Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KUZHITHURAIENSIS*

 

Cum ad provehendam aeternam dominici gregis salutem eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut dioecesis Kottarensis, in India, ita divideretur ut territorium Vicariatuum scilicet « Thirithuvapuram » et « Mulagumoodu » a memorata dioecesi abstraheretur et in novam dioecesim constitueretur. Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Salvatoris Pennacchio, Archiepiscopi titulo Montis Marani atque in India Apostolici Nuntii, admotam postulationem, in bonum animarum cessuram, censuit esse accipiendam. Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam libentes ratam habentes, summa Apostolica Nostra potestate haec decernimus. A memorata dioecesi Kottarensi separamus territorium Vicariatuum scilicet « Thirithuvapuram » et « Mulagumoodu »; ex eoque novam condimus dioecesim Kuzhithuraiensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Madhuraiensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate « Thirithuvapuram » templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sanctissimae Trinitatis dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Salvator Pennacchio; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo secundo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo quarto decimo, Pontificatus Nostri secundo.

 

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

M. Rossetti, Proton. Apost.
Leonardus Sapienza, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. CVII (2015), n. 3, pp. 242-243.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana