Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
RENATO RAPHAELI S.R.E. CARDINALI MARTINO
PONTIFICII CONSILII DE IUSTITIA ET PACE EMERITO PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
Renato Raphaeli S.R.E. Card. Martino
Pontificii Consilii de Iustitia et Pace emerito Praesidi

Millenaria iam appetit memoria ex quo tempore Abbatia Sanctissimae Trinitatis Cavensis condita est. Ex illa aetate monasterium feliciter multumque crevit, ita ut alia coenobia gigneret, quae sancti Benedicti diffunderent praecepta et Salvatoris salutaria beneficia. Complures insuper inibi praestantes exstiterunt viri tum sanctitate, tum doctrina, tum operositate, qui saeculorum decursu ipsum monasterium collustrarunt et in populum spiritalia et corporalia subsidia converterunt.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non tantae antiquitatis dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi, insignibus instantibus huius Abbatiae christianae fidei exemplis.

Ipso igitur miserenti favente Domino, mense proximo Septembri sollemniter mille annorum recoletur huius Abbatiae memoria, frequenti adstantium monachorum fideliumque corona, cum ipsius primordia revocabuntur ac superiorum fastorum documenta.

Quocirca, cum Reverendissimus Pater Iordanus Rota, Abbas Administrator Apostolicus Abbatiae Sanctissimae Trinitatis Cavensis, rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius explicaretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui idoneus videreris ut eventui illi interesses personamque inibi Nostram gereres. Itaque permagna moti affectione, te missum extraordinarium nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem die IV mensis Septembris millenariam Abbatiae Sanctissimae Trinitatis Cavensis agendam.

Universis igitur participibus ac familiae potissimum Benedictinorum voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam atque salubria praecepta tenenda. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Arce Gandulfi, die IV mensis Augusti, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP XVI

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana