Index   Back Top Print

[ LA ]

CLEMENS VI


EPISTULA

SUPER QUIBUSDAM*

ad Mekhitar (=Consolatorem), Catholicon Armeniorum

29 Sept. 1351

 

Plenior et clarior professio fidei ab Armenis postulatur

Ven. fratri Consolatori, dicto Catholicon Armenorum, salutem etc.

Super quibusdam capitulis, quae pro pleniori eruditione tua et ecclesiae Armenorum in fide recta et vera Sanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae, quae favente Domino qui eam fundavit, rexit et regit quique, ut fides eius non deficeret exoravit, per veritatis viam impolluta calle incessit et graditur, dudum per ven. fratrem nostrum Johannem archiepiscopum Pisanum tunc Electum Coronensem et bonae memoriae Antonium episcopum Gaietanum, quos ad partes ipsas, commisso eis in illis plenae legationis officio, signanter propterea misimus, responsiones tuas et Ecclesiae Minoris Armeniae, per eundem Johannem archiepiscopum, praefato Antonio episcopo in sui prosecutione itineris, iubente Deo, naturae debitum exolvente, sub certis capitulis comprehensas, benigne recepimus et super eis cum Ven. fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus ac nonnullis patriarchis, archiepiscopis et episcopis aliisque Praelatis ecclesiasticis ac Sacrae Theologiae magistris et Decretorum doctoribus habita deliberatione matura, non potuimus nec possumus ex responsionibus huiusmodi quoad plura elicere, quid tu et eadem Ecclesia Minoris Armeniae sincere et pure credatis ac etiam teneatis. — Et ideo, quia confessio sanctae et catholicae fidei simplex debet esse clara, sicut Salvator et Redemptor noster nos edocens: qui facit— inquit (Io 3, 20-21)—veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo facta sunt; et e contra: Qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem ut fiant opera eius manifesta, Nos de tua ceterorumque Armenorum sicut aliorum quoque fidelium, quorum curam providentia Nobis divina commisit, ex paternae charitatis affectu attente solliciti, ut nostrum in hac parte debitum impleamus, quibusdam ex ipsis tuis et eiusdem Ecclesiae Minoris Armeniae responsionibus, ex quarum aliquibus conditionata, ex quibusdam vero diminuta vel imperfecta et ex nonnullis, forsitan scriptoris vel interpretis vitio, minus vera confessio manifeste colligitur, interrogationes providimus salubriter subnectendas, ut tu et eadem Armeniae Ecclesia, non in tenebris, sed in luce, ad illas pure ac simpliciter respondentes, effecti lucis filii, illius luminis veri de lumine, quod indeficiens perseverans omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat in aeternae beatitudinis patria felici visione perfrui valeatis.

I. In primo igitur capitulo responsionis tuae, in quo pro fundamento ipsius catholicae fidei praemittis, quod tu et Ecclesia Armenorum, quae tibi oboedit, creditis et tenetis, promittitis tenere et dicitis tu et tota Ecclesia Armenorum tibi oboedientium, quod eadem Ecclesia Romana, cuius summus pontifex est papa Romanus, est sola catholica et in ea sola est vera salus et una vera fides et unum verum Baptisma et vera remissio peccatorum, — querimus primo, si creditis tu et Ecclesia Armenorum quae tibi oboedit, omnes illos, qui in Baptismo eandem fidem catholicam receperunt et postmodum a communione fidei eiusdem Ecclesiae Romanae, quae una sola catholica est, recesserunt vel recedent in futurum, esse schismaticos et haereticos, si pertinaciter divisi a fide ipsius Romanae Ecclesiae perseverent? —Secundo petimus, si creditis tu et Armeni tibi oboedientes, quod nullus homo viatorum extra fidem ipsius Ecclesiae et oboedientiam Pontificum Romanorum poterit finaliter salvus esse?

II. In secundo vero capitulo dicis te credere et tenere, quod solus Pontifex Romanus habet plenitudinem potestatis, quam beatas Petrus apostolus habebat et quod ipse Pontifex Romanus solus est universalis Christi Vicarius; et quod tu Catholicon Armenorum es et esse debes oboediens Pontifici Romano, propter hanc tamen oboedientiam non vis te vel tuam Ecclesiam in aliquo minorare nec perdere nec diminuere gratias, libertates, curas, dioceses, iura et potestatem iubendi omnibus Armenis, quae tui praedecessores et Ecclesia Armenorum receperunt et tenuerunt ab ipsa Romana Ecclesia, imo deprecaris, quod tibi et Ecclesiae tuae, praedictis remanentibus, Nos, qui sumus Romanus Pontifex, accrescere faciamus libertates et iura tua et tuae Ecclesiae quantum secundum Deum fieri potest, ad nostri memoriam sempiternam.

Iterum dicis te credere et tenere, quod Antistites de catholica et apostolica Ecclesia debent esse oboedientes Romano Pontifici, quia Christus plenitudinem potestatis dedit beato Petro pro se et pro locumtenentibus eius.

Item dicis te credere, quod quilibet Pontifex Romanus, qui summus est, praeteritus, praesens et futurus, erat, est et erit locumtenens beati Petri, quia fuit et est et erit immediate universalis Christi Vicarius.

Item promittis, quod quantum in te erit,facere curabis omnes subditos tuos, ecclesiasticos et saeculares, praedicta omnia et singula firmiter credere et tenere.

Super hiis ergo querimus primo: si credidisti, credis vel credere es paratus cum Ecclesia Armenorum quae tibi oboedit, quod beatus Petrus plenissimam potestatem iurisdictionis acceperit super omnes fideles christianos a Domino Jesu Christo et quod omnis potestas iurisdictionis, quam in certis terris et provinciis et diversis partibus Orbis specialiter et particulariter habuerunt Judas Thadeusac ceteri Apostoli, subiecta fuerit plenissime auctoritati et potestati, quam super quoscunque in Christum credentes in omnibus partibus Orbis beatus Petrus ab ipso Domino Jesu Christo accepit et quod nullus Apostolus vel quicunque alius super omnes christianos, nisi solus Petrus plenissimam potestatem accepit?

Secundo: si credidisti, tenuisti vel credere ac tenere paratus es cum Armenis tibi subiectis, quod omnes Romani Pontifices, qui beato Petro succedentes canonice intraverunt et canonice intrabunt, ipsi beato Petro Romano Pontifici successerint et succedent in eadem plenitudine iurisdictione potestatis, quam ipse beatus Petras accepit a Domino Jesu Christo super totum et universum corpus Ecclesiae militantis?

Tertio: si credidistis et creditis tu et Armeni tibi subiecti, Romanos Pontifices qui fuerunt et Nos qui sumus Pontifex Romanus ac illos qui in posterum successive erunt, tamquam legitimos et potestate plenissimos Christi Vicarios omnem potestativam iurisdictionem quam Christus ut Caput conforme in humana vita habuit, immediate ab ipso Christo super totum ac universum Corpus militantis Ecclesiae accepisse?

Quarto: si credidisti et credis, quod omnes Romani Pontifices qui fuerunt, Nos qui sumus et alii qui erunt in posterum, ex plenitudine potestatis et auctoritatis praemissae, potuerunt, possumus et poterunt immediate per Nos et eos de omnibus tamquam de iurisdictione Nostra ac eorum subditis iudicare et ad iudicandum quoscunque voluerimus ecclesiasticos iudices constituere et delegare?

Quinto: si credidisti et credis, quod in tantum fuerit, sit et erit suprema et praeeminens auctoritas et iuridica potestas Romanorum Pontificum qui fuerunt, Nostri qui sumus et illorum qui in posterum erunt, ut a nemine iudicari potuerint, potuerimus neque in posterum poterunt, sed soli Deo iudicandi servati fuerint, servemur et servabuntur et quod a sententiis et iudiciis Nostris non potuerit neque possit nec poterit ad aliquem iudicem alium appellari?

Sexto: si credidisti et adhuc credis, plenitudinem potestatis Romani Pontificis se extendere in tantum, quod patriarchas, catholicon, archiepiscopos, episcopos, abbates et quoscunque Praelatos alios de dignitatibus in quibus fuerint constituti, possint ad alias dignitates maioris vel minoris iurisdictionis transferre vel exigentibus eorum criminibus, ipsos degradare et deponere, excommunicare et Sathanae tradere?

Septimo: si credidisti et adhuc credis, pontificalem auctoritatem non posse nec debere subici cuicunque imperiali vel regali aut alteri saeculari potestati, quantum ad institutionem iudicialem, correctionem vel destitutionem?

Octavo: si credidisti et credis Romanum Pontificem posse sacros generales canones condere, plenissimam indulgentiam dare visitantibus limina Apostolorum Petri et Pauli vel ad Terram Sanctam accedentibus aut quibuscunque fidelibus vere et plene poenitentibus et confessis?

Nono: si credidisti et credis, omnes qui se contra fidem Romanae Ecclesiae erexerunt et in finali impoenitentia mortui fuerunt, damnatos fuisse et ad perpetua infernorum supplicia descendisse?

Decimo: si credidisti et adhuc credis, Romanum Pontiflcem circa administrationem Sacramentorum Ecclesiae, salvis semper illis quae sunt de integritate et necessitate Sacramentorum, posset diversos ritus Ecclesiarum Christi tolerare et etiam concedere ut serventur?

Undecimo: si credidisti et credis Armenos, qui Romano Pontifici in diversis partibus Orbis oboediunt et formas ac ritus Romanae Ecclesiae in administratione Sacramentorum et in ecclesiasticis officiis, ieiuniis et aliis caerimoniis, studiose et cum devotione observant, bene agere et ita agendo vitam aeternam mereri?

Duodecimo: si credidisti et credis, neminem de dignitate episcopali ad archiepiscopalem, patriarchalem vel catholicon posse transferri auctoritate propria nec etiam auctoritate cuiuscunque principis saecularis, sive rex fuerit sive imperator vel quicunque alius, fultus qualicunque potestate et dignitate terrena?

Tertiodecimo: si credidisti et adhuc credis, solum Romanum Pontificem, dubiis emergentibus circa fidem catholicam, posse per determinationem authenticam, cui sit inviolabiliter adhaerendum, finem imponere et esse verum et catholicum, quidquid ipse auctoritate clavium sibi traditarum a Christo determinat esse verum; et quod determinat esse falsum et haereticum, sit censendum?

Quartodecimo: si credidisti et credis, Novum et Vetus Testamentum in omnibus libris quos Romanae Ecclesiae nobis tradidit auctoritas, veritatem indubiam per omnia continere?

Respondendo vero ad articulos etiam Minoris Armeniae Ecclesiae per Nos missos, praemittis, quod quae dicturus es, sunt de doctrina Veteris et Novi Testamenti, Thadaei et Bartholomaei Apostolorum et universalis concilii Sanctae, Catholicae et Apostolicae Ecclesiae tradita ut credenda et tenenda Ecclesia Armenorum et cetera.

Super quo a te querimus quae sequuntur:

Primo: si credidisti, quod doctrina Novi et Veteris Testamenti a beatis Apostolis Thadeo et Bartholomaeo fuerit edita vel solis illis praedicantibus Ecclesiae Catholicae per eos manifestata?

Secundo: si credidisti et credis Thadeum Judam et Bartholomaeum, Andreae, Jacobo Maiori et Minori, Johanni Evangelistae ac ceteris a Petro Apostolis, praefuisse vel maioris auctoritatis fuisse?

Secundo capitulo scribis, te et Armenos tibi oboedientes credere, quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio et quod usque nunc particulariter tu et Armeni tibi oboedientes dixistis, sed deinceps quantum poteris facies hoc generaliter dici. — Circa quod capitulum per te ad sequentia volumus responderi:

Primo: si credidisti et tenuisti, esse de necessitate salutis credere, quod Spiritus Sanctus non a solo Patre, sed etiam a Filio ab aeterno procedit?

Secundo: si illos, qui expresse negabant Spiritum Sanctum a Filio procedere, pro schismaticis et haereticis habuisti, habes et es semper in posterum habiturus?

Tertio: si in officio Missae, diebus, quibus secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae cantatur primum Symbolum, es paratus et promptus cantare et coram populo profiteri, quod Spiritus Sanctus a Patre Filioque procedit, prout in dicto Symbolo continetur?

Quarto: si credidisti et credis, Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio tamquam ab uno principio per unam spirationem, communem Patri et Filio existentem, prout docent Romanae Ecclesiae concilium generale et Doctores catholici, quos eadem Ecclesia veneratur ut sanctos?

Quinto: si credidisti et credis, Spiritum Sanctum cum Patre et Filio esse unum Deum et eis per omnia esse aequalem, potestate, voluntate, immensitate ei in omni prefectione; non inferiorem gradu nec tempore posteriorem, sed eadem aeternitate aeternum?

Sexto: quia scribis, quod usque nunc particulariter dixisti Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio, sed deinceps quantum poteris facies generaliter dici. Querimus a te, si per particulariter intelligis quod ad partem et non in publico dicebas vel quod aliqui ex Armenis, licet particulares et pauci, credebant et dicebant Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio? generaliter tamen Armeniae Minoris comunitas, quod a Filio Spiritus Sanctus procederet, non credebat nec dicebat neque videtur ad dicendum parata faciliter; quia tu scribis, quod quantum poteris facies generaliter dici.

Secundo capitulo scribis, te credere et tenere, quod in una sola persona Christi sunt duae naturae: humana scilicet et divina, unitae. — Super quo scire volumus, si credis vel credere es paratus tu et Armeni qui tibi oboediunt, in Christo solam personam aeternam esse Dei filii, in duabus perfectis et integris naturis, divina siquidem quam aeternaliter habuit et humanam, quam ex tempore de virginali utero beatae Mariae matris suae assumpsit?

Secundo: si reputas omnes illos hereticos, qui credunt et credent in futurum, quod in Christo non manet nisi una natura, quemadmodum in eo non est nisi una sola persona et si tu et Armeni qui tibi oboediunt detestamini Eutychen et Dioscorum et ceteros eorum complices haereticos, Christi carnem et divinam essentiam in unam confundentes naturam, vel dicentes Christum nihil maternae substantiae suscepisse, sed tantum Dei naturam sub habitu latere humano, quemadmodum latet homo sub indumento et beatum Leonem, sub quo celebratum est Calcedonense Concilium et praedictam haeresim et dictos haereticos condemnavit, firmiter creditis divinam essentiam inter Sanctos alios clare videre et beatifice ea frui?

Tertio: si credidisti vel credere es paratus, Macharium Antiochenum episcopum et eius complices socios, qui unam voluntatem et operationem adstruebant in Christo, per Romanum Pontiflcem Agathonem in sexta Constantinopolitana Synodo cum eorum haeresi iuste et catholice condemnatos et anathematizatos fuisse?

Quarto: si credidistis et creditis, tu et Armeni qui tibi oboediunt, Vartan quem, prout Nobis a pluribus est relatum et assertum, Armeni pro speciali doctore habuerunt et qui multos de Armenia Minori labe haeresis infecit, docens et scribens, quod Spiritus Sanctus non procedit a Filio, sed a solo Patre et quod Christus non habet nisi unam solam naturam et quod non dedit ipse Christus maiorem potestatem Petro, quam aliis Apostolis et quod Romana Ecclesia non habet iurisdictionem nec aliquam potestatem super Ecclesiam Armenorum et quod spiritus omnium hominum fuerint in simul a Deo creati et quod animae salvandae et damnandae usque ad diem iudicii manent extra Paradisum et extra Infernum nec sanctae animae Deum per essentiam beatifice videbunt neque fruentur eo usque ad diem iudicii; nec illae, quae cum peccato mortali a suis corporibus recesserunt, usque ad praedictam diem finalis iudicii cruciabuntur in Inferno; et quod pro animabus beatae Virginis, beatorum Petri et Pauli Apostolorum et omnium Sanctorum Martyrum et illorum qui decesserunt sine culpa quacunque et absque omni obligatione ad Purgatorii poenas, ab Ecclesia Catholica est orandum; et quod Christus secundum humanitatem est aequalis Deo Patri; sic de multis aliis erroribus, quibus est unus magnus liber, quem dictus Vartan composuisse adversus fidem sanctam Romanae Ecclesiae dicitur, per totum respersus, fuisse haereticum et haeresiarcham pessimum ac ipsum cum dictis haeresibus et aliis quibuscunque in libro illo vel in aliis scripturis aut doctrinis eiusdem contentis, in quantum scripturae illae aut quaecunque eius doctrinae vel dicta, contraria sunt scripturae et doctrinae fidei Jesu Christi, quam Romana docet et tenet Ecclesia; et omnia Armenorum concilia ubicunque et per quoscunque fuerint congregata contra fidem Romanae Ecclesiae et articulos fidei christianae, quos docet et tenet Romana Ecclesia, reputatis, creditis et tenetis fuisse congregationem haereticorum et adversariorum fidei domini nostri Jesu Christi et si eos, qui talia docuerunt, haereticos et eorum doctrinam ut haereticam anathematizatis et detestamini ut fidei Jesu Christi venenum?

III. In tertio capitulo dicis, vos credere, quod nati et nascituri ex viro et muliere, contrahunt originale peccatum, praeter peccata personalia, quae primi parentes, comedendo de fructu ligni vetito contra praeceptum eis datum a Domino, contraxerunt. — Circa quod capitulum a te et ab Armenis qui tibi oboediunt scire volumus:

Primo: si creditis, quod actualia primorum parentum peccata nati et nascituri ex eis contraxerunt et contrahent in futurum, quemadmodum ab ipsis contrahunt originale peccatum?

Secundo: si creditis, quod propter omnia actualia peccata primorum parentum contrahatur originale peccatum?

Tertio: si creditis, quod circa aperitionem regni caelorum, tantum operaretur circumcisio ante institutionem Baptismi et omnium per propagationem a primis parentibus descendentium in utroque sexu obligationem ad ipsam, quantum ex tune operatur Baptismus?

VI. Sexto capitulo dicis te cum Armenis tibi oboedientibus credere, quod omnes animae defunctorum ex toto purgatae a peccatis post passionem Christi statim vadunt ad regnum caelorum, ubi Deum manifeste vident; et animae decedentium in peccato mortali vadunt in Infernum damnationis, ubi nunquam Deum videbunt, sed sensuali pugnitione (sic!) ibidem puniuntur. — Circa quod scire volumus a te.

Primo: si credis vel credere es paratus, quod post passionem et ascensionem Domini Jesu Christi animae eorum qui decesserunt in Christi gratia et in quibus nihil fuit purgabile quando decesserunt, ascendant in caelorum regnum et paradisum caelestem et cum Christo et sanctorum angelorum consortio congregatae, divinam essentiam videant visione faciali sicut est, ipsa divina essentia se immediate, clare et aperte eis ostendente?

Secundo: si credidisti vel credere es paratus, quod eadem fruantur essentia animae nihil habentes purgabile a suis corporibus separatae et quod ex visione et fruitione divinae essentiae sint vere beatae et quod huiusmodi intuitiva et facialis clara et aperta visio et fruitio in eisdem animabus sine aliqua intercisione seu evacuatione continuata existit et continuabitur usque ad finale iudicium et extunc usque in sempiternum?

Tertio: si credis vel credere es paratus, quod animae decedentium in actuali mortali peccato mox post mortem suam ad inferna descendunt, ubi poenis infernalibus cruciantur sine remedio et sine extinctione ignis, cum perpetua poena carentiae visionis et fruitionis beatae?

VII. Septimo capitulo dicis, te cum Armenis tibi oboedientibus credere, quod vera felicitas stat in visione Dei et non in visione alicuius alterius rei. — Circa quod volumus a te scire:

Primo: si credi disti et credis, quod vera felicitas non consistit in visione Dei per speculum in enigmate, sed in visione qua facie ad faciem Deus sicut est videtur?

Secundo: si credidisti et credis quod vera felicitas sine dilatione correspondente (?) faciali Dei visioni non habetur?

VIII. Circa octavum capitulum quaerimus:

Primo: si credidisti et credis, quod Christus secundum humanitatem non excedit infinita perfectione omnem creaturam nec beatitudo creata, qua eius anima est beata, infinita perfectione excedit beatitudinem angelorum vel beatarum animarum?

Secundo: si credidisti et credis, Christum secundum humanitatem, qua minor est Patre, excedi in infinitum et sine termino a perfectione quam habet secundum divinitatem, in qua Patri et Sancto Spiritui est aequalis?

X. Circa decimum capitulum quaerimus, si credidisti et credis Purgatorium esse, ad quod descendunt animae decedentium in gratia, quae nondum per completam poenitentiam de suis satisfecerunt peccatis? — Item si credidisti et credis, quod igne crucientur ad tempus et quod mox purgatae etiam citra diem iudicii ad veram et aeternam beatitudinem perveniant, quae in faciali Dei visione et dilectione consistit?

In XII capitulo dicis, quod Baptismus secundum formam Ecclesiae receptus sine simulatione, delet omnia peccata illorum qui semel baptizantur, sive originalia sint sive actualia; sed cum aliqui baptizantur bis in eodem Baptismo, non delentur peccata illorum, imo potius adduntur et committuntur per secundum Baptismum. — Circa quod:

Primo: volumus a te scire, si credis, quod Baptismus susceptus secundum formam Romanae Ecclesiae quae est: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, in illis, qui non simulate nec flete suscipiunt, deleat omnia originalia et actualia, si insunt illis, peccata?

Secundo: si credis praedictam formam qua Romana Ecclesia utitur, Christum instituisse et tradidisse Apostolis et ipsam a Christo et per Apostolos fuisse impositam Catholicae Ecclesiae, quae Romana est, ad servandum?

Tertio: si credis, quod a quocunque mortali homine habente fidem Sacramenti, etiam non sacerdote vel clerico, sed laico vel mullere, Baptismus conferatur in forma qua utitur Romana Ecclesia, verum Baptisma esse nec posse scienter iterari ab aliquo ministro nec suscipi ab illo, qui in dicta forma Romanae Ecclesiae semel fuerit baptizatus, sine mortali peccato?

Quarto: si credis, posito quod licitum esset inter prolationem verborum formae Baptismi et lotionem cum aqua baptismali evangelium vel aliquas orationes interponere, quod multo melius et magis ordinate fiat si, quando proferuntur verba Baptismi, lotio simul fiat cum aqua baptismali illius qui baptizatur?

Quinto: si credis nulla auctoritate cui a Catholico sit adhaerendum aut efficaci ratione posse probari, quod forma qua utitur Romana Ecclesia baptizando, sit dubia et incerta et quod Apostoli ea usi non fuerint baptizantes? — Quod pro tanto a te scire volumus, quia misisti quasdam rationes debiliter concludentes, pro eo quam maxime quod supponis in omnibus illis rationibus, quae deberes probare.

Circa XVII capitulum, in quo dicis te credere, quod Matrimonium est Sacramentum Ecclesiae et quod actus matrimonialis, si congruo modo fiat, est meritorius, volumus a te scire, si credis Matrimonii Sacramentum perfectum et per carnalem copulam consummatum nequaquam posse dissolvi quantum ad vinculum aliter quam per mortem alterius coniugis vel amborum, dicente Domino: Quos Deus coniunxit, homo non separet? Secundo: si credis, quod uxore mortua, qui fuit vir eius possit nubere cum secunda et, illa mortua, cum tertia et sic deinceps, quamdiu placuerit sibi et fuerit coniugio aptus; et quod simili modo uxor, suo primo viro mortuo, possit secundo nubere et, tertio mortuo, similiter, et sic de aliis mortuis viris primis?

Circa XXIII capitulum, in quo dicis te credere, quod natura humana assumpta a Verbo est substantialiter unita Verbo in unitate personae, quaerimus a te, si credis unitatem naturae humanae et divinae in Verbo non esse substantialem, sed personalem; nec naturas divinam et humanam unitas esse substantialiter, sed suppositaliter in unitate personae?

Circa XXIV capitulum, in quo dicis et promittis, quod curabis facere, ut subditi tui non recipiant manuum impositionem nisi ab hiis qui oboediunt tibi, sicut et tu Ecclesiae Romanae, quaerimus:

Primo: a te, si credis, quod illi qui Romanae Ecclesiae et tibi oboediunt, a Romano Pontifice vel ab aliis episcopis auctoritate Romani Pontificis possunt recipere manuum impositionem?

Secundo: si credis, quod omnes qui tibi oboediunt, teneantur immediatius et principalius quam tibi, Romano Pontifici oboedire?

Circa XXX et XXXI capitula, in quibus dicis, primo, quod carnes animalium, quae occiduntur pro sepulturis defunctorum, ut adiuventur per eleemosynas et quod distinctio de mundis et immundis animalibus, quantum ad esum, quae praecipiebantur in Lege Veteri, cessavit et evacuata est per adventum Christi; — quaerimus a te, si credis, quod huiusmodi eleemosynae, quae fiunt de carnibus prohibitis in Lege, prosint animabus defunctorum plus quam si fierent de non prohibitis? et quam proficerent eis, si de pane, vino vel panno seu rebus aliis, quibus sacerdotes et alii pauperes tantum vel amplius indigerent?

Circa XXXII capitulum, in quo scribis, non esse de consuetudine Armenorum pisces et oleum comedere in diebus ieiuniorum, imo per mandatum Ecclesiae Armenorum prohibitum est comedere pisces et oleum et quod laudatis illos qui una comestione contenti sunt in diebus ieiuniorum, quaerimus:

Primo: a te, si credis, non esse mandatum Ecclesiae Catholicae, quod in diebus ieiuniorum omnes ieiunantes abstineant piscibus et oleo nec quod talis abstinentia sit de necessitate ieiunii a Sanctis Patribus instituti?

Secundo: si credis, quod qui pluribus vicibus in die quam una comedunt, violant ieiunium a Romana Ecclesia et Sanctis Patribus institutum?

In capitulo XXXIX dicis, quod rite baptizati in Ecclesia catholica et apostolica nullo modo sunt iterum baptizandi. Circa quod quaerimus a te, si per Ecclesiam catholicam et apostolicam intelligis Ecclesiam Romanam?

Secundo: si in Symbolo ubi nos habemus: in unam sanctam catholicam, ut et Armeni qui tibi oboediunt habetis: Et in hanc sanctam Catholicam et si estis parati dicere: Et in unam, ut Romana Ecclesia dicit?

In XLII capitulo dicis, te credere et tenere, quod Corpus Christi natum de Virgine et mortuum in Cruce, quod nunc est in caelo vivum, post verba consecrationis panis quae sunt: Hoc est corpus meum, est in Sacramento altaris sub specie et similitudine panis; ex quo quaerimus a te:

Primo: si credis, quod panis transubstantietur in Corpus Christi?

Secundo: si post illa verba: Hoc est corpus meum, sacerdotes in Ecclesia Armenorum utuntur orationibus, per quos videantur orare, quod panis convertatur et transeat in corpus Christi vel quod fiat in corpus Christi? et si huiusmodi orationes es tu et Armeni qui tibi oboediunt paratus omnino et ex toto dimittere vel saltem corrigere quantum ad hoc, quod optando oratur, ut corpus Christi fiat in altari, postquam per verba consecrationis vere et realiter in ipso Sacramento est Corpus Christi?

Tertio: quaerimus a te, quibus verbis utuntur sacerdotes Armenorum in consecratione sanguinis Jesu Christi?

Et pro conclusione eorum quae scripsisti in capitulis LIII, volumus a te scire, si omnia scripta per te submittis correctioni nostrae, tamquam veri Vicarii Jesu Christi et successoris beati Petri principis Apostolorum in plenissima potestate super omnes qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi? et correctioni etiam successorum nostrorum ac Romanae Ecclesiae, quae nunquam potest deficere in credendis?

Rursus circa responsiones tuas ad instructiones datas tibi et Armenis qui tibi oboediunt, per saepedictos Johannem archiepiscopum et Antonium episcopum, responsiones dedisti, quae Nos inducunt, ut a te sequentia requiramus:

Primo: de consecratione Chrismatis, si credis, quod per nullum sacerdotem, qui non est episcopus, Chrisma potest rite et debite consecrari?

Secundo: si credis, quod Sacramentum Confirmationis per alium quam per episcopum non potest ex officio ordinarie ministrari?

Tertio: si credis, quod solum per Romanum Pontificem, plenitudinem potestatis habentem, possit dispensatio Sacramenti Confirmationis presbyteris, qui non sunt episcopi, committi?

Quarto: si credis, quod chrismati per quoscunque sacerdotes qui non sunt episcopi, neque a Romano Pontifice super hoc commissionem seu concessionem aliquam receperunt, iterum per episcopum vel episcopos sint chrismandi?

Circa instructionem secundam, quod parvulis, quando baptizantur, non debet dari corpus Christi nec poni in ore eorum, respondes, quod dabitur solummodo illis, qui in aetate adulta baptizantur. — Circa quam responsionem quaerimus, si credis, quod ante usum rationis nulli ministranda sit hostia consecrata?

Secundo: si aetatem adultam, in qua nullus sit idoneus recipere Corpus et Sanguinem Jesu Christi, non credis usque quo saltem compleverit septimum annum?

Circa quartam instructionem, in qua agitur de Sacramento Extremae-Unctionis, si credis, quod omnis homo mortalis adultus in eo solo casu quo graviter est infirmus et in mortali periculo constitutus, debet devote et fideliter, semel dumtaxat in eadem infirmitate, Sacramentum Extremae-Unctionis requirere et suscipere? quod si, non habens fidem huiusmodi Sacramento, omitteret, vel sacerdos ex eadem causa administrare nollet, peccarent ambo graviter et errarent in fide?

Circa instructionem nonam, quae erat quod Armenis qui rationabiliter dubitabunt, utrum veraciter in forma qua Armeni baptizant fuerint baptizati, non prohibeantur baptizari secundum formam Ecclesiae Romanae conditionaliter, respondisti, quod rite baptizati in Ecclesia Armenorum, a quocunque baptizantur, nullo modo iterato baptizandi sunt; sed qui dubitabunt rationabiliter, debent dubitationem suam deferre ad sapientes Praelatos Ecclesiae Armenorum, qui, si opus fuerit, baptizabunt eos secundum formam Armenorum. Circa quam responsionem:

Primo: quaerimus a te, in casu quo baptizati in forma Armenorum dubitarent an esserit baptizati vel non et pro dubitatione amputanda de cordibus eorum ad Romanam Ecclesiam recurrerent, si paratus es credere verum esse quod Romana determinaret Ecclesia?

Secundo: si Armeni dubitantes de forma Baptismi in qua baptizat Ecclesia Armenorum, ad sapientes Praelatos Ecclesiae Armenorum suam dubitationem deferrent, volumus a te scire, utrum tales benigne et caritative susciperent et dubitationi eorum per Sacrae Scripturae instructionem satisfacerent, vel potius dubios flagellarent, incarcerarent et occiderent, sicut Nobis relatum est quod fecerunt de illis Armenis, qui secundum formam Romanae Ecclesiae per dictos nostros nuntios sub conditione baptizati fuerunt?

Circa instructionem XI, quae est, ut Armeni festivitates celebrent in diebus per Romanam Ecclesiam institutis, respondes, quod capitales festivitates ita celebratis sicut Romana Ecclesia, alias autem festivitates celebratis secundum kalendarium Armenorum. — Circa quam responsionem quaerimus, si es paratus tu et Armeni tibi subditi, celebrare festivitates Sanctorum, quos honorat et veneratur ubique Romana Ecclesia? et si kalendarium quo utitur Romana ecclesia estis parati recipere, ut utamini eo in venerando et honorando Sanctos, quos veneratur et honorat Romana Ecclesia diebus ad hoc per Romanam Ecclesiam institutis?

In sextadecima instructione respondes, quod illos Sanctos, quos catholica et apostolica Ecclesia iam acceptavit et honoravit, tu et Armeni acceptatis et honoratis similiter; et Sanctos, quos acceptat et honorat Ecclesia Romana, acceptatis et honoratis et de cetero, cum acceptabitis et honorabitis sicut sanctum, facietis de voluntate et scitu Ecclesiae Romanae.

Circa quam responsionem, primo, quaerimus a te, si credis catholicam et apostolicam Ecclesiam esse eandem vel aliam quam Romanam Ecclesiam? quod pro tanto cogimur quaerere, quia in responsione immediate praemissa, sanctam, catholicam Ecclesiam videris distinguere a Romana, ac si crederes Ecclesiam Romanam non esse catholicam.

Secundo:si credis haereticos et haeresiarchas, sicut dicuntur fuisse Dioscorus, Eriscartus, Jacobus  et Rassuset plures alii, non esse per Ecclesiam Catholicam honorandos et venerandos ut Sanctos, sed potius anathematizandos et detestandos?

Circa instructionem XIX de illegitime natis, quod non promoveantur ad Sacros Ordines sine dispensatione Romani Pontificis, respondes, quod Catholicon Armenorum usque nunc dispensavit et vis quod de cetero ita fiat, quamvis raro cum talibus dispensetur.

Circa quam responsionem volumus a te scire, cum dispensatio illegitime natis ut ad Sacros Ordines valeant promoveri, sit casus inter alios specialiter Romano Pontifici reservatus, sicut vis, ut ceteri episcopi oboedientes Romano Pontifici in praedicto casu non possint dispensare sine speciali privilegio et concessione Pontificis Romani?

Circa instructionem XX, quae est de libris, quibus utitur Ecclesia Armenorum, respondes, quod in illis non sunt errores, sed laudes et gloria Dei; et in quibus necesse esset eos corrigere, corrigerentur.

Circa quam responsionem quaerimus a te, quare libros, quibus in officiis Missarum et horarum et ordinationum et consecrationum episcoporum utitur Ecclesia Armenorum, non exhibuisti nec etiam ad legendum exhibere voluisti interpreti archiepiscopi et episcopi praedictorum?

Secundo: volumus a te scire, si fideliter et integre es paratus eos exhibere nostris nuntiis, cum per eos fueris requisitus?

Tertio: tu non respondes de libris illorum, quos apud Armenos reputas doctores, in quibus, ut Nobis relatum est, sunt multi errores et haereses contra eandem fidem catholicam, quam tenet et docet sancta mater Ecclesia. — Volumus igitur a te scire, si es paratus ad mandatum nostrum, quando ad te pervenerit, libros huiusmodi exhibere?

Post praedicta omnia mirari cogimur vehementer, quod in quadam epistola, quae incipit Honorabilibus in Christo Patribus subtrahis de LIII primis capitulis capitula XVI: Primum, quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio. Tertium, quod parvuli ex primis parentibus contrahunt originale peccatum. Sextum, quod animae ex toto purgatae, separatae a suis corporibus, manifeste Deum vident. Nonum, quod animae decedentium in mortali peccato in Infernum descendant. Duodecimum, quod baptismus deleat originale et actuale peccatum. Decimumtertium, quod Christus non destruxit, descendendo ad inferos, inferiorem Infernum. Quintumdecimum, quod angeli fuerunt creati boni. Trigesimum, quod effusio sanguinis animalium nullam operatur remissionem peccatorum. Trigesimum secundum, quod non iudicent comestores piscium et olei in diebus ieiuniorum. Trigesimum nonum, quod in Ecclesia Catholica baptizati, si efficiantur infideles et postmodum convertantur, non sunt iterum baptizandi. Quadragesimum, quod parvuli ante octavum diem possunt baptizari et quod Baptismus non potest esse in liquore alio quam in vera aqua. Quadragesimum secundum, quod corpus Christi post verba consecrationis sit idem numero quod corpus natum de Virgine et immolatum in cruce. Quadragesimum quintum, quod nullus, etiam Sanctus, corpus Christi potest conficere, nisi sit sacerdos. Quadragesimum sextum, quod est de necessitate salutis confiteri proprio sacerdoti vel de licentia eius, omnia peccata mortalia perfecte et distincte.

Quia igitur verba illius epistolae in qua scribis, quod diminuisti XVI capitula de LIII capitulis per dictos archiepiscopum et episcopum tibi exhibitxs et ad singula per te illis in scriptis responsionibus datis intricata sunt et obscura, ideo volumus clare et sine velamine a te scire, si praedicta XVI capitula diminuisti de LIII pro eo quod non credis ea esse vera neque catholica vel ex qua causa ipsa capitula diminuisti?

Item, in scriptis rogasti archiepiscopum et episcopum antefatos, ut essent inter eos et te verborum finis; et quod amplius non laboreretis in verbis instructionis, ad quem laborem iidem archiepiscopus et episcopus per Romanam Sedem fuerant ad te missi. Et cum tuae responsiones in pluribus sint dubiae, cavillosae, obscurae et suspectae, scias, quod non possemus Nos, qui salutem tuam et Armenorum, sicut tenemur, ardenti desiderio sitimus, finem imponere nec a labore et fatigatione cessare, nisi prius pure, clare, perfecte et integre tu et Armeni de tua oboedientia fidem illam receperitis, quam ipsa Romana tenet et docet Ecclesia, quae cunctorum fidelium mater est et magistra.

Adhuc, cum canonisationes Sanctorum et promotiones illegitimorum ad Sacros Ordines sint casus, qui inter alios tantummodo Romano Pontifici reservantur et ad nullum alium Praelatum Ecclesiae pertinentes, nisi ipse Romanus Pontifex specialiter aliquibus duxerit committendos, miramur, quod tu dicis praedictos duos casus auctoritate propria velle penes te retinere; quod nullum signum est oboedientiae et reverentiae, quas ad Romanum Pontificem in praemissis capitulis te praetendis habere. Quapropter adhuc cogimur te requirere, ut Nobis in scriptis respondeas, si vis traditiones orthodoxorum Patrum ac Decretales seu Constitutiones sanctae et apostolicae Romanae Sedis reverenter suscipere, docere atque servare?

Ceterum, quia fide dignorum plurium et quorundam etiam Armenorum relatio frequenter nostris auribus instillavit, quod tu et antecessores tui Catholicon Armenorum ac tibi et eis oboedientes Armeni, ea quae circa ipsius fidei nostrae cultum Nobis et praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus, tuis et eorum litteris descripsistis et promisistis etiam vos facturos, in nullo penitus observatis, imo, quod est detestabilius et Nos amplius deploramus, nuntiorum et Legatorum dictae Sedis, quos ad te ac illos Sedes ipsa, de tua et illorum salute anxia, curiositate sollicita destinavit, salubria et sanam catholicamque doctrinam, per eosdem Legatos et nuntios tibi et tuis antecessoribus ac oboedientibus tibi et eis Armenis eisdem communicata et tradita contempsistis et abiecistis omnino ac fidem ipsius Ecclesiae Romanae, extra quam nulli est gratia, nulli salus, habuistis damnabiliter in derisum.

Et ideo fraternitatem tuam monemus, requirimus et hortamur attente, tibi tuae salutis intuitu sanis consiliis suadentes, quatenus responsiones per te ad interrogationes nostras faciendas et omnia quae tu et iidem oboedientes tibi, ut praefertur, Armeni circa ipsius fidei nostrae negotium promittetis et dicetis, vos credere et tenere, quamquam speremus indubie, quod Simplicia verba tua et Armenorum ipsorum pura et vera tua et eorum conscientia, quidquid illi vel illi conentur asserere, comitetur, tactis sacrosanctis Evangeliis, iuramentis solemnibus roboretis et nihilominus sub iuramentis similibus promittatis, quod Nobis et successoribus nostris Romanis Pontificibus canonice intrantibus et eidem Ecclesiae Romanae ac nostris et eorum praeceptis et iussionibus, sicut vere oboedientes, parebitis cum effectu, ut ora de te et Armenis eisdem sic graviter sicque notabiliter obloquentium obstruas et Armeniae cleri et populi pastor bonus sic eis salutis ducatum et pascua praepares, quod dum tempus resolutionis advenerit, ad sancta sanctorum purificatis cum ipsis introire mentibus merearis Nosque laborum nostrorum, quos cum tanta cordis affectione ac sinceritate subivimus et subimus, fructus utiles et diu ac anxie concupitos, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui est caput Ecclesiae, colligamus, sciturus pro certo, quod praeter salutis aeternae praemia et famae titulos, quae provide consequeris, dabit tibi Deus, ille omnium opulentissimus retributor, unde in praesenti quoque saeculo gratiis et beneficiis affluas et Nos, licet insufficientibus meritis, dignatione sua eius in terris Vicarius, qui honori et statui Ecclesiae Sedisque suae non detrahere, quinimo adiicere tuis, ut speramus, exigentibus meritis, Deo favente, proponimus, magnis et amplioribus privilegiis, gratiis et libertatibus te ac ipsam tuam Ecclesiam honorare.     

Datum apud Villamnovam, Avinionensis diocesis, III kalendas octobris, anno decimo.

-------------------------------------------------------------

*Acta Clementis PP. VI (1342-1352), vol. IX, Typis Polyglottis Vaticanis, 1960, pp. 301-318.

H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 535-541.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana