducta est.

Cupimus et Nos, antiquioribus repetitis christianae pietatis documentis, nostra quoque aetate hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus.

Quocirca ut bina haec commemoratio spectabilius efficaciusque evolvatur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, Evangelii diffundendi alacriter gerens operam, prorsus idoneus occurris qui personam Nostram inibi sustineas atque utrique celebrationi intersis. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad sollemnia illa agenda.

Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum complementum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Martii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana