Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NOVA EPARCHIA BAHIR DAR-DESSIE IN AETHIOPIA CONSTITUITUR*

 

Quae maiori Christifidelium bono proficiunt, ea, pro gravissimo Nostro munere Pastoris totius gregis Dominici sedula navitate nitimur praestare. Qua re, cum sit visum ut Archieparchia Metropolitana Neanthopolitana in Aethiopia utpote nimis ampla ad curam animarum aptius exercendam divideretur, Nos, Successor beati Petri et Universalis Pater atque sollicitudine pastorali ducti, audito consilio Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Cardinalis Praefecti Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, Apostolica Nostra usi potestate sequentia decernimus. Detracto quodam territorio ab Archieparchia Neanthopolitana novam Eparchiam in urbe Bahir Dar constituimus Bahir Dar-Dessie appellandam, omnibus factis iuribus et officiis, quae ad normam Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium eidem Eparchiae competunt. Quam Ecclesiam suffraganeam facimus Archieparchiae Metropolitanae Neanthopolitanae atque templum Deo Patri sermone loci « Egziabher Ab » in eadem urbe exstans dicatum ad dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus atque ipsius Eparchiae eligimus sanctum Patronum Frumentium, Kesate Berhan. Quae quidem Eparchia Bahir Dar-Dessie suos fines habet in Aethiopia, comprehendens tres regiones (Beneshangul Gumuz, Amhara, Afar) in territoria quae sequuntur divisas: Metekel, North Gonder, South Gonder, East Gojjam, West Gojjam, Agew Awi, et insuper Wagh Hemra, North Wello, South Wello, Oromiya, necnon territoria 1, 4 ac 5 regionis Afar. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absolute negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo quinto decimo, Pontificatus Nostri secundo.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Sapienza, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. CVII (2015), n. 3, pp. 244-245.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana