Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
PRAEFECTO EMERITO CONGREGATIONIS
PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRANDUM CENTENARIAM MEMORIAM
MOSCOVIENSIS ECCLESIAE CATHEDRALIS IMMACULATAE CONCEPTIONIS
BEATAE VIRGINIS MARIAE CONSECRATIONIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Praefecto emerito Congregationis pro Gentium Evangelizatione

Pulchre olim asseruit Decessor Noster Sixtus IV: «Dignum, quin potius debitum reputamus, universos Christifideles ut omnipotenti Deo... de immaculatae Virginis mira conceptione gratias et laudes referant» (cfr Const. Cum praeexcelsa). Merito igitur fides ac Mariana devotio per saecula floruit in populo christiano, variis testificationibus confirmata simulque caelestis Reginae favoribus et gratiis contestata.

Huiusmodi autem pietatis in Dei Matrem peculiare monumentum est templum cathedrale in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Virginis Mariae a fidelibus catholicis Moscae centum ante annum aedificatum. Quod templum, fere populi sortem credentis participans, a communistarum regimine anno MCMXXXVII clausum est ac deinde exsacratum. Rerum vero adiunctis feliciter mutatis, aedificium catholicis restitutum est et magno studio fidelium in pristinum splendorem relatum, atque anno MCMXCIX sollemniter iterum consecratum.

Laetantes ergo accepimus notitiam de Moscoviensis ecclesiae cathedralis Immaculatae Conceptionis Beatae Virginis Mariae fausta consecrationis centenaria recordatione ac petitionem Venerabilis Fratris Pauli Pezzi, F.S.C.B., Archiepiscopi Metropolitae Moscoviensis Matris Dei, qui humane a Nobis poposcit ut Patrem Purpuratum mitteremus ad memoratum iubilaeum sollemniter celebrandum. Ad te igitur, Venerabilis Frater Noster, qui tot per annos cotidiana actuositate pro universalis Ecclesiae utilitate assiduum te confirmasti Domini Iesu ministrum et Romanorum Pontificum cooperatorem, fidentes recurrimus teque his Litteris Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem constituimus.

Quapropter die XXV proximi mensis Septembris liturgicis celebrationibus Nostro nomine Moscae praesidebis Nostramque omnibus significabis salutationem. Populum hortaberis ad constantem erga sanctam Dei Genetricem devotionem, ut ipsa ei a Christo Domino rectam vitam, altissimam erga divinam legem reverentiam, sinceram caritatem, serenam cum aliis hominibus consuetudinem obtineat atque christianae fidei tutum prosequatur emolumentum.

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, Venerabilis Frater Noster, dilectis quoque Pastoribus et Christifidelibus illic congregatis cunctisque faustum hunc eventum participantibus peramanter dilargiendam.

Ex Arce Gandulfi, die II mensis Augusti, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP XVI

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana