Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI RODÉ, C.M.,
CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE PRAEFECTO,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONEM
MILLESIMI ANNIVERSARII ARCHIDIOECESIS ALBAE IULIAE
 

 

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali RODÉ, C.M.,
Congregationis pro Institutis vitae consecratae
et Societatibus vitae apostolicae Praefecto

Millesimus mox eventurus est annus ex quo tempore Sanctus Stephanus Protorex Apostolicus pientissime decem episcopatus Hungariae condidit, inter quos Episcopatus Transsylvaniensis annumerabatur, cui Dioecesi posthac Albae Iuliae nomen est inditum. Iam ideo antiquitus compluribus adlaborantibus, Evangelii beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt, ipsaque ibidem Ecclesia tutum felixque ingressa est iter, ut, bene iuvante Domino, uberem profectum assequeretur.

Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Quapropter rogantibus Venerabilibus Fratribus Georgio Michaele Jakubinyi, Albae Iuliae Archiepiscopo, ipsius Auxiliari Iosepho Tamás fidelibusque, die XXIX mensis Septembris, interveniente festo Sancti Michaelis Archangeli primarii cathedralis templi eiusdemque archidioecesis patroni, quod possumus, subvenire cupientes, eminentem virum destinare statuimus ad primaevae illius conditae sedis millenariam memoriam agendam, ut ager hic dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat et laetiore segete vestiatur.

Quocirca ut ritus hic luculentius efficaciusque evolvatur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et affatim explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Sancti Michaelis Archangeli enixe invocato patrocinio, ad probandas translaticias semitas calcandas itemque ad concordem inter credentes reperiendam voluntatem cohortaberis, dum nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum documentum.

Ex Arce Gandulfi, die XXIV mensis Augusti, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana