Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MISKOLCENSIS PRO CHRISTIFIDELIBUS BYZANTINI RITUS*

EXARCHIA APOSTOLICA MISKOLCENSIS
PRO ECCLESIA BYZANTINA HUNGARIAE AD GRADUM EPARCHIAE EVEHITUR

 

Qui successimus in beati Petri locum spirituali totius Dominici gregis bono magna sollicitudine consulere nitimur. Cum vero Exarchia Apostolica Miskolcensis Hungariae magna ceperit incrementa quod attinet ad fidelium numerum atque ad proprium ecclesiasticum patrimonium servans spiritualem fidem, audito Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate eandem Exarchiam Apostolicam ad gradum Eparchiae evehimus propriis cum iuribus et obligationibus; quam quidem Metropolitanae Sedi Haidudoroghensi subicimus atque Venerabilem Fratrem Athanasium Orosz, hactenus Exarchum Apostolicum Miskolcensem, Episcopum eiusdem Eparchiae nominamus, ipsum transferentes a Sede titolari et episcopali Panitana, cum omnibus iuribus ac facultatibus tali muneri adnexis ad normam Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium. Insuper praecipimus ut omnes sacerdotes in territorio Exarchiae Apostolicae ministerium exercentes ipso facto novae Eparchiae incardinentur itemque seminarii alumni ex eiusdem paroeciis provenientes novae circumscriptioni ascribantur. Insuper de absoluto negotio sueta documenta exarentur et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Martii, anno Domini bis millesimo decimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Franciscus Di Felice, Proton. Apost.
Leonardus Sapienza, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVII (2015), n. 6, p. 507.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana