Index   Back Top Print

[ LA ]

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
CAROLO S.R.E. CARDINALI AMIDO VALLEJO, O.F.M.
ARCHIEPISCOPO EMERITO HISPALENSI

  

Venerabili Fratri Nostro
Carolo S.R.E. Cardinali Amido Vallejo, O.F.M.
Archiepiscopo emerito Hispalensi

Obsequentes mandato Domini Iesu: "Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit" (Mc 16,15-16), novam evangelizationem universum per orbem terrarum dum incohare studemus, libenter simul recordamur praeteriti temporis eventus ad Evangelium nuntiandum pertinentes. In iis enim abundantem gratiam Dei contemplari possumus, qui per saecula mìsericorditer tot homines ad salutem in Christo consequendam vocavit.

Certiores ergo facti de sollemni celebratione quingentesimi anni a constitutione primarum dioecesium in Americana continenti a Decessore Nostro Iulio II peracta, Nos, summa cum animi consolatione, una cum eorum sacris pastoribus et christifidelibus coniuncti, Deo ante omnia debitas gratias agere cupimus atque iisdem animum addere Nostramque benevolentiam et spiritalem necessitudinem manifestare.

Quamobrem libenter sane accepimus postulatum Venerabilis Fratris Nostri Nicolai de Iesu S.R.E. Cardinalis López Rodríguez, Archiepiscopi Metropolitae Sancti Dominici atque Primatis Americae, qui, nomine etiam aliorum Praesulum, humaniter poposcit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Nos autem censemus hanc Legationem optime te esse exsecuturum, praestantissimum Pastorem ex Ordine Fratrum Minorum. Ideo nostrum missum extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad conclusionem anni iubilaris in quo primae dioeceses Americae quingentesimam anniversariam canonicae erectionis memoriam celebrant. Itaque conclusio Anni Iubilaris festive perficietur, te Nostram ferente vocem, mensis Augusti die VII in dioecesi Vegensi, die VIII in archidioecesi Sancti Dominici ac die IX in dioecesi Portoricensi.

Sacros Praesules, auctoritates civiles omnesque adstantes Nostro nomine ubique comiter salutabis. In hac autem honorifica explenda missione sacris liturgicis ritibus praesidebis, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum, caritatem pariter Nostram testaberis erga has dilectas ecclesiales communitates.

Dum ergo grato animo maturos fructus fidei et apostolatus Evangelii praeconum, comitante profecto divina gratia, mirantes contemplamur, Spiritum Sanctum supplices invocamus ut similiter nostra aetate plurimos sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos ad evangelizationis operam ferventer prosequendam compellere dignetur, intercedentibus Beata Maria Virgine, Stella evangelizationis, omnibusque sanctis, potissimum iis qui in America fidem in Christum vita et operibus nuntiaverunt. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, quam cum omnibus praesentibus participabis.

Ex Arce Gandulfi, die XI mensis Iulii, in die festo sancti Benedicti, abbatis et Europae caelestis Patroni, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana