Index   Back Top Print

[ LA ]

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
ZENONI S.R.E. CARDINALI GROCHOLEWSKI
PRAEFECTO CONGREGATIONIS DE INSTITUTIONE CATHOLICA
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM VI CENTENARII DEDICATIONIS
 ECCLESIAE CATHEDRALIS VLADISLAVIENSIS


Venerabili Fratri Nostro
Zenoni S.R.E. Cardinali Grocholewski
Praefecto Congregationis de Institutione Catholica
(de Seminariis atque Studiorum Institutis)


Vladislaviensis communitas ecclesialis grato animo sescentos celebrat annos a dedicatione Cathedralis sui templi, quod anno MCDXI uti ex voto post victoriam prope pagum Grunwald, adstante Poloniae rege Ladislao Jagieklo, est consecratum. Praeclara ista aedes sub titulo Assumptionis Beatae Mariae Virginis saeculorum decursu Cathedralis fuit sedes Episcoporum Cuiaviae, et nuper illorum Vladislaviensium.

Illic beatus Michaël Kozal, episcopus et martyr, episcopalem consecrationem accepit ac Servus Dei Stephanus Cardinalis Wyszyński, Poloniae Primas, ordinationem sacerdotalem. Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II anno MCMXCI sacram hanc Vladislaviensem invisit aedem atque de eius historia et spiritali pro tota regione momento est locutus.

Dilecti istius gregis Episcopus, Venerabilis Frater Vieslaus Aloisius Mering, iubilaei data occasione, quaedam pastoralia incepta suis proponit fidelibus, ut clare videre possint quomodo religio christiana historiam istius regionis sit comitata. Idem Vladislaviensis Pastor humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem virum ad memoratam celebrationem mitteremus, qui Nostras vices Vladislaviae posset gerere Nostramque erga christianos ibi adstantes dilectionem manifestare. Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi de Institutione Catholica diligenter praees quique dioecesim Vladislaviensem bene novisti, mentem Nostrani vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad sollemnem celebrationem VI centenarii dedicationis ecclesiae Cathedralis Vladislaviensis, quae die XXVI proximi mensis Iunii agetur.

Sacrarum Scripturarum verba recolens: "Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo" (Ps 5,8), pulcherrimo in cathedrali tempio Vladislaviensi sollemni Eucharistiae praesidebis atque Pastorem Vladislaviensem, cunctos Poloniae Episcopos in Conferentia plenaria ibi congregatos, civiles auctoritates, sacerdotes, christifideles laicos Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes seznione tuo ad diligentiorem etiam Christi vitae imitationem cohortaberis. Oportet enim ut cuncti novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei alacritate in vita cotidiana ferveant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Maii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana