Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. CARDINALI RE
,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES MILLESIMI ET QUINGENTESIMI
ANNIVERSARII DIEI
A CONDITO SANCTUARIO SANCTAE MARIAE GRATIARUM
IN LOCO VULGO MENTORELLA

 

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. Cardinali RE
Praefecto emerito Congregationis pro Episcopis

Ineunte Pontificatu, placuit Nobis Sanctuarium Sanctae Mariae Gratiarum in loco vulgo Mentorella, dioecesis Tiburtinae, invisere, Virgini Sanctissimae de eius intercessione apud Filium suum gratias agere atque continuum praesidium efflagitare.

Idcirco laeto animo accepimus Sanctuarium istud - vulgo "Madonna della Mentorella" - pastorali curae sodalium Provinciae Polonicae Congregationis a Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi concreditum, mille et quingentos annos a fundatione sua celebraturum esse. Agitur de fausto iubilaeo huius sacrae aedis quae, pulcherrima in regione aedificata, in Italiae terra eminet tum pastoralibus eventibus, tum peregrinantium numero, inter quos libentes Praedecessorem Nostrum Venerabilem Servum Dei Ioannem Paulum II, rec. rem., memorare licet.

Hac prospera data occasione, die XXIX proximi mensis Augusti, die videlicet quo singulis annis multi adveniunt peregrini, in Sanctuario sollemnis Eucharistiae agetur celebratio. Quam ob rem Venerabilis Frater Maurus Parmeggiani, Episcopus Tiburtinus, humanissime a Nobis rogavit ut quendam insignem Purpuratum Patrem designaremus qui huic eventui Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Congruae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui Congregationis pro Episcopis munus Praefecti diligenter hucusque exercuisti, aptusque et dignus omnino Nobis videris ut eiusmodi missionem fructuose expleas. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationes millesimi et quingentesimi anniversarii diei a condito Sanctuario Sanctae Mariae Gratiarum, quae memorato die proximi mensis Augusti in loco vulgo Mentorella sollemniter explebuntur.

De divino Filio Virginis Mariae loquens, omnes illic adstantes adhortaberis ut precibus, meditatione nec non spiritalium necessitatum consideratione renovatis viribus novoque studio peculiarem dilectionem erga Christum et Ecclesiam demonstrent atque fide, spe et caritate cotidiana in vita ferveant.

Sacrorum Antistitem Tiburtinum ceterosque sacros Praesules ibi congregatos, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam. Verba singularis aestimationis Nostrae dilectis dicas sodalibus Provinciae Polonicae Congregationis a Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi, qui in hoc Sanctuario studiosam navant pastoralem operam.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur Tibique Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.

Ex Arce Gandulfi, die XXVII mensis Iulii, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana