Index   Back Top Print


BENEDICTUS XII

BENEDICTUS DEUS*

29 Ian. 1336

 

Pontificia definitio dogmatis de visione beatifica Sanctorum ante iudicium universale in caelo fruentium

 

Benedictus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Benedictus Deus in donis suis et sanctus in omnibus operibus suis, qui sacrosanctam Romanam catholicam et apostolicam Ecclesiam, quam ut vineam plantavit dextra sua quamque ut praecipuam in ecclesiarum omnium caput erexit et verticem, dicente Domino ad Petrum: «Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam» (Mt 16,18)— sua miseratione non deserit, sed per beatos apostolos suos, praecipue Petrum et Paulum, singularius eiusdem Ecclesiae defensores, pia benignitate et continua pietate custodit, quatenus, iisdem rectoribus gubernata, in se stabilis maneat, fundata supra firmam petram omnesque christianae fidei cultores illi oboediant, illi pareant, illi intendant, sub illius magisterio degant, sub eiusdem disciplina et correctione consistant, ne in illis aliquid dogmatizetur improvidum, inseratur incautum, in fide temerarium ingeratur sicque declinent homines a malo et faciant bonum, ambulent per vias rectas (Jerem. 31,21) et ad meliora per sancta desideria proficiscantur, sperent iustorum propinquas aeternae vitae retributiones, timeant malorum inferni perpetuas calamitates non remotas, nam scriptum est: Ecce venio cito et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua? (Apoc. 3,11) Quodsi secus a quoquam fuerit attemptatum, id protinus sua auctoritate, poenis etiam adiectis, prout expedire viderit, prorsus evellat. Pro qua, ut in se ipsa subsisteret, alios reformaret, passionis suae tempore Salvator noster Iesus Christus Patrem exorasse perhibetur, dicens: Simon ecce sathanas expetivit vos, ut cribaret (sic!) sicuti triticum, ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Lc. 22, 31-32).

Sane, dudum, tempore felicis recordationis Johannis papae XXII, praedecessoris nostri, inter nonnullos, etiam in theologica facilitate magistros, super visione animarum iustorum hominum post mortem suam, in quibus nichil erat purgabile cum de hoc saeculo decesserunt, vel si fuerat, iam purgatum erat ex toto, an divinam essentiam videant ante suorum corporum resumptionem, et iudicium generale, et super nonnullis aliis orta materia quaestionis, ipsorum aliqui negativam, aliqui affirmativam, alii vero secundum suas imaginationes de visione divinae essentiae ab animabus huiusmodi diversa et diversimode ostendere nitebantur, prout ex dictis et scriptis ipsorum noscitur apparere. Super reliquis vero suis concertationibus, quas hic brevitatis causa omittimus, quia infra ex Nostris determinationibus apparebunt, inter se etiam dissidebant. Cumque idem praedecessor, ad quem praedictorum determinatio pertinebat, ad decisionem concertationum huiusmodi se pararet in suo Consistorio publico, tam Fratribus suis, sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, de quorum numero tunc eramus, quam Praelatis et magistris in Theologia, qui multi aderant tunc praesentes, iniungendo districtius et mandando, ut super materia de visione praedicta, quando requirerentur ab eo, deliberate unusquisque diceret quod sentiret, tamen morte praeventus, sicut Domino placuit, perficere id nequivit. Defuncto itaque praedecessore praefato, Nos divina dignatione ad apicem Summi Apostolatus assumpti, diligentius attendentes quanta ex praemissis et eorum concertationibus non solutis animarum imminerent pericula quantaque exinde possent scandala suboriri, ut ipsorum veritas pateat et veritatis soliditas innotescat, habita prius super praedictis sollicita examinatione et diligenti deliberatione cum Fratribus nostris dictae sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, de ipsorum Fratrum nostrorum consilio, hac imperpetuum valitura Constitutione, auctoritate apostolica diffinimus, quod secundum communem Dei ordinationem animae sanctorum hominum qui de hoc mundo ante domini nostri Iesu Christi passionem decesserunt necnon sanctorum Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum et aliorum fldelium defunctorum, post sacrum ab eis Christi baptisma susceptum, in quibus nil purgabile fuit quando decesserunt, nec erit quando decedent etiam infuturum; vel si tunc fuit aut erit purgabile aliquid in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae; ac quod animae puerorum eodem Christi baptismate renatorum et baptizandorum, cum fuerint baptizati ante usum liberi arbitrii decedentium, mox post mortem suam et purgationem praefatam in illis qui purgatione huiusmodi indigebant, etiam ante resumptionem suorum corporum et iudicium generale, post ascensionem Salvatoris nostri domini Iesu Christi in caelum, fuerunt sunt et erunt in caelo, caelorum regno et paradiso caelesti cum Christo, sanctorum Angelorum consortio aggregatae; ac post domini Iesu Christi passionem et mortem viderunt, vident et videbunt divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura in ratione obiecti visi se habente, sed divina essentia immediate se nude clare et aperte eis ostendente; quodque sic videntes eadem divina essentia perfruuntur nec non quod ex tali visione et fruitione eorum animae qui iam decesserunt sunt vere beatae et habent vitam et requiem aeternam et erunt illorum, qui postea decedent, cum eandem divinam videbunt essentiam ipsaque perfruentur ante iudicium generale; ac quod visio huiusmodi divinae essentiae eiusque fruitio, actus fidei et spei in eis evacuant, prout fides et spes proprie theologicae sunt virtutes; quodque postquam inchoata fuit vel erit talis intuitiva et facialis visio et fruitio in eisdem, eadem visio et fruitio sine aliqua intervisione seu evacuatione praedictae visionis et fruitionis continuata extitit et continuabitur usque ad finale iudicium et extunc usque in sempiternum. Diffinimus insuper, quod secundum communem Dei ordinationem animae decedentium in actuali mortali peccato mox post mortem suam ad Inferna descendunt, ubi poenis infernalibus cruciantur et quod nichilominus in die iudicii omnes nomine ante tribunal Christi cum suius corporibus comparebunt (II Cor 6,10), reddituri de factis propriis rationem, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (II Cor 5,10), — decernentes praedictas nostras diffinitiones seu determinationes et ipsarum singulas ab omnibus fidelibus esse tenendas. Quicunque autem deinceps praedictarum nostrarum diffinitionum seu determinationum aut singularam ipsarum contrarium scienter et pertinaciter tenere, asserere, praedicare, docere aut defendere verbo vel scripto praesumpserit, contra eum sicut contra haereticum modo debito procedatur. -Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis et Constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Avinione, IV.kal. februarii, pont. nostri anno secundo.

— De Curia. A. Fabri.

-------------------------------------------------

*Acta Clementis PP. VI (1342-1352), vol. IX, Typis Polyglottis Vaticanis, 1960, pp. 10-13.

H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 520-523.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana