Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VERITATIS GAUDIUM

De universitatibus
et facultatibus ecclesiasticis

FRANCISCUS EPISCOPUS
Servus Servorum Dei

Ad perpetuam rei memoriam

 

 

PROOEMIUM

1. Veritatis gaudium flagrans desiderium secum fert quod cor cuiusque hominis inquietum reddit, donec conveniat, habitet ac Dei Lucem cum omnibus communicet[1]. Veritas enim haud est cogitatum quiddam abstractum, sed Iesus est, Dei Verbum in quo est Vita, quae est Lux hominum (cfr Io 1,4), Dei Filius ac pariter Filius hominis. Is unus «in ipsa revelatione mysterii Patris eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit»[2].

Ad Eum accedens, Viventem quidem (cfr Apc 1,18) et Primogenitum in multis fratribus (cfr Rom 8,29), hominis cor iam nunc experitur, in claritate obscuritateque historiae, lucem festumque sine occasu coniunctionis cum Deo unitatisque fratrum ac sororum communi in domo creati quo sine fine in consummata cum Deo communione fruetur. Cum Patrem Iesus precatur: «Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint» (Io 17,21), arcanum reperitur gaudii quod in plenitudine nobis vult praebere Iesus (cfr Io 15,11) a Patre per Spiritus Sancti donum: Spiritus veritatis et amoris, libertatis, iustitiae et unitatis.

Hoc est gaudium quod Ecclesia ad testificandum a Iesu impellitur et continenter renovatoque semper studio sua in missione nuntiandum. Dei Populus in historiae semitis peregrinatur sincere sociataque opera una cum viris mulieribusque omnium populorum ac culturarum, ut per Evangelii lumen hominum iter collustretur ad novum amoris cultum. Cum evangelizationis Ecclesiae missione, quae immo ex ipsius identitate oritur, prorsus conversa ad provehendum verum et integrum humanae familiae incrementum usque ad consummatam in Deo plenitudinem, arte coniungitur latus ac multiformis studiorum ecclesiasticorum ordo, qui saeculorum decursu floruit ex Dei Populi sapientia, Spiritu Sancto ducente, atque in dialogo et discretione signorum temporum ac diversarum culturae specierum.

Nihil igitur mirum Concilium Oecumenicum Vaticanum II, studiose ac prophetice Ecclesiae vitae renovationem cum promoveret, ad vehementiorem missionem obtinendam hoc in novo historiae cursu, per Decretum Optatam totius fidelem ingeniosamque recognitionem studiorum ecclesiasticorum commendasse (cfr nn. 13-22). Hoc officium, post curiosum studium ac prudens experimentum, in Constitutione apostolica Sapientia christiana repperit locum, quam sanctus Ioannes Paulus II die XV mensis Aprilis anno MCMLXXIX evulgavit. Eius opera Ecclesiae munus magis est promotum et in melius mutatum in «Facultates et Universitates ecclesiasticas, eas nempe quae de christiana Revelatione et de iis, quae cum ipsa conectuntur, praesertim agunt, ac propterea cum proprio evangelizandi munere arctius coniunguntur», una cum omnibus aliis disciplinis, quae, «quamvis peculiarem nexum cum christiana Revelatione non habeant, attamen ad evangelizationis opus magnopere conferre possunt»[3].

Quadraginta fere exactis annis, ad sensum ac rationes Concilii Oecumenici Vaticani II servandas et ad opportunam hodiernae aetatis accommodationem, necessarium nunc est impellensque illam Constitutionem apostolicam praesentibus temporibus aptari. Ipsa enim, licet suo in prophetico consilio suoque liquido mandato valida maneat, requirit ut normis interea latis adimpleatur, ratione simul habita provectionis quae studia ecclesiastica affecit quaeque postremis his decenniis evenit aeque ac mutati socialis culturalisque ambitus in terrarum toto orbe, necnon praescriptorum internationalium ad varia incepta exsequenda, quibus Sancta Sedes adhaesit.

Opportuna datur occasio procedendi per ponderatum ac propheticum propositum, omnibus ex partibus, ad renovatum progressum promovendorum studiorum ecclesiasticorum ex ratione novi itineris Ecclesiae missionis, gaudii testificatione notati, quod ex Iesu occursu oritur et ex Evangelio eius nuntiato, quodque per Exhortationem apostolicam Evangelii gaudium cuncto Dei Populo pro programmate demandavimus.

2. Constitutio apostolica Sapientia christiana maturum fructum plenissime demonstrat magnae operae studiorum ecclesiasticorum reformationis, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II incepit. Recipit ipsa potissimum effectus ad quos in hoc decretorio ambitu Ecclesiae missionis est perventum, sub sapienti prudentique moderatore beato Paulo VI, atque praenuntiat pariter, iisdem retentis vestigiis, quod post oblatum erit, docente sancto Ioanne Paulo II.

Quemadmodum per occasionem confirmavimus, «unum ex praecipuis Concilii Oecumenici Vaticani II emolumentis fuit quod divortium superare contendit inter theologiam et pastoralem operam, inter fidem et vitam. Effari audemus illud evertisse quadamtenus theologiae statutum, rationem faciendi et cogitandi credentis»[4]. Hoc utique sub lumine Decretum Optatam totius firmiter invitat ut studia ecclesiastica «concordi ratione conspirent ad alumnorum mentibus magis magisque aperiendum mysterium Christi quod totam generis humani historiam afficit, in Ecclesiam iugiter influit»[5]. Ad id assequendum propositum, conciliare Decretum cohortatur ut meditatio ac studium iugantur Sacrae Scripturae, quae «theologiae veluti anima esse debet»[6], una cum assidua et conscia sacrae Liturgiae participatione, quae est «primus, isque necessarius fons spiritus vere christiani»[7], addita ordinata inquisitione vivae Ecclesiae Traditionis in dialogo cum proprii temporis hominibus, in eorum quaestionibus serio audiendis, eorum vulneribus eorumque postulatis[8]. Tali modo – confirmat Decretum Optatam totius – «pastoralis illa sollicitudo quae integram prorsus alumnorum institutionem informare debet»[9], eos in illam consuetudinem adducat ut «propriae dioecesis, nationis vel ritus fines transcendere et totius Ecclesiae necessitates iuvare assuescant, animo parati ad Evangelium ubique praedicandum»[10].

Praecipui passus itineris, quo a Concilii Oecumenici Vaticani II praescriptis ad Constitutionem apostolicam Sapientia christiana pervenitur, sunt potissimum Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi itemque Litterae encyclicae Populorum progressio beati Pauli VI atque Litterae encyclicae Redemptor hominis sancti Ioannis Pauli II, mense tantummodo antequam memorata Constitutio promulgata est, publici iuris factae. Propheticus spiritus Adhortationis apostolicae de evangelizatione in mundo huius temporis beati Pauli VI fortiter in Prooemio personat Constitutionis apostolicae Sapientia christiana, ubi dicitur: «Evangelizandi munus, quod proprium est Ecclesiae, non solum postulat ut Evangelium praedicetur intra latiores semper locorum fines atque hominum multitudines usque maiores, sed etiam ut ipsius Evangelii virtute informentur rationes cogitandi, criteria iudicandi, normae agendi; ut paucis dicamus, oportet ut tota hominis cultura Evangelio perfundatur»[11]. Sanctus Ioannes Paulus II, sua ex parte, potissimum in Litteris encyclicis Fides et ratio, confirmavit altiusque investigavit, intra dialogi fines inter philosophiam et theologiam, conscientiam quae Concilii Oecumenici Vaticani II doctrinam contingit, quae edicit «hominem visionem unicam et ordinatam scientiae assequi posse. Hoc unum officiorum est quod christiana cogitatio proximo quidem christianae aetatis millennio in se recipere debebit»[12].

Etiam Litterae encyclicae Populorum progressio decretorias egerunt partes, sub Concilii Oecumenici Vaticani II lumine, in studiis ecclesiasticis reficiendis, una cum Adhortatione apostolica Evangelii nuntiandi cum praeberent, ut diversarum Ecclesiarum localium itineris testimonium confirmavit, praeclara incitamenta certaque consilia ad Evangelii inculturationem assequendam necnon evangelizationem culturarum in diversis regionibus orbis terrarum, ad hodiernis provocationibus subveniendum. Etenim encyclicae hae Litterae sociales beati Pauli VI asseveranter testificantur populorum progressio, momentum nempe necessarium ad iustitiam pacemque toto in terrarum orbe obtinendam,integra sit oportere, «scilicet cuiuslibet hominis ac totius hominis profectui consulere debet»[13], et necessario «requiruntur viri sapientes, ad cogitandum acuti, qui ad novum humanismum investigandum se conferant, vi cuius nostrae aetatis homines (…) se ipsos quasi invenire possint»[14]. Litterae encyclicae Populorum progressio prophetico spiritu socialem quaestionem veluti anthropologicam quaestionem interpretantur quae universae humanae familiae sortem complectitur.

Hoc est discretivum argumentum quod ad subsequentem Ecclesiae socialem doctrinam perducet, in Litteris encyclicis a Laborem exercens ad Sollicitudo rei socialis, ad Centesimus annus sancti Ioannis Pauli II adque Caritas in veritate Benedicti XVI, et Nostras Laudato si. Cum ad novam cogitandi aetatem aggrediendam, Litterarum encyclicarum Populorum progressio suasu inductuque, invitationem rursus susciperet, Summus Pontifex Benedictus XVI urgentem necessitatem collustravit, ad quam «globalizatio humanitatis per relationes, communionem participationemque ad rem deducatur et dirigatur»[15], dum confirmaret Deum velle humanum genus consociare cum ineffabili illo mysterio communionis cum Sanctissima Trinitate, cuius Ecclesia in Christo Iesu signum est et instrumentum[16]. Ut hoc propositum re obtineatur, invitat ipse ad «dilatandum rationem» ut ea sit apta permagnis novis viribus cognoscendis ordinandisque, quae humanam familiam premunt, eaeque ut excitentur «sub prospectu “cultus amoris”, cuius semen Deus posuit in omni populo, in omni cultura»[17], «ad operandum inter diversos gradus scientiae humanae»[18], cum theologicae et philosophicae, tum socialis et scientificae.

3. Tempus nunc est ut luculentum hoc patrimonium altarum inquisitionum indiciorumque, quod investigatum est et locupletatum, ut ita dicamus, «in campo» per assiduum erga Evangelium culturalis socialisque mediationis officium, quod a Dei Populo diversis in provinciis atque per dialogum cum diversis culturis effectum est, operam det ut studia ecclesiastica sapientem illam et animosam renovationem adipiscantur, quam postulat transfiguratio missionaria Ecclesiae «in exitu».

Etenim hodie primum postulatur ut universus Dei Populus «spiritu»[19] se comparet ad novum evangelizationis iter suscipiendum. Id secum fert «promptum discretionis, purificationis reformationisque processum»[20]. Et hoc in processu magni ponderis partes agit congrua renovatio ordinis studiorum ecclesiasticorum. Ipsa enim non modo vocantur ad loca et insignis institutionis curricula praebenda presbyterorum, sodalium vitae consecratae et studiosorum laicorum, verum efficiunt quadamtenus providum culturae laboratorium, in quo Ecclesia exercet rerum interpretationem, quoad institutionem, quae ab Iesu Christi eventu scatet et Sapientiae Scientiaeque donis alitur, quibus Spiritus Sanctus variis sub formis omnem Dei Populum locupletat: cum sensu fidei fidelium tum Pastorum magisterio, cum charismate prophetarum tum doctorum ac theologorum.

Id Ecclesiae «in exitu» necessarium est bonum! Eo magis quod hodie non modo in quadam vivimus aetate mutationum, sed in ipsa mutatione aetatum[21], in universum per «anthropologicum discrimen»[22] significatam et «discrimen sociale ambitale»[23], in quo magis in dies «extremi discriminis conspici videntur indicia, propter magnam mutationum detrimentique celeritatem, quae tum in naturae ruinis apud quasdam regiones, tum in socialibus vel etiam nummariis discriminibus manifestantur»[24]. Agitur tandem ut «ex toto progressus ratio immutetur» ac de «progressu iterum finiendo»[25]: «Est quod necessariam culturam nondum habemus ad huic discrimini occurrendum et oportet ut signifer fingatur viam demonstraturus»[26].

Hoc ingens et non differendum munus requirit, quod ad culturalem gradum institutionis academicae scientificaeque inquisitionis attinet, promptam voluntatem eamque ad exemplar penitus mutandum conversam, immo, paene dicimus «in animosam culturalem commutationem»[27]. Hoc de officio universalis series Universitatum Facultatumque ecclesiasticarum ad dandam operam vocatur ut adiumentum decretorium afferatur fermenti, salis et Iesu Christi Evangelii lucis necnon vivae Ecclesiae Traditionis, quae novis prospectibus novisque inceptis usque patet.

Id hodie magis magisque liquet: «Vera hermeneutica evangelica opus est ut melius vita, mundus, homines intellegantur, non summatim, sed spiritali animo inquisitionis ac certitudinis, quae in rationis fideique veritatibus nititur. Philosophia ac theologia sinunt ut persuasiones acquirantur quae in ordinem redigunt roborantque intellectum et voluntatem illuminant … sed haec omnia sunt feracia solummodo si aperta mente flexoque genu efficiuntur. Theologus qui suis adimpletis finitisque cogitationibus delectatur mediocris est ingenii. Bonus quidem theologus itemque philosophus patentes habet cogitationes, id est imperfectas, semper ad maius quiddam patet, ad Deum, ad veritatem, usque progredientem, secundum legem illam, quam sanctus Vincentius Lerinensis ita describit: “Annis consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate” (Commonitorium primum, 23: PL, 50, 668)»[28].

4. Hoc in lato insolitoque rerum prospectu, nobis patenti, quae debent esse praecipua principia ad renovationem et iteratum impulsum obtinendum subsidii studiorum ecclesiasticorum Ecclesiae missionariae in exitu? Saltem eorum quattuor hic enuntiare possumus secundum Concilii Oecumenici Vaticani II doctrinam Ecclesiaeque experientiam, quae his decenniis eius ex schola effecta est, dum Spiritus Sanctus et necessitates item altiores et acutiores humanae familiae interrogationes auscultantur.

a) In primis discernendi primum permanensque principium respicit contemplationem et introductionem spiritus, intellectus et exsistentiae in corde kerygmatos, id est usque novi et allicientis laeti Iesu Evangelii nuntii[29], «quod plus plusque ac melius usque caro fit»[30] in Ecclesiae generisque humani vita. Hoc nimirum est salutis mysterium cuius Ecclesia est in Christo signum et inter homines instrumentum[31]: «Mysterium nempe quod in Trinitate radices agit, sed suam habet historicam certitudinem in peregrinanti evangelizantique populo, quod omnem institutionis manifestationem, quamvis necessariam, praetergreditur (…) quodque suum postremum fundamentum in libera et gratuita Dei opera reperit»[32].

Ex hac vitali laetaque contuitione in Dei vultum in Iesu Christo ut divitis in misericordia Patris revelati (cfr Eph 2,4)[33] liberans responsabilisque oritur experientia vivendi ut Ecclesia «mysticam illius nos»[34] quae fit fermentum illius universalis fraternitatis, «quae sacram proximi granditatem respicit, quae in cunctis hominibus Deum detegit, quae molestias tolerat communis convictus, Dei amori adhaerens, quae cor divino amori patefacit, aliorum felicitatem quaesitura quemadmodum eam requirit eorum bonus Pater»[35]. Inde mandatum in corde auscultandi et in mente volvendi pauperum ac terrae clamorem[36], certitudinis praebendae causa «indoli sociali evangelizationis»[37] ut missionis Ecclesiae integrae partis: quia «Deus, in Christo, singularem personam non modo redimit, verum etiam sociales inter homines necessitudines»[38]. Verum enim est «Evangelii pulchritudinem congruenter a nobis haud semper manifestari posse, sed adest signum quod numquam abesse debet: ultimorum selectio, illorum scilicet quos reicit et abicit societas»[39]. Haec selectio imbuere debet et veritatis christianae pervestigationem permeare.

Inde rursus peculiarem in modum pondus extollitur de cultura formanda christianae mentis, ut in omni creatione trinitarium vestigium detegatur unde mundus in quo vivimus «est relationum contextus» in quo «cuiusque viventis est tendere ad alterum», dum affert «spiritalitatem solidalitatis globalis quae manat ex Trinitatis mysterio»[40].

b) Alterum discernendi ducens principium, quod arte cum primo coniungitur et ex eo consequitur, ad amplissimum dialogum spectat, non sicut merum procedendi modum, sed intrinsecam necessitatem, ut communitatis experientia Veritatis laetitiae obtineatur eiusque significationes practicaeque implicationes altius investigentur. Quod Evangelium et Ecclesiae doctrina hodie promovere debent, liberaliter aperteque collatis viribus cum omnibus certisque postulatis quae humanae conscientiae universalis incrementum afficiunt, id veram occursus culturam respicit[41], culturam nempe, probe effari possumus, occursus omnium verarum vitaliumque culturarum, permutationis ope propriorum cuiusque donorum in lucis spatio quod Dei amor omnibus creaturis reserat.

Quemadmodum Summus Pontifex Benedictus XVI confirmavit, «Veritas namque est “lógos qui efficit diá-logon” ideoque communicationem et communionem»[42]. Hoc sub lumine, Constitutio apostolica Sapientia christiana, revocans Constitutionem conciliarem Gaudium et spes, ut faveatur vult dialogo cum christianis qui ad alias Ecclesias et communitates ecclesiales pertinent et cum iis item qui alias opiniones religiosas vel humanas persequuntur, et pariter ut scientiarum sacrarum cultores«commercium foveant cum aliarum disciplinarum cultoribus, sive de credentibus sive de non credentibus agatur, atque conentur eorum affirmationes discernere et interpretari ac sub veritatis revelatae lumine diiudicare»[43].

Inde felix impellensque oritur opportunitas hoc in rerum prospectu spirituque recognoscendi structuram et methodicum processum curriculorum studiorum, quae ecclesiasticorum studiorum ordo proponit, in eorum monumentis theologicis, eorum in principiis ductoribus atque eorum in diversis gradibus disciplinae, paedagogiae et docendi operae coniunctionum. Haec opportunitas per severum sed perquam frugiferum munus evolvitur: oportet denuo ponderare et ad hodiernam aetatem accommodare proposita et ordinem disciplinarum et docendi operam, quae in ecclesiasticis studiis geruntur, secundum hanc ipsam rationem et hoc ipsum consilium. Hodie enim «necessaria est evangelizatio quae novum animum Deo, aliis et ambitui se referendi collustret necnon praecipua bona concitet. Perveniatur oportet illuc ubi novae narrationes et exemplaria finguntur»[44].

c) Inde discernendi tertium exstat principium quod rursus porrigere volumus: interdisciplinarem et transdisciplinarem operam, sapienter ingenioseque exercitam sub Revelationis lumine. Quod academicam, institutoriam et inquisitivam ordinis studiorum ecclesiasticorum exhibitionem, sive de re sive de methodo, designat, vitale intellectivumque est principium unitatis doctrinae, distinctis et servatis multiplicibus, iniunctis et coeuntibus eius partibus.

Agitur, per diversos cursus, quos ecclesiastica studia secum ferunt, de offerendis pluribus doctrinis, ad multiformes rerum divitias spectantibus, sub luce quam Revelationis eventus concitavit, quae eadem opera congruenter ac dynamice in eius transcendentis fontis et historicae metahistoricaeque contentionis unitatem conveniant, sicut in Christo Iesu ad eschatologiae rationem explicatur: «in quo – scribit Paulus apostolus - sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi» (Col 2,3). Principium hoc theologicum et anthropologicum, exsistentiale et epistemicum peculiarem significationem importat et ad omnem suam efficacitatem exhibendam vocatur non modo intra studiorum ecclesiasticorum ordinem, cum cohaerentiam una cum flexibilitate, partium congruentiam una cum vi dynamica praestet, verum etiam pro vinculo cum dissipato et haud raro perfracto prospectu hodierno studiorum in universitatibus necnon cum pluralismo incerto, discordi vel relativistico consiliorum culturaliumque optionum.

Hodie – sicut confirmavit Papa Benedictus XVI in Litteris encyclicis Caritas in veritate, beati Pauli VI altius investigans culturalem nuntium Litterarum encyclicarum Populorum progressio – percipitur «deesse sapientiam, meditationem, cogitationem, unde fieri posset quoddam compendium directivum»[45]. Hic nominatim missio in discrimen venit, quae studiorum ecclesiasticorum ordini demandatur. Hoc certum ac directorium iter non modo intrinsecam significationem veritatis ordinis studiorum ecclesiasticorum patefacit, verum etiam re ostendit, hodie potissimum, ipsorum culturae et humanitatis praestantiam. Hoc sensu iuvat prorsus et proficit quod hodie inter disciplinas nexus denuo detegitur principium[46], non modo in eius «debili» forma quae meram multiplicitatem disciplinarum respicit, qua melius attingitur et iuvatur intellectus variis ex partibus inquisitionis obiecti, verum potius in eius «forti» forma quae disciplinas transcendit, aeque atque omnes scientiae collocantur et miscentur intra spatium Lucis Vitaeque, quod Sapientia a Dei Revelatione manans suppeditat.

Sic qui intra institutiones excolitur, quas studiorum ecclesiasticorum ordo praebet – ut beatus J.H. Newman optabat – is sciat «ubinam se propriamque scientiam collocet, ad quam pervenit, ut ita dicamus, ex summo vertice, postquam omnem doctrinam in universum est complexus»[47]. Beatus Antonius Rosmini quoque, inde a saeculo XIX, reformationem de educatione christiana strenue propugnabat, quattuor restituens principia in quibus primis christiani aevi saeculis ipsa radicitus nitebatur: «scientiae unicitas, sanctitatis communicatio, vitae consuetudo, amoris permutatio». Praecipua est pars – is argumentabatur – materiae, prospectus, obiecti unitatem iterum scientiae tribuere, quae dispertitur initio sumpto a Dei Verbo eiusque fastigio in Christo Iesu, Dei Verbo carne facto. Si vivus hic praecipuus locus abest, «neque radices neque unitatem» habet scientia, et tantum «haeret ut ita dicamus iuvenili memoriae». Sic solummodo superari potest «perniciosa seiunctio inter theoriam et practicam», quandoquidem in scientiae ac sanctitatis unitate «stat ipsa vera doctrinae indoles, ad mundum servandum destinata», cuius «adeptio [antiquis temporibus] brevi quadam cotidiana lectione non terminabatur, sed continuatam conversationem inter magistros et discipulos desiderabat»[48].

d) discernendi quartum ac postremum principium urgentem necessitatem prae se fert «rete faciendi» varias inter institutiones, quae ubique terrarum studia ecclesiastica colunt ac provehunt, congruum virium concursum firmiter concitando etiam cum academicis institutionibus diversarum Nationum nec non cum iis quae ex diversis culturae religionisque traditionibus impulsum hauriunt, dum eodem tempore sedes singulares inquisitionum efficiuntur, quae summas quaestiones inquirant, quibus hodie humanum genus involvitur, quasdam opportunas realesque suggerendo explicationis rationes.

Sicut in Litteris encyclicis Laudato si ediximus, «inde a medio saeculo praeterito, multis difficultatibus victis, orbis ut patria et humanum genus ut populus, communem domum incolens, haberi paulatim coepta sunt»[49]. A nobis cognita «mutua subiectio ad unum mundum, unum commune propositum cogitandum nos obstringit»[50]. Ecclesia potissimum, in syntonia conscia et prophetica ad renovatam praesentiam missionemque suam in historia compulsa per Concilium Oecumenicum Vaticanum II, ut experiatur vocatur catholicam fidem, qua signatur ut fermentum in diversitate unitatis communionisque in libertate prae se ferre et propitiare «intentionis cursum inter rem particularem et universalem, unum et multiplicitatem, simplicitatem et complicationem. Qui hanc intentionem adimit, Spiritus vitae aversatur»[51]. Agitur enim de cognitionis rerumque interpretandarum forma exercenda per «sensum Christi» (1Cor 2,16), in quo relationis solvendarumque quaestionum exemplar «non est sphaera (…) in qua singula puncta aeque a centro distant neque dissimilitudo adest inter puncta», sed est «polyhaedrum in quo omnes convergentes partes referuntur quae in eo suam peculiaritatem servant»[52].

Revera, «sicut in Ecclesiae historia observare possumus, christiana religio culturae uno exemplari caret, sed “semper perseverans esse fidelisque nuntio evangelico ac Traditioni Ecclesiae gestabit faciem etiam tot humanitatis formarum totque populorum, ubi suscepta est atque inserta”[53]. Diversis in gentibus quae Dei donum experiuntur suas secundum culturas, suam veram catholicam indolem ostendit Ecclesia eaque fruitur “hac multiplicis vultus venustate”[54]. In christianis manifestationibus evangelizati populi, Spiritus Sanctus Ecclesiam collustrat, ei novas Revelationis facies demonstrans eique novum donans vultum»[55].

Hic rerum prospectus – prorsus liquet – officiosum munus designat commissum theologiae, aeque ac aliis disciplinis, ad ecclesiastica studia spectantibus, suis cuiusque in provinciis. Per venustam quandam similitudinem Papa Benedictus XVI, Ecclesiae Traditionem repetens, asseruit «ipsam transmissionem haud esse rerum verborumve, rerum mortuarum collectum. Tradio flumen est vivum, cum originibus nos coniungens, flumen vivum in quo semper adsunt origines»[56]. «Flumen hoc diversas terras alluit, diversas geographias alit, efficiens ut melior illius terrae pars, illius culturae germinet. Hoc modo, Evangelium in cuncta terrarum orbis loca se inserere pergit, nova subinde ratione»[57]. Theologia, indubitanter, in Sacra Scriptura viventique Traditione radices agere debet et fundari, at hanc ob causam culturales ac sociales processus simul comitari debet, transitiones praesertim difficiles. Immo «hac aetate in se recipere debet theologia contentiones quoque, eas non modo quas intra Ecclesiam experimur, verum etiam eas quae ad universum terrarum orbem attinent»[58]. Agitur de «accipienda, toleranda certatione, eaque sedanda ac transformanda in coniunctionis instrumentum novi processus», dum «nova historiae struendae ratio acquiritur, vitalis ambitus, ubi certationes, contentiones et opposita multiformem unitatem attingere possunt, novam vitam gignentem. Quod non sibi vult syncretismum, neque ut inter se misceantur, sed ut in superiorem ordinem transeant qui in se pretiosas vires servet disparium directionum»[59].

5. In studiis ecclesiasticis refovendis viva animadvertitur necessitas scientificae investigationis denuo commovendae, quae nostris in Universitatibus Facultatibusque ecclesiasticis agitur. Constitutio apostolica Sapientia christiana investigationem praebuit ut «primarium munus», quod nititur in «assidua cum rebus ipsis consuetudine (...) ad aptiorem modum inquirendum doctrinam communicandi cum coaevis hominibus, in diversis culturis versantibus»[60]. At nostra aetate, quae culturarum stirpiumque multiplicitate signatur, novae sociales culturalesque vires haec proposita amplificata secum ferunt. Etenim ad salvificam Ecclesiae missionem implendam «non sufficit ut Evangelii praeco omnem personam attingere studeat […]. Evangelium culturis simul sumptis etiam nuntiatur»[61]. Ecclesiastica studia intra fines contineri non possunt cognitiones, munera, experientias praebendi viris mulieribusque nostri temporis, qui sua in christiana conscientia adolescere volunt, sed urgens officium adipisci debent exstruendi intellectus instrumenta quae actionis cogitationisque exemplaria sibi sumant, ad nuntium tradendum apta coram terrarum orbe qui ethico religiosoque pluralismo notatur. Quod postulat non modo altam theologicam conscientiam, verum facultatem fingendi, designandi et efficiendi christianae religionis manifestandae rationes, quae in varias culturales structuras penitus descendant. Haec omnia qualitatis scientificae investigationis requirunt auctum necnon crescentem progressum gradus studiorum theologicorum et scientiarum quae cum iis nectuntur. Non agitur tantummodo de loco amplificando cognitionis, de elementorum complexione locupletanda, quae praesto sunt, ad realitatem intellegendam[62], sed de altius investigando «ut Evangelii veritas certo in contextu melius communicetur, haud neglectis veritate, bono ac luce, quae afferre potest, cum perfectio fieri non potest»[63].

Cumprimis investigationi, quae in Universitatibus, Facultatibus et Institutis ecclesiasticis fit, illam «apologeticam originalem» augendi munus committimus, de qua in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium diximus, ut opem ferant «condicionibus procurandis ut Evangelium ab omnibus audiatur»[64].

Hoc in rerum contextu, necessaria fit constitutio novarum praestantiumque investigationis sedium in quibus responsabili cum liberate et mutua claritudine inter se agere possint – quemadmodum in Litteris encyclicis Laudato si optavimus –investigatores, e diversis religionibus procedentes ac diversis scientificis cognitionibus instructi, «ut dialogus inter eas instituatur ad naturam curandam, ad pauperes tuendos, ad observantiae fraternitatisque structuras instruendas»[65]. Cunctis in Nationibus Universitates sedes sunt praecipua scientificae investigationis ad cognitionis ac societatis progressionem obtinendam, partes agentes magni momenti de oeconomico, sociali culturalique proventu adipiscendo, hoc potissimum tempore ut nostrum, cum celeres, constantes et magnae mutationes exstant in scientiarum ac technologiarum provincia. Inter Nationes etiam in foederibus praecipuum Universitatis officium extollitur in investigationibus componendis iisque necessario ordinandis, dum structurae sedium speciales disciplinas tradentium efficiuntur, ut, inter cetera, inquisitorum mobilitas habeatur.

Hac ratione, praeclari loci designantur varias disciplinas complectentes necnon incepta ad progredientes technologias novi generis comitandas, ad humanas copias notandas et integrationis proposita definienda. Studia quoque ecclesiastica, in spiritu Ecclesiae «in exitu», vocantur ut sedibus, peculiares disciplinas sectantibus, instruantur, quae dialogum altius investigent diversos inter ambitus scientiarum. Singulariter, investigatio communiter concorditerque acta inter diversarum disciplinarum cultores peculiarem in modum Dei Populo inservit, nominatim Magisterio, atque Ecclesiae missionem sustinet in bono Christi nuntio omnibus proclamando, dialogum instituens varias inter scientias, ut veritas personalem socialemque vitam magis magisque afficiat ac pervadat.

Ecclesiastica studia itaque peculiarem ac necessariam operam suggerentem ordinantemque afferre valebunt, et enucleare ac nova specie, interpellanti quidem et reali, suum officium gerere poterunt. Semper fuit sicque erit! Theologia et christianae inspirationis cultura suae missioni pares fuerunt cum periculose fideliterque apud fines vixerunt. «Nostri populi interrogationes, eius aegritudines, pugnae, somnia, contentiones, sollicitudines, hermeneuticam habent vim, quam ignorare non possumus si serio animo incarnationis principium accipere volumus. Eius interrogationes nos adiuvant ad nos interrogandos, eius obsecratio nos obsecrat. Haec omnia efficiunt ut Dei Verbi mysterium altius investigemus, quod Verbum flagitat et requirit ut dialogus instituatur et communio praestetur»[66].

6. Quae hodie nostros ob oculos versatur est «magna provocatio culturalis, spiritalis et educativa quae latos regenerationis processus implicabit»[67], etiam quod ad Universitates et Facultates ecclesiasticas spectat.

Nos ducat, nos illuminet, nos sustineat hac in gravi allicientique aetate, quae voluntate notatur renovandi et in longitudinem cernendi prospectum studiorum ecclesiasticorum, laeta firmaque fides in Iesum crucifixum et resuscitatum, historiae caput et Dominum. Eius resurrectio una cum perquam copioso Spiritus Sancti dono, «cunctis in locis germina concitat huius novi mundi, quae etiam si caeduntur, denuo emergunt, quandoquidem Domini resurrectio absconditam huius historiae complexionem iam pertransivit»[68].

Beata Virgo Maria, quae Angelo nuntiante, ineffabili gaudio Veritatis Verbum concepit, nostrum iter comitetur, a Patre omnium gratiarum lucis amorisque benedictionem impetrans, quam filiorum fiducia in spe ab eius Filio et Domino nostro Iesu Christo, in Spiritus Sancti gaudio, exspectamus!

 

PARS PRIMA

NORMAE COMMUNES

 

Titulus I

DE UNIVERSITATUM FACULTATUMVE ECCLESIASTICARUM
NATURA ET FINE

Art. 1. Ecclesia, ad evangelizationis ministerium implendum a Christo sibi concreditum, ius et officium habet erigendi ac promovendi Universitates et Facultates, quae ex ipsa pendeant[69].

Art. 2. § 1. Universitates et Facultates ecclesiasticae in hac Constitutione eae institutiones educationis superioris dicuntur quae, ab Apostolica Sede canonice erectae vel approbatae, sacram doctrinam et scientias, quae cum ipsa conectuntur, excolunt et tradunt, cum iure gradus academicos conferendi auctoritate Sanctae Sedis[70].

§ 2. Eae esse possunt Universitas vel Facultas ecclesiastica sui iuris, Facultas ecclesiastica intra Universitatem catholicam[71] vel Facultas ecclesiastica intra aliam Universitatem.

Art. 3. Fines Facultatum ecclesiasticarum sunt:

§ 1. scientifica investigatione proprias disciplinas excolere atque provehere, eas videlicet quae directe vel indirecte cum christiana Revelatione conectuntur, vel quae Ecclesiae missioni directe serviunt, eius veritates systematice enucleare, novas orientes quaestiones in earum luce considerare et coaevis hominibus in diversis culturis accommodata ratione exhibere;

§ 2. studentes in propriis disciplinis secundum doctrinam catholicam altius instituere, eosque ad munera obeunda congrue praeparare, atque formationem continuam seu permanentem in Ecclesiae ministris promovere;

§ 3. in toto evangelizationis opere Ecclesiis, tum particularibus tum universali, arcta cum Hierarchia coniunctione, pro sua natura, impensam operam praestare.

Art. 4. Conferentiarum Episcopalium munus est vitam ac progressum Universitatum Facultatumve ecclesiasticarum sollicite prosequi ob peculiare earum momentum ecclesiale.

Art. 5. Canonica erectio vel approbatio Universitatum et Facultatum ecclesiasticarum reservatur Congregationi de Institutione Catholica, quae ad normam iuris easdem moderatur[72].

Art. 6. Solis Universitatibus et Facultatibus a Sancta Sede canonice erectis vel approbatis, atque ad normam huius Constitutionis ordinatis, ius est conferendi gradus academicos, qui valorem canonicum habeant[73], salvo peculiari iure Pontificiae Commissionis Biblicae[74].

Art. 7. Statuta uniuscuiusque Universitatis vel Facultatis, ad normam huius Constitutionis conficienda, approbatione indigent Congregationis de Institutione Catholica[75].

Art. 8. Facultates ecclesiasticae a Sancta Sede erectae vel approbatae in Universitatibus non ecclesiasticis, quae gradus academicos conferant tum canonicos tum civiles, praescripta huius Constitutionis servare debent, ratione habita conventionum cum bilateralium tum multilateralium, quae a Sancta Sede cum variis Nationibus vel cum ipsis Universitatibus initae sint.

Art. 9. § 1. Facultates, quae a Sancta Sede non sunt canonice erectae neque approbatae, nequeunt gradus academicos conferre valorem canonicum habentes.

§ 2. Gradus academici ab his Facultatibus collati, ut valere possint ad quosdam definitos effectus canonicos, agnitione Congregationis de Institutione Catholica indigent.

§ 3. Ad quam agnitionem, peculiari ex causa singulis gradibus concedendam, condiciones ab eadem Congregatione statutae implendae sunt.

Art. 10. Ad hanc Constitutionem rite exsequendam serventur Ordinationes a Congregatione de Institutione Catholica editae.

 

Titulus II

DE COMMUNITATE ACADEMICA EIUSQUE REGIMINE

Art. 11. § 1. Universitas vel Facultas quaedam est studii, investigationis formationisque communitas quae ex institutione operatur ad primarios fines obtinendos qui in art. 3 indicantur, iuxta principia evangelizandi Ecclesiae missionis.

§ 2. In communitate academica omnes personae, tum singulae tum in consilium congregatae, responsabiles sunt boni communis et operam dant, sua pro cuiusque parte, ad fines eiusdem communitatis consequendos.

§ 3. Quam ob rem earum iura et munera in ambitu communitatis academicae accurate determinentur oportet, ut servatis limitibus in Statutis delineatis convenienter exerceantur.

Art. 12. Magnus Cancellarius Sanctam Sedem repraesentat apud Universitatem vel Facultatem pariterque hanc apud Sanctam Sedem, eius conservationem atque progressum promovet, communionem fovet cum Ecclesia particulari et universali.

Art. 13. § 1. Universitas vel Facultas a Magno Cancellario iure pendent, nisi Apostolica Sedes aliter statuerit.

§ 2. Ubi adiuncta suadeant, haberi potest etiam Vices gerens Magni Cancellarii, cuius auctoritas in Statutis determinanda est.

Art. 14. Si Magnus Cancellarius sit alius ac Ordinarius loci, normae statuantur, quibus uterque proprium munus concorditer implere valeat.

Art. 15. Auctoritates academicae sunt personales et collegiales. Auctoritates personales sunt imprimis Rector vel Praeses, et Decanus. Auctoritates collegiales sunt varia Organa directoria seu Consilia Universitatis vel Facultatis.

Art. 16. Universitatis vel Facultatis Statuta accuratius determinent nomina et officia Auctoritatum academicarum, quibusque modis et ad quod tempus designentur, ratione habita tum naturae canonicae Universitatis vel Facultatis, tum praxis universitatum propriae regionis.

Art. 17. Auctoritates academicae designentur ex personis, quae universitatis vitae vere peritae sint, et communiter ex alicuius Facultatis docentibus.

Art. 18. Ad Congregationem de Institutione Catholica pertinent nominatio vel saltem confirmatio titularium officiorum quae sequuntur:

- Rectoris Universitatis ecclesiasticae.

- Praesidis Facultatis ecclesiasticae sui iuris,

- Decani Facultatis ecclesiasticae intra Universitatem.

Art. 19. § 1. Statuta determinent quomodo inter se cooperari debeant Auctoritates personales et collegiales, ita ut, ratione collegiali in rebus praesertim gravioribus, in primis academicis, sedulo servata, Auctoritates personales ea potestate fruantur, quae earum officio vere respondeat.

§ 2. Quod imprimis de Rectore dicendum est, quippe qui officium totam Universitatem moderandi habeat atque aptis modis eius unitatem, cooperationem et progressum promovendi.

Art. 20. § 1. Ubi Facultates partes sunt Universitatis ecclesiasticae vel Universitatis catholicae, earum regimen Statutis rite componatur cum totius Universitatis regimine, ita ut bonum tum singularum Facultatum tum Universitatis convenienter promoveatur atque cooperatio omnium Facultatum inter se foveatur.

§ 2. Canonicae vero necessitates Facultatum ecclesiasticarum servandae sunt etiam cum hae in Universitatem non ecclesiasticam insertae sint.

Art. 21. Si Facultas cum aliquo Seminario Maiore vel Collegio coniuncta sit, salva debita cooperatione in omnibus quae ad bonum studentium pertinent, Statuta clare et efficaciter provideant ut rectio academica et administratio Facultatis a regimine et administratione Seminarii Maioris vel Collegii rite distinguantur.

 

Titulus III

DE DOCENTIBUS

Art. 22. In unaquaque Facultate numerus docentium, imprimis stabilium, habeatur, qui ponderi et incremento singularum disciplinarum, necnon debitae curae et profectui studentium respondeat.

Art. 23. Sint varii ordines docentium, in Statutis determinandi secundum gradum praeparationis, insertionis, stabilitatis et responsabilitatis in Facultate, ratione opportune habita praxis Universitatum propriae regionis.

Art. 24. Statuta definiant, ad quas Auctoritates spectent cooptatio, nominatio et promotio docentium, praesertim cum agatur de munere stabili eis conferendo.

Art. 25. § 1. Ut quis inter Facultatis docentes stabiles legitime cooptetur, requiritur ut:

1° doctrinae copia, christianae et ecclesialis vitae testimonio et responsabilitatis sensu perspectus sit;

2° doctoratu congruenti vel aequipollenti titulo, aut prorsus singularibus meritis scientificis praeditus sit;

3° certis documentis, speciatim dissertationibus publici iuris factis, ad investigationem scientificam idoneum se probaverit;

4° didacticam habilitatem ad docendum demonstret.

§ 2. Haec requisita ad docentes stabiles cooptandos congrua ratione applicanda sunt docentibus non stabilibus.

§ 3. Requisita scientifica ad docentes cooptandos in praxi universitatum regionis vigentia opportune considerentur oportet.

Art. 26. § 1. Omnes cuiusvis generis docentes vitae probitate, doctrinae integritate ac muneris diligentia iugiter praediti sint ut ad finem consequendum institutionis academicae ecclesiasticae proprium efficaciter conferre valeant. Cum ex his requisitis saltem unum deest, docentes a munere sunt amovendi, procedendi servata ratione[76].

§ 2. Qui docent res ad fidem vel mores spectantes, conscii sint oportet hoc munus explendum esse in plena communione cum authentico Magisterio Ecclesiae, imprimis Romani Pontificis[77].

Art. 27. § 1. Missionem canonicam a Magno Cancellario, vel ab eius delegato, accipere debent, professione fidei peracta[78], qui disciplinas ad fidem et mores spectantes docent; non enim propria auctoritate docent, sed vi missionis ab Ecclesia acceptae. Ceteri vero docentes a Magno Cancellario, vel ab eius delegato, licentiam docendi accipere debent.

§ 2. Docentes omnes, antequam muneris stabilis collationem accipiant vel antequam ad supremum ordinem didacticum promoveantur, vel in utroque casu, prout in Statutis definiatur, declaratione «nihil obstat» Sanctae Sedis indigent.

Art. 28. Promotio ad superiores ordines fit congruo temporis intervallo elapso, iuxta docendi peritiam, investigationes peractas, opera scientifica publici iuris facta, spiritum cooperationis in docendo et investigando, et Facultati se devovendi studium.

Art. 29. Docentes, ut suo muneri satisfacere possint, liberi sint ab aliis muneribus, quae cum eorum officio investigandi et docendi, prout a singulis docentium ordinibus in Statutis postuletur, componi nequeant[79].

Art. 30. Statuta determinent:

a) quando et quibus condicionibus docentes a munere cessent;

b) quales ob causas qualique procedendi modo a munere suspendi vel amoveri vel etiam officio privari possint, ita ut iuribus tuendis tum docentis, tum Facultatis vel Universitatis, imprimis eius studentium, necnon ipsius communitatis ecclesialis, apte provideatur.

 

Titulus IV

DE STUDENTIBUS

Art. 31. Facultates ecclesiasticae iis omnibus patent qui, legitimo testimonio praediti, vitae moribus ac studiis praeviis expletis idonei sint ut Facultati adscribantur.

Art. 32. § 1. Ut quis Facultati ad gradus academicos consequendos adscribi possit, afferre debet studiorum titulum, qui necessarius sit ad admissionem in Universitatem civilem propriae nationis vel regionis, in qua sit Facultas.

§ 2. Facultas in propriis Statutis determinet, quaenam, praeter ea quae in § 1 dicta sunt, forte requirantur ad proprium studiorum curriculum ingrediendum, etiam quoad linguarum sive antiquarum sive recentium cognitionem.

§ 3. Facultas provideat ut in Statutis agendi rationes definiantur ad modos aestimandos tractandorum casuum perfugarum, profugorum et personarum in similibus condicionibus versantium, ad normam postulatis documentis carentium.

Art. 33. Studentes normas Facultatis circa generalem ordinationem ac disciplinam — imprimis circa rationem studiorum, frequentiam, examina — necnon cetera omnia, quae ad vitam Facultatis pertinent, fideliter servare debent. Hanc ob causam Universitas et singulae Facultates rationes accommodent ut studentes Statuta et Ordinationes cognoscant.

Art. 34. Statuta definiant quomodo studentes, sive singuli sive consociati, partem habeant in vita communitatis academicae circa ea, in quibus ad bonum commune Facultatis vel Universitatis ipsi conferre valeant.

Art. 35. Statuta pariter determinent quomodo studentes, ob graves causas, a quibusdam iuribus suspendi vel iis privari possint, vel etiam a Facultate excludi, ita ut iuribus tuendis tum studentis tum Facultatis vel Universitatis, necnon ipsius communitatis ecclesialis, apte provideatur.

 

Titulus V

DE OFFICIALIBUS ET PERSONIS ADMINISTRANTIBUS
AC SERVIENTIBUS

Art. 36. § 1. In Universitate vel Facultate regenda et administranda Auctoritates adiuventur ab Officialibus, in proprio munere rite versatis.

§ 2. Officiales sunt imprimis Secretarius, Bibliothecarius, Oeconomus et alii quos institutio opportunos iudicat. Eorum iura et officia a Statutis et Ordinationibus sunt definienda.

 

Titulus VI

DE RATIONE STUDIORUM

Art. 37. § 1. In ratione studiorum apparanda accurate serventur principia et normae, quae pro diversitate materiae in documentis ecclesiasticis, praesertim Concilii Oecumenici Vaticani II, continentur; simul vero ratio habeatur probatarum acquisitionum, quae ex progressu scientifico oriuntur et ad quaestiones solvendas, quae in praesenti agitantur, peculiariter conferunt.

§ 2. Methodus scientifica in singulis Facultatibus adhibeatur postulationibus respondens, quae singularum scientiarum propriae sunt. Recentes quoque methodi didacticae et paedagogicae opportune applicentur, quibus personalis studentium navitas eorumque in studiis pars actuosa aptius promoveantur.

Art. 38. § 1. Ad normam Concilii Oecumenici Vaticani II, pro singularum Facultatum propria indole:

1° iusta agnoscatur libertas[80] in investigando et docendo, ut verus progressus obtineri possit in veritate divina cognoscenda et intellegenda;

2° simulque pateat:

a) veram libertatem in docendo necessario contineri intra limites Verbi Dei, prout iugiter a vivo Magisterio Ecclesiae docetur;

b) item veram libertatem in investigando necessario niti firma adhaesione Verbo Dei et obsequenti sui dispositione erga Magisterium Ecclesiae, cui munus concreditum est Verbum Dei authentice interpretandi.

§ 2. Quapropter in re tam gravi multaeque prudentiae, cum fiducia et sine suspicione, simul vero cum consilio et sine temeritate, praesertim in docendo, procedendum est; insuper postulationes scientificae cum pastoralibus necessitatibus populi Dei studiose componendae sunt.

Art. 39. In qualibet Facultate studiorum curriculum rite ordinetur per varios gradus seu cyclos, aptandos prout materia postulet, ita ut communiter:

a) imprimis generalis notitia tradatur, per cohaerentem omnium disciplinarum expositionem, una cum introductione in usum methodi scientificae;

b) dein in aliqua disciplinarum sectione studium profundius instituatur, ac simul in usu scientificae investigationis methodi plenius exerceantur studentes;

c) tandem ad scientificam maturitatem progressus fiat, praesertim per opus scriptum, quod ad scientiae profectum vere conferat.

Art. 40. § 1. Disciplinae determinentur, quae ad proprium Facultatis finem obtinendum necessario requirantur, et illae quae ad ipsum consequendum diversa ratione adiuvent, ita ut opportune inter se distinguantur.

§ 2. Disciplinae ita ordinentur in singulis Facultatibus ut corpus organicum constituant, solidae et cohaerenti studentium formationi inserviant, ac mutuam docentium cooperationem faciliorem reddant.

Art. 41. Lectiones, praesertim in cyclo institutionali, necessario habendae sunt et studentibus frequentandae secundum normas in ratione studiorum.

Art. 42. Exercitationes et seminaria, praecipue in cyclo specializationis, sub docentium ductu, assidue fiant, ac studio privato et frequenti cum docentibus colloquio iugiter compleantur.

Art. 43. Ratio studiorum Facultatis definiat quae examina vel aequipollentia experimenta studentibus subeunda sint, sive scripto sive oretenus facta, in fine semestris vel anni, ac praesertim cycli, ut eorum profectus comprobetur ad studia in Facultate prosequenda et ad gradus academicos consequendos.

Art. 44. Statuta vel Ordinationes pariter determinent, quae ratio habenda sit studiorum, quae alibi peracta sint, respectu praesertim dispensationis concedendae a quibusdam disciplinis vel examinibus, vel etiam ipsius studiorum curriculi contrahendi, servatis ceterum praescriptis Congregationis de Institutione Catholica.

 

Titulus VII

DE GRADIBUS ACADEMICIS ALIISQUE TITULIS

Art. 45. § 1. Post singulos cyclos curriculi studiorum congruens gradus academicus conferri potest, qui pro singulis Facultatibus statuendus est, attentis tum spatio cycli tum disciplinis in eo traditis.

§ 2. Quare, secundum normas communes et speciales huius Constitutionis, in Statutis singularum Facultatum accurate determinentur omnes gradus, qui conferantur et quibus condicionibus.

Art. 46. Gradus academici, qui a Facultate ecclesiastica conferuntur, sunt: Baccalaureatus, Licentia, Doctoratus.

Art. 47. Gradus academici in Statutis singularum Facultatum aliis quoque nominibus exprimi possunt, ratione habita praxis universitatum propriae regionis, dummodo aequipollentia cum gradibus academicis supra memoratis clare significetur atque uniformitas servetur in Facultatibus ecclesiasticis eiusdem regionis.

Art. 48. Nemo gradum academicum obtinere potest nisi Facultati fuerit rite adscriptus, studiorum curriculum ratione studiorum praescriptum absolverit, atque in examinibus vel in aliis experiendi modis probatus fuerit.

Art. 49. § 1. Ut quis ad Doctoratum admittatur, oportet ut Licentiam consecutus sit.

§ 2. Ad Doctoratum consequendum requiritur praeterea dissertatio doctoralis, quae ad scientiae progressum vere conferat, sub docentis ductu exarata, publica disceptatione expensa, collegialiter approbata, et saltem praecipua ex parte publici iuris facta.

50. § 1. Doctoratus est gradus academicus, qui aliquem habilem reddit ad docendum in Facultate ideoque ad id requiritur; Licentia est gradus academicus, qui habilem reddit ad docendum in Seminario Maiore vel aequipollenti instituto ideoque ad id requiritur.

§ 2. Gradus academici, qui requiruntur ad varia munera ecclesiastica obeunda, a competenti Auctoritate ecclesiastica statuuntur.

Art. 51. Doctoratus honoris causa ob peculiaria merita scientifica vel culturalia in promovendis scientiis ecclesiasticis acquisita conferri potest.

Art. 52. Praeter gradus academicos, Facultates alios titulos conferre possunt, secundum diversitatem Facultatum et rationis studiorum in singulis Facultatibus.

 

Titulus VIII

DE REBUS DIDACTICIS

Art. 53. Ad peculiares fines proprios assequendos, maxime ad investigationes scientificas peragendas, in unaquaque Universitate vel Facultate congruens bibliotheca adsit, ad docentium et studentium usum accommodata, recto ordine disposita et opportunis catalogis instructa.

Art. 54. Congrua pecuniae summa, quotannis assignata, bibliotheca continuo augeatur libris, tum antiquis tum recenter scriptis, atque praecipuis commentariis periodicis, ita ut disciplinis tam investigandis et tradendis quam discendis atque exercitationibus et seminariis perficiendis efficaciter servire possit.

Art. 55. Bibliothecae praeficiatur peritus in hac re, qui apto Consilio adiuvetur, et Consilia Universitatis vel Facultatis opportune participet.

Art. 56. § 1. Instrumenta quoque informatica et technica audivisifica, etc., quae artem didacticam et investigationem iuvent, Facultati praesto sint.

§ 2. Pro peculiari Universitatis vel Facultatis natura et fine, etiam instituta investigationis et laboratoria scientifica habeantur, aliaque subsidia ad proprium finem obtinendum necessaria.

 

Titulus IX

DE REBUS OECONOMICIS

Art. 57. Universitati vel Facultati bonorum copia praesto sit ad peculiarem finem suum convenienter assequendum necessaria. Status vero patrimonialis et iura proprietatis accurate describantur.

Art. 58. Statuta determinent munus Oeconomi, necnon partes Rectoris vel Praesidis et Consiliorum in Universitatis vel Facultatis re oeconomica gerenda iuxta normas rectae oeconomiae, ita ut administratio sana servetur.

Art. 59. Administris, docentibus et non docentibus, congrua remuneratio tribuatur, ratione habita consuetudinum in regione vigentium, etiam quoad protectionem cautionesque sociales.

Art. 60. Statuta pariter determinent normas generales de modis, quibus studentes sumptus Universitatis vel Facultatis participent, academica tributa solvendo.

 

Titulus X

DE FACULTATUM PRAESTITUTA DISTRIBUTIONE ET COOPERATIONE

Art. 61. § 1. Facultatum praestituta distributio seu, ut aiunt, planificatio sedulo curanda est ut provideatur tum ipsarum Universitatum et Facultatum conservationi et progressui, tum earum congruae in variis terrae partibus distributioni.

§ 2. Ad hoc perficiendum Congregatio de Institutione Catholica consiliis adiuvetur Conferentiarum Episcopalium et Commissionis peritorum.

Art. 62. § 1. Novae Universitatis vel Facultatis erectio vel approbatio a Congregatione de Institutione Catholica decernitur[81], cum omnia, quae requiruntur, praesto sint, habita etiam sententia Episcopi dioecesani vel eparchialis, Conferentiae Episcopalis, necnon peritorum, praesertim ex vicinioribus Facultatibus.

§ 2. Ut Universitas ecclesiastica canonice erigatur quattuor Facultates ecclesiasticae, ut Athenaeum ecclesiasticum erigatur tres Facultates ecclesiasticae sunt necessariae.

§ 3. Universitas ecclesiastica ac Facultas ecclesiastica sui iuris personalitate iuridica publica ipso iure fruuntur.

§ 4. Ad Congregationem de Institutione Catholica spectat per decretum personalitatem iuridicam Facultati ecclesiasticae Universitatis civilis concedere.

Art. 63. § 1. Affiliatio Instituti alicui Facultati, ad Baccalaureatum consequendum, a Congregatione de Institutione Catholica decernitur, post impletas condiciones ab eadem determinatas.

§ 2. Enixe optatur, ut Studia Theologica tum dioecesium tum institutorum religiosorum alicui Facultati Theologiae affilientur.

Art. 64. Aggregatio et Incorporatio Instituti alicui Facultati, ad superiores etiam gradus academicos consequendos, a Congregatione de Institutione Catholica decernuntur, post impletas condiciones ab eadem determinatas.

Art. 65. Ut Institutum Superius Scientiarum Religiosarum erigatur coniunctio postulatur cum quadam Facultate Theologiae secundum praecipuas normas a Congregatione de Institutione Catholica editas.

Art. 66. Cooperatio inter Facultates, sive eiusdem Universitatis, sive eiusdem regionis, sive etiam maioris amplitudinis, sedulo curanda est[82]. Multum enim iuvat ad docentium investigationem scientificam et studentium meliorem formationem promovendam; necnon ad eam fovendam rationem, quae interdisciplinaris appellari solet et in dies magis necessaria apparet; similiter ad complementarietatem, ut dicitur, inter varias Facultates provehendam; atque universe ad sapientiae christianae penetrationem in totam culturam procurandam.

Art. 67. Cum Universitas vel Facultas non amplius condiciones adimplent quae ab earum erectione vel approbatione postulantur, spectat ad Congregationem de Institutione Catholica, antea monitis Magno Cancellario, et Rectore vel Praeside secundum rerum adiuncta, audita sententia Episcopi dioecesani vel eparchialis et Conferentiae Episcopalis, decernere de suspensione iurium academicorum, revocatione approbationis tamquam Universitatis vel Facultatis ecclesiasticae vel suppressione institutionis.

 

PARS ALTERA

 

NORMAE SPECIALES

Art. 68. Praeter normas omnibus Facultatibus ecclesiasticis communes, in prima parte huius Constitutionis propositas, normae speciales hic dantur pro quibusdam Facultatibus, attenta earum peculiari natura et momento in Ecclesia.

 

Titulus I

DE FACULTATE THEOLOGIAE

Art. 69. Facultas Theologiae eo tendit ut doctrina catholica, ex divina Revelatione maxima cura hausta, methodo scientifica sibi propria alte perspiciatur et systematice enucleetur; atque humanorum problematum solutiones sub ipsius Revelationis lumine sedulo investigentur.

Art. 70. § 1. Sacrae Scripturae studium sit veluti anima Theologiae, quae in Verbo Dei scripto, una cum viva Traditione, tamquam in perenni fundamento innititur[83].

§ 2. Singulae vero disciplinae theologicae ita tradantur, ex internis rationibus proprii cuiusque obiecti et in conexione cum aliis disciplinis, veluti iure canonico et philosophia, necnon cum scientiis anthropologicis, ut unitas totius institutionis theologicae aperte clarescat, omnesque vergant ad intime cognoscendum Christi mysterium, Populo Dei omnibusque gentibus efficacius inde annuntiandum[84].

Art. 71. § 1. Veritas revelata consideretur quoque in conexione cum progredientis aetatis acquisitionibus scientificis ut clare perspiciatur «quomodo fides et ratio in unum verum conspirent»[85] atque eius expositio talis sit, quae, sine veritatis immutatione, ingenio indolique uniuscuiusque culturae accommodetur, peculiari ratione habita philosophiae et sapientiae populorum, seclusa tamen omnis syncretismi et falsi particularismi specie[86].

§ 2. Valores positivi, qui in variis philosophiis et culturis inveniuntur, sedulo investigandi, seligendi et assumendi sunt; non tamen accipienda sunt systemata et methodi, quae cum fide christiana componi nequeant.

Art. 72. § 1. Quaestiones oecumenicae, iuxta normas a competenti Auctoritate ecclesiastica editas, accurate pertractandae sunt[87].

§ 2. Relationes quoque cum religionibus non christianis attente considerandae sunt.

§ 3. Sedula cura examinanda sunt problemata, quae ex hodierno atheismo aliisque opinationibus hodiernae culturae oriuntur.

Art. 73. In doctrina catholica investiganda et docenda fidelitas erga Ecclesiae Magisterium semper eluceat. In docendi munere explendo, praesertim in cyclo institutionali, ea imprimis tradantur, quae ad patrimonium acquisitum Ecclesiae pertinent. Probabiles et personales opiniones, quae ex novis investigationibus oriantur, nonnisi ut tales modeste proponantur.

Art. 74. Studiorum curriculum Facultatis Theologiae complectitur:

a) primum cyclum, institutionalem, qui per quinquennium seu decem semestria protrahitur, vel per triennium seu sex semestria, si biennium philosophiae antea requiratur.

Primum biennium praesertim impendendum est solidae institutioni philosophicae, quippe quae necessaria sit ad studium theologiae congrue obeundum. Baccalaureatus adeptus in ecclesiastica Facultate Philosophiae substituit cursus philosophicos primi cycli consequendos in Facultatibus Theologiae. Baccalaureatus autem in philosophia adeptus in Facultate non ecclesiastica ratio non est plane dispensandi studentem a primi cycli cursibus philosophicis in Facultatibus Theologiae.

Disciplinae theologicae ita tradantur ut organica expositio totius doctrinae catholicae praebeatur, una cum introductione in methodum scientificae investigationis.

Cyclus concluditur gradu academico Baccalaureatus vel alio congruo gradu academico in Statutis Facultatis determinando.

b) secundum cyclum, specializationis, qui protrahitur per biennium seu quattuor semestria.

In eo disciplinae peculiares secundum diversam specializationis indolem traduntur, ac seminaria et exercitationes habentur ad scientificae investigationis usum acquirendum.

Cyclus concluditur gradu academico Licentiae specializatae.

c) tertium cyclum, quo per congruum tempus scientifica formatio perficitur, praesertim per dissertationis doctoralis elaborationem.

Cyclus concluditur gradu academico Doctoratus.

Art. 75. § 1. Ut quis Facultati Theologiae adscribi valeat, oportet studia antea requisita absolverit ad normam art. 32 huius Constitutionis.

§ 2. Ubi primus Facultatis cyclus est triennalis, studens testimonium afferre debet de biennio philosophico apud probatam Facultatem Philosophiae ecclesiasticam vel Institutum rite absoluto.

Art. 76. § 1. Facultatis Theologiae peculiare officium est curare scientificam formationem theologicam eorum qui ad presbyteratum contendunt et eorum qui ad specialia munera ecclesiastica explenda praeparantur; idcirco necesse est ut congruus adsit numerus docentium presbyterorum.

§ 2. Ad hunc finem speciales etiam disciplinae, sacrorum alumnis accommodatae, praesto sint; immo opportune ab ipsa Facultate ad pastoralem formationem complendam institui potest «Annus pastoralis», qui post absolutum quinquennium institutionale ad presbyteratum requiritur et collatione specialis Diplomatis concludi potest.

 

Titulus II

DE FACULTATE IURIS CANONICI

Art. 77. Facultas Iuris Canonici, Latini vel Orientalis, disciplinas canonisticas in lumine legis evangelicae excolere ac provehere intendit, in iisdemque studentes altius instituere ut ad investigationem et magisterium formentur necnon ad peculiaria munera ecclesiastica obeunda praeparentur.

Art. 78. Studiorum curriculum Facultatis Iuris Canonici complectitur:

a) primum cyclum, per biennium seu quattuor semestria protrahendum, pro iis qui debita formatione philosophico-theologica carent, non exceptis iis qui gradum academicum in iure civili iam consecuti sunt; in hoc cyclo studium impenditur generalibus institutionibus iuris canonici iisque disciplinis philosophicis et theologicis quæ ad superiorem formationem canonisticam requiruntur;

b) secundum cyclum, per triennium seu sex semestria protrahendum, qui altiore studio impenditur canonicae Ordinationi omnibus ex partibus praeceptorum, iurium, doctrinae ac praxis, et in primis Codicum Ecclesiae Latinae vel Ecclesiarum Orientalium per plenam tractationem eiusdem fontium sive magisterialium sive disciplinarium, addito studio affinium disciplinarum;

c) tertium cyclum, per congruam temporis periodum protrahendum, quo scientifica formatio perficitur, praesertim per dissertationem doctoralem elaborandam.

Art. 79. § 1. Quoad disciplinas in primo cyclo praescriptas, Facultas uti potest cursibus in aliis Facultatibus traditis, qui ab ipsa propriis postulatis respondentes agnoscantur.

§ 2. Secundus cyclus concluditur Licentia; tertius vero Doctoratu.

§ 3. Ratio studiorum Facultatis peculiaria requisita ad singulos gradus academicos consequendos definiat, ratione habita praescriptorum Congregationis de Institutione Catholica.

Art. 80. Ut quis Facultati Iuris Canonici adscribi possit, oportet studia antea requisita absolverit ad normam art. 32 huius Constitutionis.

 

Titulus III

DE FACULTATE PHILOSOPHIAE

Art. 81. § 1. Facultas ecclesiastica Philosophiae intendit problemata philosophica methodica investigatione perscrutari et, «patrimonio philosophico perenniter valido»[88]innixa, eorum solutionem naturali rationis lumine inquirere, atque cum christiana mundi, hominis et Dei visione cohaerentiam monstrare, relationes philosophiae cum theologia recta in luce ponendo.

§ 2. Studentes dein ita instituere sibi proponit ut apti evadant ad magisterium aliaque congrua intellectualia munera obeunda necnon ad christianam promovendam culturam et ad fructuosum instituendum dialogum cum hominibus sui temporis.

Art. 82. Studiorum curriculum Facultatis Philosophiae complectitur:

a) primum cyclum, institutionalem, in quo, per triennium seu sex semestria, cohaerens fit expositio variarum philosophiae partium, quae de mundo, homine et Deo tractant, necnon historiae philosophiae, una cum introductione in methodum investigationis scientificae;

b) secundum cyclum, inchoatae specializationis, in quo, per biennium seu quattuor semestria, specialibus disciplinis et seminariis altior consideratio philosophica instituitur in aliqua philosophiae parte;

c) tertium cyclum, in quo, saltem per tres annos, maturitas philosophica perficitur, praesertim dissertationis doctoralis elaboratione.

Art. 83. Primus cyclus concluditur Baccalaureatu, secundus Licentia specializata, tertius Doctoratu.

Art. 84. Ut quis in primo cyclo Facultatis Philosophiae adscribi possit, oportet studia antea requisita absolverit ad normam art. 32 huius Constitutionis apostolicae.

Si studens quidam, qui cursus ordinarios philosophiae primi cycli Facultatis Theologiae feliciter peregerit, deinde studia philosophica prosequi voluerit ad Baccalaureatum in ecclesiastica Facultate Philosophiae obtinendum, ratio necessario habenda est de cursibus in praedicto curriculo frequentatis.

 

Titulus IV

DE ALIIS FACULTATIBUS

Art. 85. Praeter Facultates Theologiae, Iuris Canonici et Philosophiae, aliae Facultates ecclesiasticae canonice erectae sunt vel erigi possunt, attentis Ecclesiae necessitatibus, ad peculiares fines obtinendos, qui sunt:

a) altior investigatio quarundam disciplinarum maioris momenti ex disciplinis theologicis, iuridicis, philosophicis et historicis;

b) promotio aliarum scientiarum, imprimis scientiarum humanarum, quae arctiorem nexum habeant cum disciplinis theologicis vel cum opere evangelizationis;

c) cultus quoque altior litterarum, quae peculiariter iuvent sive ad christianam Revelationem melius intellegendam, sive ad opus evangelizationis efficacius implendum;

d) praeparatio demum accuratior tum clericorum tum laicorum ad specialia munera apostolatus rite exercenda.

Art. 86. Congregationis de Institutione Catholica officium erit normas speciales opportune statuere pro his Facultatibus vel Institutis, sicut superioribus titulis factum est pro Facultatibus Theologiae, Iuris Canonici et Philosophiae.

Art. 87. Etiam Facultates et Instituta, pro quibus normae speciales editae nondum sunt, propria Statuta conficere debent, quae sint conformia normis communibus in prima parte huius Constitutionis edictis, atque rationem habeant peculiaris naturae et finis sibi propriorum.

 

NORMAE FINALES

Art. 88. Praesens Constitutio applicabitur a primo die anni academici MMXVIII-MMIX vel anni academici MMIX, secundum Kalendarium scholasticum variarum regionum.

Art. 89. § 1. Singulae Universitates vel Facultates propria Statuta et rationem studiorum, recognita secundum hanc Constitutionem, exhibere debent Congregationi de Institutione Catholica ante diem VIII mensis Decembris anno MMXIX.

§ 2. Mutationes si quae forte in Statuta vel in rationem studiorum inducendae sint, necesse est a Congregatione de Institutione Catholica approbentur.

Art. 90. In singulis Facultatibus studia ita ordinentur, ut studentes consequi valeant gradus academicos secundum normas huius Constitutionis, salvis iuribus antea ab iisdem acquisitis.

Art. 91. Statuta et ratio studiorum novarum Facultatum approbanda erunt ad experimentum, ita ut intra triennium ab approbatione perfici possint, definitivae approbationis consequendae causa.

Art. 92. Facultates, quae cum Auctoritate civili iuridicum nexum habent, si opus fuerit, longiore temporis spatio uti poterunt ad Statuta recognoscenda, probante Congregatione de Institutione Catholica.

Art. 93. § 1. Congregationis de Institutione Catholica munus erit, cum labente tempore adiuncta id postulaverint, mutationes in hanc Constitutionem inducendas proponere, ut eadem Constitutio novis Facultatum ecclesiasticarum postulatis iugiter accommodetur.

§ 2. Congregatio de Institutione Catholica tantum a quibusdam articulis observandis huius Constitutionis vel Ordinationum, vel Statutorum et rationis studiorum approbatorum pro singulis Universitatibus vel Facultatibus dispensare valet.

Art. 94. Vigentes in praesenti contra hanc Constitutionem leges vel consuetudines, sive universales sive particulares, etiam specialissima et individua mentione dignae, abrogantur. Item privilegia a Sancta Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive moralibus concessa, quae eiusdem Constitutionis praescriptis contraria sint, omnino abrogantur.

Quae hac Constitutione apostolica decrevimus, iubemus omnibus in suis partibus serventur, contrariis quibusvis nihil obstantibus, etiam peculiari mentione dignis, et publici iuris fiant per editionem in Commentariis officialibus Acta Apostolicae Sedis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in sollemnitate Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

 

FRANCISCUS PP.
 


 

APPENDIX I

Prooemium Constitutionis apostolicae Sapientia christiana (MCMLXXIX)

I

Sapientia christiana, quam ex divino mandato Ecclesia docet, Christifideles continuo incitat ut humanas res atque navitates in unam vitalem synthesim colligere studeant cum religiosis bonis, sub quorum ordinatione omnia in Dei gloriam atque ad integram hominis perfectionem, corporis animique bona complectentem, mutuo nexu componuntur[89].

Etenim evangelizandi munus, quod proprium est Ecclesiae, non solum postulat ut Evangelium praedicetur intra latiores semper locorum fines atque hominum multitudines usque maiores, sed etiam ut ipsius Evangelii virtute informentur rationes cogitandi, criteria iudicandi, normae agendi; ut paucis dicamus, oportet ut tota hominis cultura Evangelio perfundatur[90].

Culturalis ambitus enim, in quo homo vivit, magnam vim habet ad eius cogitandi rationem et consequenter agendi habitum; quare discidium inter fidem et culturam haud leve exstat impedimentum evangelizationis, e contra cultura spiritu christiano informata instrumentum favens est Evangelii diffusioni.

Evangelium praeterea, quod omnibus populis cuiusvis aetatis et regionis destinatur, cum nulla particulari cultura unice conectitur, sed omnes culturas ita pervadere valet ut eas divinae Revelationis lumine illustret, hominumque mores purificet et in Christo restauret.

Quare Ecclesia Christi Bonum Nuntium ita ad omnes usque ordines generis humani afferre nititur ut singulorum hominum, et omnium universim, conscientiam convertere valeat, atque eorum opera et incepta, ac totam eorum vitam necnon omnem, in quo ipsi versantur, socialem ambitum Evangelii luce perfundere. Hac ratione Ecclesia, humanum quoque civilemque cultum promovendo, proprium implet evangelizandi munus[91].

II

In hac Ecclesiae actione circa culturam peculiare momentum habuerunt et habent Catholicae studiorum Universitates, quae natura sua ad hoc tendunt ut «veluti publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae in toto culturae altioris promovendae studio»[92].

Etenim in Ecclesia a prima eius aetate - ut Decessor Noster Pius PP. XI, felicis recordationis, recolebat in prooemio Constitutionis Apostolicae Deus scientiarum Dominus[93] - a prima eius aetate didascaleia exorta sunt ad christianam sapientiam docendam, qua vita moresque imbuerentur. Ex his christianae sapientiae domiciliis suam hauserunt scientiam praestantissimi Ecclesiae Patres et Doctores, Magistri et Scriptores ecclesiastici.

Labentibus vero saeculis, sollerti potissimum Episcoporum ac monachorum opera, prope cathedrales ecclesias atque monachorum coenobia scholae constitutae sunt, quae tum ecclesiasticam doctrinam tum civilem cultum, veluti unum quiddam efficientes, promovebant. Inde ortae sunt studiorum Universitates, gloriosum illud Mediae Aetatis institutum, quod ab initio Ecclesiam liberalissimam matrem atque patronam habuit.

Postquam vero rei publicae moderatores, boni communis solliciti, proprias Universitates instaurare et promovere coeperunt, Ecclesia, pro sibi indita natura, eiusmodi sapientiae veluti sedes docendique instituta condere atque fovere non destitit, sicuti testantur plures Catholicae Universitates recentiore quoque tempore in omnibus fere mundi partibus erectae. Etenim Ecclesia, conscia salvifici sui muneris in universo terrarum orbe, peculiariter coniuncta sibi habere cupit haec superioris institutionis domicilia, eaque vult ubique vigere atque efficaciter operari ut verum Christi nuntium in humanae culturae provincia praesentem efficiant ac provehant.

Quo melius Catholicae Universitates hunc assequerentur finem, earum sociatam operam fovere voluit Decessor Noster Pius PP. XII cum, Litteris Apostolicis die XXVII mensis Iulii anno MCMXLIX datis, Catholicarum studiorum Universitatum Foederationem erexit ac constituit, quae «complecti valeat Athenaea, quae vel Sancta Sedes ipsa per orbem canonice erexit erigetve in posterum, vel tamquam ad normam catholicae institutionis directa eique plane conformata aperte agnoverit»[94].

Quare Concilium Vaticanum II hoc asserere non dubitavit: «has altioris ordinis scholas Ecclesia sedula prosequitur cura»; et impense hortatum est ut Universitates Catholicae «in diversis terrae partibus convenienter distributae promoveantur», in iisque «alumni formentur homines doctrina vere praestantes, gravioribus officiis in societate obeundis parati atque fidei in mundo testes»[95]. Ut enim Ecclesia probe novit, «sors societatis et ipsius Ecclesiae cum iuvenum altiora studia excolentium profectu intime conectitur»[96].

III

Mirum tamen non est inter Catholicas Universitates Ecclesiam singulari iugiter studio promovisse Facultates et Universitates Ecclesiasticas, eas nempe quae de christiana Revelatione et de iis, quae cum ipsa conectuntur, praesertim agunt, ac propterea cum proprio evangelizandi munere arctius coniunguntur.

His Facultatibus imprimis gravissimum concredidit officium proprios studentes peculiari cura praeparandi ad ministerium sacerdotale, ad magisterium in scientiis sacris exercendum, ad magis ardua apostolatus munera suscipienda. Harum Facultatum pariter officium est «varias sacrarum disciplinarum regiones altius pervestigare ita ut profundior in dies Sacrae Revelationis intellectus obtineatur, patrimonium sapientiae christianae a maioribus traditum plenius aperiatur, dialogus cum fratribus seiunctis et cum non christianis promoveatur atque quaestionibus a doctrinarum progressu exortis respondeatur»[97].

Etenim novae scientiae et nova inventa nova ponunt problemata, quae disciplinas sacras interrogant et provocant. Quare oportet ut scientiarum sacrarum cultores, dum primarium munus adimplent theologica inquisitione altiorem veritatis revelatae cognitionem assequendi, commercium foveant cum aliarum disciplinarum cultoribus, sive de credentibus sive de non credentibus agatur, atque conentur eorum affirmationes discernere et interpretari ac sub veritatis revelatae lumine diiudicare[98].

Ex hac assidua cum rebus ipsis consuetudine incitantur quoque theologi ad aptiorem modum inquirendum doctrinam communicandi cum coaevis hominibus in diversis culturis versantibus; etenim «aliud est ipsum depositum fidei, seu veritates quae veneranda doctrina nostra continentur, aliud modus quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia»[99]. Quod valde iuvabit ut in populo Dei religionis cultus animique probitas pari gressu procedant cum scientiarum et technicarum artium progressu, atque in cura pastorali fideles ad puriorem et maturiorem fidei vitam gradatim ducantur.

Coniunctioni vero cum evangelizandi munere locus est etiam in Facultatibus illarum scientiarum quae, quamvis peculiarem nexum cum christiana Revelatione non habeant, attamen ad evangelizationis opus magnopere conferre possunt, et hac ratione ab Ecclesia considerantur, uti Facultates Ecclesiasticae eriguntur, et propterea cum Sacra Hierarchia peculiarem necessitudinem habent.

Quare Apostolica Sedes, ad proprium munus implendum, ius et officium persentit Facultates Ecclesiasticas erigendi ac promovendi, quae ex ipsa pendeant, sive separatim exsistentes sive in Universitates insertae, ad sacrorum alumnos necnon ad laicos studentes destinatae, et vehementer exoptat totius populi Dei sub Pastorum ductu cooperationem, ut haec sapientiae domicilia ad fidei et vitae christianae incrementum efficaciter conferant.

IV

Facultates Ecclesiasticae - quae ad bonum commune Ecclesiae ordinantur atque quiddam pretiosum toti communitati ecclesiali sunt habendae - consciae sint oportet proprii momenti in Ecclesia suaeque participationis, pro sua parte, in Ecclesiae ministerio. Illae vero ex iis, quae proxime de christiana Revelatione tractant, etiam memores sint mandati, quod Christus Supremus Magister eidem Ecclesiae circa hoc ministerium hisce verbis dedit: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis» (Mt 28, 19-20). Quibus omnibus perpensis, absoluta consequitur harum Facultatum adhaesio, qua integrae Christi doctrinae iunguntur, cuius authenticus interpres et custos volventibus saeculis Magisterium Ecclesiae semper exstitit.

Conferentiae Episcoporum apud singulas nationes et regiones exstantes huiusmodi Facultates sedula prosequantur cura earumque progressum, simul vero fidelitatem erga Ecclesiae doctrinam incessanter foveant, ut toti fidelium communitati testimonium praebeant animi plene dediti praefato Christi mandato. Quod testimonium tum Facultas qua talis, tum omnia et singula eius membra ostendant oportet. Universitates enim Facultatesque Ecclesiasticae in Ecclesiae aedificationem ac profectum Christifidelium constitutae sunt, idque semper prae oculis tamquam criterium suae impensae operae habeant necesse est.

Docentes imprimis, graviore responsabilitate instructi, utpote qui peculiare Verbi Dei ministerium obeant sintque iuvenibus magistri fidei, sint pro studentibus ceterisque Christifidelibus vivae veritatis evangelicae testes necnon fidelitatis erga Ecclesiam exempla. Expedit quidem ad rem graviora Pauli Papae VI verba memorare: «Theologi munus exercetur ad communionis ecclesialis aedificationem, ut populus Dei in fidei experientia crescat»[100].

V

Ad proprios fines obtinendos oportet ut Facultates Ecclesiasticae ita ordinentur ut novis volventis aetatis postulationibus apte respondeant; quare ipsum Concilium Vaticanum II statuit earum leges recognoscendas esse[101]. (Gravissimum educationis,11).

Etenim Constitutio Apostolica Deus Scientiarum Dominus, a Decessore Nostro Pio PP. XI die XXIV mensis Maii anno MCMXXXI promulgata, multum suo tempore contulit ad superiora studia ecclesiastica renovanda; attamen ob nova vitae adiuncta opportunas accommodationes et innovationes requirit.

Revera, decursu quinquaginta fere annorum, mutationes magnae factae sunt, non tantum in societate civili, sed etiam in ipsa Ecclesia. Magni enim eventus acciderunt, velut imprimis Concilium Vaticanum II, qui tum internam Ecclesiae vitam affecerunt, tum eius relationes externas, sive cum christianis aliarum Ecclesiarum, sive cum non christianis atque cum non credentibus necnon cum omnibus humanioris cultus fautoribus.

Illud praeterea accidit quod scientiae theologicae magis in dies animos intentos faciunt non solum clericorum sed etiam laicorum, qui semper frequentiores ad scholas theologicas accedunt, quae propterea annis proxime praeteritis valde multiplicatae sunt.

Denique novus mentis habitus apparet circa ipsam Universitatis et Facultatis, tum civilis tum ecclesiasticae, compagem, ob iustum desiderium vitae universitatis magis participandae, quo omnes moventur, qui quocumque modo in ea partem habent.

Neque neglegenda est magna evolutio in methodis paedagogicis et didacticis, quae novas rationes studia ordinandi postulant; atque arctior nexus, qui in dies sentitur inter varias scientias et disciplinas, necnon desiderium maioris cooperationis in toto universitatis ambitu.

Ut his novis postulatis satisfaceret, Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, Concilii mandato obsecuta, iam anno MCMLXVII renovationem ad mentem Concilii aggressa est; ac die XX mensis Maii anno MCMLXVIII ab ea promulgatae sunt «Normae quaedam ad Constitutionem Apostolicam Deus scientiarum Dominusde studiis academicis ecclesiasticis recognoscendam», quae salutarem vim hisce annis exercuerunt.

VI

Nunc vero opus complendum et perficiendum est nova lege, quae - abrogata Constitutione Apostolica Deus scientiarum Dominus, cum adnexis Ordinationibus, necnon memoratis Normis ab eadem Sacra Congregatione die XX mensis Maii anno MCMLXVIII editis - elementa, quae in his documentis adhuc valida habentur, assumat ac novas normas statuat, quibus renovatio, iam feliciter inchoata, explicetur et compleatur.

Neminem sane fugiunt difficultates, quae opponi videntur novae Constitutionis Apostolicae promulgationi. Est imprimis «temporis fluxus», qui tam celeres mutationes affert ut nihil stabile ac permanens statui posse videatur; est praeterea «locorum diversitas» quae talem pluralismum, quem vocant, postulare censetur ut normae communes, ubique terrarum vigentes, fere impossibiles esse videantur.

Attamen, cum ubique terrarum Facultates Ecclesiasticae habeantur, quae a Sancta Sede erectae vel approbatae sint, et nomine eiusdem Apostolicae Sedis gradus academicos conferant, necesse est ut quaedam substantialis unitas servetur et res requisitae ad gradus academicos consequendos clare determinentur et ubique vigeant.

Curandum sane est, ut ea, quae necessaria sint quaeque satis stabilia fore praevideatur, lege statuantur, simulque congrua relinquatur libertas ut in propriis singularum Facultatum Statutis ulterius res definiantur, ratione habita regionum adiunctorum et universitatum usus in unaquaque regione vigentis. Hoc modo legitimus studiorum academicorum progressus non impeditur nec coarctatur, sed potius recta semita dirigitur quo uberiores fructus obtinere valeat; simul vero in legitima Facultatum diversitate unitas Catholicae Ecclesiae etiam in his superioris institutionis domiciliis omnibus innotescet.

Quapropter Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, Decessoris Nostri Pauli VI mandato, consilia imprimis iniit cum ipsis Universitatibus et Facultatibus Ecclesiasticis, necnon cum Romanae Curiae Dicasteriis aliisque, quorum interest; postea vero virorum peritorum coetum constituit qui, sub eiusdem Congregationis moderamine, leges de studiis academicis ecclesiasticis accurate recognovit.

Quibus feliciter peractis, in eo erat ut Paulus VI hanc Constitutionem promulgaret, sicut ardenter optabat, cum e vivis ereptus est; et pariter inopinata mors impedivit quominus Ioannes Paulus I idem perficeret. Nos vero, re iterum diligenter perpensa Nostra Apostolica Auctoritate has, quae sequuntur, leges et normas decernimus atque statuimus.


ORDINATIONES CONGREGATIONIS DE INSTITUTIONE CATHOLICA
AD CONSTITUTIONEM APOSTOLICAM VERITATIS GAUDIUM
FIDELITER EXSEQUENDAM

Congregatio de Institutione Catholica, ad normam art. 10 Constitutionis apostolicae Veritatis gaudium, Ordinationes, quae sequuntur, Universitatibus et Facultatibus ecclesiasticis tradit easdemque fideliter servandas praescribit.

PARS PRIMA

NORMAE COMMUNES

 

TITULUS I - DE UNIVERSITATUM FACULTATUMVE ECCLESIASTICARUM NATURA ET FINE

(Const. ap., artt. 1-10)

Art. 1. § 1. Normae de Universitatibus et Facultatibus ecclesiasticis applicantur, ratione habita earum peculiaritatis, congrua congruis referendo, etiam quod attinet ad alias institutiones superioris educationis, quae a Sancta Sede canonice erectae vel approbatae sint, cum iure gradus academicos conferendi eiusdem Sanctae Sedis auctoritate.

§ 2. Universitates et Facultates ecclesiasticae, necnon aliae institutiones educationis superioris, ex norma subiciuntur ad iudicium aestimationis Procurationis Sanctae Sedis ad Aestimandam et Promovendam Qualitatem Universitatum et Facultatum ecclesiasticarum (AVEPRO).

Art. 2. Ad scientificam investigationem fovendam valde suadentur speciales inquisitionis sedes, commentaria periodica et collectiones, necnon scientifici conventus et quaecumque alia forma apta ad scientificam cooperationem.

Art. 3. Munera, quibus obeundis studentes praeparantur, esse possunt proprie scientifica, sicut investigatio et magisterium, vel potius pastoralia. Huius diversitatis ratio habenda est in curriculis studiorum ordinandis et in gradibus academicis definiendis, scientifica semper eorum indole servata.

Art. 4. Actuosa participatio in ministerio evangelizationis actionem Ecclesiae respicit in re pastorali, oecumenica et in Missionibus; atque ad fidem altius intellegendam, tuendam et diffundendam imprimis dirigitur; proinde ad totum ambitum culturae et societatis humanae extenditur.

Art. 5. Conferentiae Episcopales, cum Sancta Sede hac etiam in re coniunctae, sedula cura Universitates et Facultates prosequentes:

1° una cum Magnis Cancellariis progressum earum foveant et, servata quidem autonomia scientiae, ad mentem Concilii Oecumenici Vaticani II, imprimis de earum condicione scientifica et ecclesiali sint sollicitae;

2° quod attinet ad quaestiones communes intra fines propriae regionis exstantes, earum actiones adiuvent, inspirent, apto nexu componant;

3° Alto scientifico gradu usque servato, curent ut earum aequus numerus habeatur, congruus necessitatibus Ecclesiae et progressui culturali propriae regionis.

4° ad haec perficienda de suo gremio specialem Commissionem constituant, a peritis adiuvatam.

Art. 6. Institutio, cui Congregatio de Institutione Catholica ius tribuit tantummodo tribuendi gradum academicum secundi et/vel tertii cycli, appellatur “Institutum ad instar Facultatis”.

Art. 7. § 1. Ad Statuta et rationem studiorum conficienda prae oculis habeantur Normae, quae in Appendice I harum Ordinationum continentur.

§ 2. Ad rationes in Statutis definitas, Universitates et Facultates propria auctoritate Ordinationes constituere possunt, quae, Statutis observatis, distinctius definiant quae ad earum constitutiones, earum moderandi et agendi modos referuntur.

Art. 8. § 1. Valor canonicus gradus academici significat illum gradum habilitare ad suscipienda munera ecclesiastica, pro quibus idem requiratur, imprimis ad docendas scientias sacras in Facultatibus, Seminariis Maioribus et aequipollentibus institutis.

§ 2. Condiciones implendae ad singulorum graduum agnitionem, de qua in art. 9 Constitutionis, praeter consensum competentis Auctoritatis ecclesiasticae localis vel regionalis, respicient imprimis collegium docentium, rationem studiorum atque subsidia scientifica.

§ 3. Gradus ad quosdam tantum effectus canonicos agniti numquam gradibus academicis canonicis plene aequiparentur.

 

TITULUS II - DE COMMUNITATE ACADEMICA EIUSQUE REGIMINE

(Const. ap., artt. 11-21)

Art. 9. Ad Magnum Cancellarium pertinet:

1° Universitatem vel Facultatem constanter provehere, eius scientificam navitatem et identitatem ecclesiasticam promovere, curare ut ibi doctrina catholica integra servetur atque Statuta et praescripta Sanctae Sedis fideliter impleantur;

2° communionem fovere inter omnia communitatis academicae membra;

3° proponere Congregationi de Institutione Catholica nomina sive illius qui ad normam art. 18 Constitutionis Rector, Praeses vel Decanus nominandus vel confirmandus sit, sive docentium pro quibus “Nihil obstat” sit postulandum;

4° professionem fidei Rectoris vel Praesidis vel Decani accipere[102];

5° licentiam docendi vel missionem canonicam docentibus conferre vel auferre, ad normam Constitutionis;

6° a Congregatione de Institutione Catholica petere quod “nihil obstat” quominus conferantur doctoratus honoris causa.

7° Congregationem de Institutione Catholica de rebus gravioribus certiorem facere, eique singulis quinquenniis accuratam relationem de statu academico, morali et œconomico Universitatis vel Facultatis atque rationem procedendi, suo cum iudicio, secundum schema eiusdem Congregationis, mittere.

Art. 10. Si Universitas vel Facultas ex auctoritate collegiali pendeat (v.g. e Conferentia Episcopali), aliquis ex ea designetur, qui munus Magni Cancellarii exerceat.

Art. 11. Ordinarius loci, qui non est Magnus Cancellarius, eo quod vitae pastoralis in sua dioecesi responsabilitatem habet, cum compererit quaedam in Universitate vel Facultate fieri contra doctrinam vel mores vel ecclesiasticam disciplinam, Magnum Cancellarium certiorem faciat ut provideat; si Magnus Cancellarius non providerit, ipse liber est Sanctam Sedem adeundi, salva obligatione per se providendi in casibus gravioribus et urgentioribus, qui periculum afferant propriae dioecesi.

Art. 12. Nominatio vel confirmatio, quae in art. 18 Constitutionis recensentur, necessariae sunt etiam ad novum munus supra memoratorum titularium.

Art. 13. Quae in art. 19 Constitutionis statuuntur, in Statutis Universitatis vel singularium Facultatum explicanda sunt, maius momentum pro casibus tribuendo vel regimini collegiali vel regimini personali, dummodo utraque forma servetur, ratione habita praxis universitatum regionis in qua Facultas sit, vel Instituti religiosi ad quod Facultas pertineat.

Art. 14. Praeter Consilium Universitatis (Senatum Academicum) et Consilium Facultatis - quae etsi diverso nomine ubique habentur - opportune Statuta constituere possunt etiam alia specialia Consilia vel Commissiones pro rebus scientificis, paedagogicis, disciplinaribus, oeconomicis, etc. expediendis et provehendis.

Art. 15. § 1. Iuxta Constitutionem Rector est qui praeest Universitati; Praeses, qui praeest Instituto vel Facultati sui iuris; Decanus, qui praeest Facultati, quae sit pars Universitatis; Director qui Instituto academico aggregato vel incorporato praeest.

§ 2. In Statutis determinandum est, ad quod tempus ii eligantur et quomodo et quoties continuo in munere confirmari possint.

Art. 16. Ad Rectoris vel Praesidis munus pertinet:

1° totam communitatis academicae navitatem dirigere, promovere ac coordinare;

2° Universitatem vel Institutum Facultatemve sui iuris repraesentare;

3° Consilia Universitatis vel Instituti Facultatisve sui iuris convocare eisque praesidere ad normam Statutorum;

4° administrationi oeconomicae prospicere;

5° ad Magnum Cancellarium de rebus gravioribus referre;

6° invigilare ut per electronicam formam ad praesentia redigantur quotannis rationaria institutionis, quae sunt in Indiciorum Thesauro Electronico Congregationis de Institutione Catholica.

Art. 17. Ad Decanum Facultatis pertinet:

1° totam navitatem Facultatis, praesertim circa studia, promovere et coordinare, eiusque necessitatibus tempestive providere;

2° convocare Consilium Facultatis eique praesidere;

3° studentes, nomine Rectoris, admittere vel excludere ad normam Statutorum;

4° referre ad Rectorem quae a Facultate fiant vel proponantur;

5° exsequenda curare, quae ab Auctoritatibus superioribus statuta sint.

6° ad praesentia accommodare per electronicam formam saltem semel in anno rationaria institutionis, quae sunt in Indiciorum Thesauro Congregationis de Institutione Catholica.

 

TITULUS III - DE DOCENTIBUS

(Const. Ap., artt. 22-30)

Art. 18. § 1. Docentes stabiliter Facultati adscripti sunt ii imprimis, qui pleno ac definitivo iure in eam cooptati sunt et vocari solent Ordinarii; proxime accedunt Extraordinarii; alii quoque utiliter haberi possunt, secundum Universitatum praxim.

§ 2. Facultates numerum minimum docentium stabilium habere debent: duodecim Facultatis Theologiae (casu saltem tres philosophicis titulis postulatis sint praediti: cfr Ord. art. 57), septem Facultatis Philosophiae et quinque Facultatis Iuris Canonici, necnon quinque vel quattuor in Institutis Superioribus Scientiarum Religiosarum, prout Institutum 1° et 2° cyclum habeat aut 1° cyclum tantum. Reliquae Facultates saltem quinque docentes stabiles habere debent.

§ 3. Praeter docentes stabiles alii haberi solent, vario nomine designati, in primis qui ex aliis Facultatibus invitantur.

§ 4. Assistentes denique opportune habentur ad peculiaria munera academica implenda, qui congruenti titulo praediti sint oportet.

Art. 19. § 1. Doctoratus congruens intellegitur secundum disciplinam, quam quis docere debet.

§ 2. In Facultatibus Theologiae et Iuris Canonici, si agitur de disciplina sacra vel cum ea conexa, ordinarie postulatur Doctoratus canonicus; si Doctoratus non est canonicus, saltem Licentia canonica requiritur.

§ 3. Ceteris in Facultatibus si docens sive Doctoratu canonico sive Licentia canonica caret, docens stabilis nominari potest tantummodo si eius institutio congrua sit identitati Facultatis ecclesiasticae. In iudicandis candidatis ad doctrinam tradendam oportet ob oculos habeantur, praeter necessariam disciplinae eis commissae peritiam, congruentia quoque et adhaesio in eorum scriptis et in opere docendi veritati per fidem transmissae.

Art. 20. § 1. Docentibus aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesiarum, cooptatis secundum normas competentis Auctoritatis ecclesiasticae[103], docendi licentia datur a Magno Cancellario.

§ 2. Docentes aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesiarum curricula doctrinae in primo cyclo docere non possunt, sed alias disciplinas explicare possunt[104]; in secundo cyclo, ii vocari possunt ut docentes invitati[105].

Art. 21. § 1. Statuta indicent quando habeatur collatio muneris stabilis, respectu declarationis “nihil obstat” obtinendae ad normam art. 27 Constitutionis.

§ 2. “Nihil obstat” Sanctae Sedis est declaratio, ad normam Constitutionis atque peculiarium Statutorum, nullum officere impedimentum nominationi propositae, quod ipsum nullum praebet docendi ius. Cum vero aliquod impedimentum sit, id cum Magno Cancellario communicetur, qui docentem de eo audiet.

§ 3. Si peculiaria adiuncta temporis vel loci impediant, quominus declaratio “nihil obstat” Sanctae Sedis petatur, Magnus Cancellarius cum Congregatione de Institutione Catholica consilia ineat de opportuna solutione invenienda.

§ 4. In Facultatibus sub peculiari iure concordatario positis serventur normae in eo statutae et, si sint, eae peculiares normae a Congregatione de Institutione Catholica editae.

Art. 22. Temporis intervallum ad promotionem requisitum, quod saltem triennium esse debet, in Statutis determinandum est.

Art. 23. § 1. Docentes, imprimis stabiles, operam inter se sociare studeant. Suadetur quoque cooperatio cum docentibus aliarum Facultatum, praesertim quoad disciplinas affines vel mutuo conexas.

§ 2. Nemo potest simul esse docens stabilis in pluribus Facultatibus.

Art. 24. § 1. In Statutis accurate definiatur ratio procedendi cum de suspensionis vel amotionis casibus docentis agatur, praesertim ob causas doctrinam respicientes.

§ 2. Curandum est ut imprimis res privatim componatur inter Rectorem vel Praesidem vel Decanum et ipsum docentem. Si non componatur, res opportune tractetur a Consilio vel Commissione competenti, ita ut prima casus examinatio in ipso Universitatis vel Facultatis gremio fiat. Si non sufficiat, res deferatur ad Magnum Cancellarium, qui cum peritis, sive Universitatis vel Facultatis, sive externis, rem consideret, ut opportune provideat. Semper tribuendum est docenti ius causam ac probationes cognoscendi aeque ac proprias rationes manifestandi et defendendi. Manet vero ius recurrendi ad Sanctam Sedem, ut casus definitive solvatur[106].

§ 3. Attamen, in casibus gravioribus vel urgentioribus, ut studentium et fidelium bono provideatur, Magnus Cancellarius docentem ad tempus suspendat, donec ordinarius processus concludatur.

Art. 25. Clerici dioecesani et religiosi et iis in iure aequiparati ut Facultatis docentes fiant et maneant, indigent consensu proprii Ordinarii dioecesani, Hierarchae aut Superioris, servatis normis a competenti Auctoritate ecclesiastica de hac re editis.

 

TITULUS IV - DE STUDENTIBUS

(Const. ap., artt. 31-35)

Art. 26. § 1. Legitimum testimonium ad normam art. 31 Constitutionis:

1° de vitae moribus, pro clericis, sacrorum alumnis et personis consecratis datur a proprio Ordinario vel Hierarcha, Superiore vel ab eorum delegato; pro ceteris a quodam ecclesiastico;

2° de studiis praeviis est studiorum titulus, qui requiritur ad normam art. 32 Constitutionis.

§ 2. Cum studia ad Universitatem ingrediendam requisita in variis nationibus inter se differant, Facultas ius et officium habet examinandi an e testimonio omnes disciplinae rite apparent ad exitum perductae, quae ab ipsa Facultate necessariae habentur.

§ 3. Congrua linguae Latinae cognitio in Facultatibus scientiarum sacrarum requiritur, ut studentes harum scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intellegere atque adhibere possint[107].

§ 4. Si qua disciplina nullo modo vel non satis tradita sit, Facultas exigat ut eius studium suppleatur tempore opportuno et eius examen sustineatur.

Art. 27. Praeter studentes ordinarios, eos videlicet qui ad gradus academicos consequendos contendunt, ad curricula frequentanda admitti possunt studentes extraordinarii secundum normas in Statutis determinatas.

Art. 28. Transitus studentis ab una ad aliam Facultatem tantum initio anni academici vel semestris fieri potest, accurate quidem perpenso eiusdem statu academico et disciplinari; ita vero ut nemo ad gradum academicum admittatur nisi omnia absolverit, quae ad illum gradum consequendum secundum Statuta ac rationem studiorum requirantur.

Art. 29. In normis determinandis ad suspensionem vel exclusionem studentis a Facultate in tuto ponatur ius studentis sese defendendi.

 

TITULUS V - DE OFFICIALIBUS ET PERSONIS ADMINISTRANTIBUS AC SERVIENTIBUS

(Const. ap., art. 36)

 

TITULUS VI - DE RATIONE STUDIORUM

(Const. ap., artt. 37-44)

Art. 30. Ratio studiorum indiget approbatione Congregationis de Institutione Catholica[108].

Art. 31. Rationes studiorum singularum Facultatum definiant, quae disciplinae (principales et auxiliares) obligatoriae sint et ideo ab omnibus frequentandae, quae vero liberae seu optionales.

Art. 32. Pariter ratio studiorum statuit exercitationes et seminaria, quibus studentes non tantum interesse debeant, verum actuose operam dare, cum sodalibus cooperantes et propria opera scripta parantes.

Art. 33. § 1. Lectionum et exercitationum distributio apte ordinetur, ita ut studium privatum et labor personalis sub docentium ductu certe foveatur.

§ 2. Curriculorum pars per doctrinam ex longinquo traditam explicari potest, si ratio studiorum, a Congregatione de Institutione Catholica approbata, id sinat et eiusdem condiciones statuat, ad examina potissimum quod attinet.

Art. 34. § 1. Determinent quoque Statuta vel Ordinationes Universitatis vel Facultatis, qua ratione examinatores iudicium de candidatis significare debeant.

§ 2. In iudicio ultimo de candidatis ad singulos gradus academicos, ratio habeatur omnium suffragiorum, quae in variis experimentis eiusdem cycli, sive scripto sive ore factis, tulerint.

§ 3. In examinibus ad gradus concedendos, praesertim ad Doctoratum, etiam docentes externi utiliter invitari possunt.

 

TITULUS VII - DE GRADIBUS ACADEMICIS ALIISQUE TITULIS

(Const. ap., artt. 45-52)

Art. 35. In Universitatibus vel Facultatibus ecclesiasticis canonice erectis vel approbatis gradus academici conferuntur auctoritate Sanctae Sedis.

Art. 36. § 1. Statuta determinent quae sint requisita ad dissertationem doctoralem conficiendam necessaria, et normas de eiusdem publica defensione atque editione.

§ 2. Dissertatio in electronica forma edi potest, si ratio studiorum id sinit et condiciones statuit ita ut ad eam perpetuus accessus praestetur.

Art. 37. Exemplar in charta confectum dissertationum, quae publici iuris factae sunt, mittatur ad Congregationem de Institutione Catholica. Suadetur ut exemplar mittatur etiam ad Facultates ecclesiasticas, saltem propriae regionis, de iisdem scientiis agentes.

Art. 38. Documenta authentica de collatis gradibus academicis subscribantur ab Auctoritatibus academicis, secundum Statuta, necnon a Secretario Universitatis vel Facultatis, cuius etiam sigillum iisdem apponatur.

Art. 39. In Nationibus in quibus internationales pactiones cum Sancta Sede initae id postulant atque in institutionibus quarum academicae auctoritates id congruum putant, documentis authenticis academicorum graduum documentum addatur in quo ulteriores notitiae de studiorum cursu contineantur (ex. gr. Diploma Supplement).

Art. 40. Doctoratus “honoris causa” ne conferatur nisi Magnus Cancellarius consenserit, qui antea “nihil obstat” Sanctae Sedis obtinere atque Universitatis vel Facultatis Consilium audire debet.

Art. 41. Ut Facultas, praeter gradus academicos Sanctae Sedis auctoritate collatos, alios titulos conferre possit, necessse est:

1° ut Congregatio de Institutione Catholica “nihil obstat” dederit ad congruentem titulum conferendum;

2° ut attinens ratio studiorum tituli naturam statuat, manifesto declarans haud agi de academico gradu auctoritate Sanctae Sedis collato;

3° ut ipsum Diploma declaret titulum haud conferri auctoritate Sanctae Sedis.

 

TITULUS VIII - DE REBUS DIDACTICIS

(Const. ap., artt. 52-55)

Art. 42. Universitas vel Facultas auditoria habeat vere apta et decora, quae disciplinis tradendis et studentium numero accommodata sint.

Art. 43. Bibliotheca consultationis praesto sit, in qua inveniantur opera praecipua ad opus scientificum tum docentium tum studentium necessaria.

Art. 44. Bibliothecae normae ita statuantur ut eius accessus et usus praecipue docentibus et studentibus facile pateant.

Art. 45. Foveantur quoque cooperatio et coordinatio inter bibliothecas eiusdem urbis vel regionis.

 

TITULUS IX - DE REBUS OECONOMICIS

(Const. ap., artt. 57-60)

Art. 46. § 1. Ad administrationem in bono statu servandam, curent Auctoritates academicae ut statis temporibus certiores fiant de re oeconomica, et haec periodicae recognitioni accurate subiciatur.

§ 2. Singulis annis Rector vel Praeses relationem Magno Cancellario mittat de oeconomico statu Universitatis vel Facultatis.

Art. 47. § 1. Opportunis modis provideatur ne tributorum solutio aditum ad gradus academicos illis studentibus praecludat, qui, claro ingenio praediti, spem faciant se Ecclesiae valde utiles esse futuros.

§ 2. Quare curandum est ut particularia constituantur studentibus subsidia oeconomica, ex origine ecclesiali, civili vel privata, ad eos adiuvandos destinata.

 

TITULUS X - DE FACULTATUM PRAESTITUTA DISTRIBUTIONE ET COOPERATIONE

(Const. ap., artt. 61-67)

Art. 48. § 1. Cum de nova Universitate vel Facultate erigenda agatur, oportet ut:

a) ostendatur necessitatem vel veram utilitatem adesse, cui satisfieri nequeat per affiliationem vel aggregationem vel incorporationem;

b) praesto sint necessaria requisita, quorum praecipua sunt:

1° docentium stabilium numerus eorumque tituli secundum naturam et postulata Facultatis;

2° studentium congruus numerus;

3° bibliotheca aliaque subsidia scientifica et auditoria;

4° subsidia oeconomica Universitati vel Facultati vere sufficientia;

c) exhibeantur Statuta, una cum ratione studiorum, praesenti Constitutioni et congruis Ordinationibus accommodata.

§ 2. Congregatio de Institutione Catholica - audita sententia tum Conferentiae Episcopalis, tum Episcopi dioecesani vel eparchialis, praesertim sub aspectu pastorali, tum peritorum, praecipue ex vicinioribus Facultatibus, sub aspectu potius scientifico - decernit de opportunitate procedendi ad novam erectionem.

Art. 49. Cum autem de Universitate vel Facultate approbanda agatur, opus est:

a) tum Conferentiae Episcopalis tum Episcopi dioecesani vel eparchialis consensus adsint;

b) condiciones in superiore art. 48 § 1 sub b) et c) statutae impleantur.

Art. 50. Condiciones affiliationis respiciunt praesertim docentium numerum et qualitatem, rationem studiorum, bibliothecam atque officium Facultatis affiliantis adsistendi Instituto affiliato; ideoque plerumque Facultas affilians et Institutum affiliatum in eadem natione vel regione culturali sint oportet.

Art. 51. § 1. Aggregatio est coniunctio cum Facultate alicuius Instituti, quae primum et secundum cyclum complectatur, ad respondentes gradus academicos per Facultatem consequendos.

§ 2. Incorporatio est insertio in Facultatem alicuius Instituti, quod secundum vel tertium vel utrumque cyclum complectatur, ad respondentes gradus academicos per Facultatem consequendos.

§ 3. Aggregatio et incorporatio concedi nequeunt nisi agatur de Instituto congrue instructo ad illos gradus consequendos, ita ut certa spes sit fore ut ex eius conexione cum Facultate optatus finis vere obtineatur.

Art. 52. § 1. Fovenda est cooperatio inter ipsas Facultates ecclesiasticas, tum per docentium permutationem, tum per mutuam communicationem proprii operis scientifici, tum per communes investigationes provehendas in populi Dei utilitatem.

§ 2. Promovenda item est cooperatio cum aliis Facultatibus, etiam non catholicis, propria tamen identitate sedulo servata.

 

PARS ALTERA

 

NORMAE SPECIALES

 

TITULUS I - DE FACULTATE THEOLOGIAE

(Const. ap., artt. 69-76)

Art. 53. Disciplinae theologicae ita tradantur ut earum organicus nexus clare appareat et in luce ponantur variae rationes seu dimensiones, quae ad doctrinae sacrae indolem intrinsecus pertinent, quae imprimis est biblica, patristica, historica, liturgica et pastoralis. Studentes vero ducantur ad altam materiae acquisitionem simulque ad personalem synthesim formandam, ad methodum inquisitionis scientificae comparandam atque idonei fiant ad sacram doctrinam apte exponendam.

Art. 54. In doctrina tradenda normae observentur quae in documentis Concilii Oecumenici Vaticani II reperiuntur[109] aeque ac in recentioribus Apostolicae Sedis documentis[110], quatenus ad studia academica quoque spectent.

Art. 55. Disciplinae obligatoriae sunt:

1° In primo cyclo:

a) Disciplinae philosophicae ad theologiam requisitae, quales sunt imprimis philosophia systematica et historia philosophiae (antiqua, mediaevalis, moderna, hodierna). Methodus systematice docendi, praeter introductionem generalem, partes principales philosophiae complecti debet: 1) metaphysicam (philosophiam entis et theologiam naturalem), 2) philosophiam naturae, 3) philosophiam hominis, 4) philosophiam moralem et politicam, 5) logicam et philosophiam cognitionis.

- Humanis scientiis exclusis, disciplinae stricte philosophicae (cfr Ord., art. 60, 1° a) sexaginta centesimas saltem partes constituant oportet creditorum ex primis duobus annis. Pro singulis annis requirendus est numerus creditorum quae respondeant spatio unius anni studiorum universitariorum pleno tempore.

- Valde praeoptandum est ut cursus philosophici primis duobus annis institutionis philosophicae-theologicae persolvantur. Haec philosophica studia, intuitu studiorum theologiae peracta, cum cursibus introductionis theologiae per hoc biennium coniungentur.

b) Disciplinae theologicae, nempe:

– Sacra Scriptura: introductio et exegesis;

– Theologia fundamentalis, ratione etiam habita quaestionum de oecumenismo, de religionibus non christianis atque de atheismo, necnon de aliis nostrae aetatis culturae vulgatis opinionibus.

– Theologia dogmatica;

– Theologia moralis et spiritualis;

– Theologia pastoralis;

– Liturgia;

– Historia ecclesiastica, Patrologia et Archaeologia;

– Ius Canonicum.

c) Disciplinae auxiliares, nempe quaedam scientiae humanae et, praeter linguam Latinam, linguae biblicae quatenus ad sequentes cyclos requirantur.

2° In secundo cyclo:

Disciplinae peculiares, quae opportune in variis sectionibus instituantur secundum diversas specializationes, cum propriis exercitationibus et seminariis, quadam quoque dissertatione conscripta.

3° In tertio cyclo:

Determinet Facultatis ratio studiorum an et quaenam disciplinae peculiares tradendae sint, cum exercitationibus et seminariis, et quas linguas antiquas ac modernas intellegere debeat studens ad dissertationem comparandam.

Art. 56. In quinquennio institutionali primi cycli sedulo curandum est ut omnes disciplinae eo ordine, amplitudine ac propria methodo tractentur, ita ut harmonice et efficaciter ad finem conspirent tradendi studentibus solidam, organicam et completam institutionem in re theologica, qua apti fiant tum ad superiora studia in secundo cyclo prosequenda, tum ad certa ecclesiastica munera congruenter exercenda.

Art. 57. Numerus docentium philosophiam tradentium tres saltem attingat, insignitos requisitis titulis philosophicis (cfr Ord., artt. 19 et 67, 2). Opus est ut ii sint stabiles, id est pleno tempore dediti ad philosophiam docendam et ad investigationem in hoc ambitu exsequendam.

Art. 58. Praeter examina vel aequipollentia experimenta de singulis disciplinis, in fine primi et secundi cycli habeatur vel examen comprehensivum vel aequipollens experimentum, quo studens comprobet se scientificam plenamque formationem acquisivisse, respectivo cyclo postulatam.

Art. 59. Facultatis est determinare, quibus condicionibus studentes, qui curriculum philosophicum-theologicum in Seminario Maiore vel alio Instituto superiore approbato rite perfecerint, ad secundum cyclum admitti possint, ratione accurate habita studiorum iam peractorum et, prout res ferat, etiam peculiaribus cursibus et examinibus impositis.

 

TITULUS II - DE FACULTATE IURIS CANONICI

(Const. ap., art. 77-80)

Art. 60. In Facultate Iuris Canonici, Latini vel Orientalis, curandum est ut tum historia et textus legum ecclesiasticarum, tum earundem ratio et nexus, tum earum fundamenta theologica modo scientifico exponantur.

Art. 61. Disciplinae obligatoriae sunt:

1° in primo cyclo:

a) elementa philosophiæ: anthropologia philosophica, metaphysica, ethica;

b) elementa theologiæ: introductio in S. Scripturam; theologia fundamentalis: divina revelatio, eiusdemque transmissio et credibilitas; theologia trinitaria; christologia; tractatus de gratia; peculiari autem modo ecclesiologia, theologia sacramentalis generalis et specialis, theologia moralis fundamentalis et specialis;

c) institutiones generales iuris canonici;

d) lingua Latina.

2° in secundo cyclo:

a) Codex Iuris Canonici vel Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium omnibus eorundem ex partibus aliæque normae vigentes;

b) disciplinæ conexæ: theologia iuris canonici; philosophia iuris; institutiones iuris Romani; elementa iuris civilis; historia institutionum canonicarum; historia fontium iuris canonici; relationes inter Ecclesiam et societatem civilem; praxis canonica administrativa et iudicialis;

c) introductio in Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium pro studentibus Facultatis Iuris Canonici Latini; introductio in Codicem Iuris Canonici pro studentibus Facultatis Iuris Canonici orientalis;

d) lingua Latina;

e) cursus optionales et exercitationes atque seminaria ab unaquaque Facultate præscripta.

3° in tertio cyclo:

a) Latinitas canonica;

b) cursus optionales vel exercitationes ab unaquaque Facultate præscripta.

Art. 62. § 1. Studentes qui curriculum philosophico-theologicum in Seminario Maiore vel in Facultate theologica absolverint, directe ad secundum cyclum admitti possunt, nisi Decanus necessarium iudicet aut opportunum aliquem cursum prævium linguæ Latinæ vel institutionum generalium iuris canonici exigere.

Qui aliquibus disciplinis primi cycli in apta Facultate vel Instituto universitario se iam rite studuisse comprobaverint, ab iisdem dispensari possunt.

§ 2. Qui gradum academicum in iure civili iam consecuti sunt, ab aliquibus cursibus secundi cycli (ut iure Romano et iure civili) dispensari possunt, sed a triennio ad Licentiam eximi non possunt.

§ 3. Secundo cyclo absoluto, studentes linguam Latinam ita cognoscant ut Codicem Iuris Canonici et Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium et alia documenta canonica bene intellegant; in tertio autem cyclo, praeter linguam Latinam, ita ut fontes Iuris rite interpretari possint, alias quoque linguas necessarias ad dissertationem parandam.

Art. 63. Praeter examina vel aequipollentia experimenta de singulis disciplinis, in fine secundi cycli habeatur vel examen comprehensivum vel aequipollens experimentum, quod comprobet studentem scientificam plenamque formationem acquisivisse, ab hoc cyclo postulatam.

 

TITULUS III - DE FACULTATE PHILOSOPHIAE

(Const. ap., artt. 81- 84)

Art. 64. § 1. Investigatio et institutio philosophica in ecclesiastica Facultate Philosophiae innitendae sunt “patrimonio philosophico perenniter valido”[111], quod per saeculorum decursum enucleatum est, peculiari ratione habita operum sancti Thomae Aquinatis. Eodem tempore oportebit ut philosophia in Facultate ecclesiastica tradita pateat contributionibus quas recentiores investigationes praebuerunt et afferre pergunt. Ratio quidem sapientialis ac metaphysica philosophiae confirmandae sunt.

§ 2. In primo cyclo, philosophia ita tradatur ut studentes qui ad Baccalaureatum aspirant, ad solidam cohaerentemque synthesim doctrinae perveniant, ac diversa philosophorum systemata examinare et diiudicare addiscant, necnon personali considerationi philosophicae paulatim assuefiant.

§ 3. Si primi cycli studiorum theologicorum studentes cursus primi cycli in Facultate Philosophiae frequentant, curetur ut specificus sensus materiae et finis cuiusque itineris formativi servetur. Expleta huiusmodi institutione philosophica non confertur titulus academicus in philosophia (cfr VG, art. 74 a); at studentes requirere possunt testificationem de cursibus frequentatis et creditis adeptis.

§ 4. Institutio in primo cyclo obtenta perfici poterit in subsequenti cyclo initae specializationis per maiorem animi intentionem in partem philosophiae ac per intensiorem sedulitatem studentis in consideratione philosophica.

§ 5. Perspicue distinguendum est inter studia apud ecclesiasticas Facultates Philosophiae et curriculum philosophicum quod constituens pars est studiorum apud Facultatem Theologiae vel Seminarium Maius. In institutione ubi inveniuntur insimul et ecclesiastica Facultas Philosophiae et Facultas Theologiae, cum cursus philosophiae, qui partem constituunt primi cycli quinquennalis theologiae, absolvuntur apud Facultatem Philosophiae, auctoritas quae rationem studiorum determinat est decanus Facultatis Theologiae, dummodo legem vigentem servet et artam cooperationem cum Facultate Philosophiae confirmet.

Art. 65. In doctrina philosophica tradenda normae de ipsa sunt servandae quaeque in documentis Concilii Oecumenici Vaticani II reperiuntur[112] aeque ac in recentioribus Apostolicae Sedis documentis[113], eo quod etiam ad academica studia referuntur.

 Art. 66. Disciplinae quae in variis cyclis traduntur sunt:

1° In primo cyclo:

a) Materiae fundamentales obligatoriae:

– Introductio generalis cuius particularis finis tendet ad sapientialem amplitudinem philosophiae exhibendam.

– Disciplinae philosophicae praecipuae: 1) metaphysica (scilicet philosophia entis et theologia naturalis), 2) philosophia naturae, 3) philosophia hominis, 4) philosophia moralis et politica, 5) logica et philosophia cognitionis. Ob peculiare metaphysicae pondus, congruens numerus creditorum huic disciplinae respondere debet.

– Historia philosophiae: antiqua, mediaevalis, moderna et hodierna. Investigatio attenta opinionum quae maius habuerunt pondus sustinebitur, quantum fieri potest, lectione textuum auctorum praestantiorum. Addetur, pro necessitate, philosophiarum localium studium.

Disciplinae fundamentales obligatoriae constituant oportet saltem sexagenas centesimas partes et ne excedant septuagenas numeri creditorum primi cycli.

b) Materiae obligatoriae adiunctae:

– Investigatio necessitudinum inter rationem et fidem christianam seu inter philosophiam et theologiam, sub respectu systematico et historico, quae prospiciat tam autonomiae camporum quam earum nexui.

– Lingua Latina, ita ut studentes opera philosophica (praesertim auctorum christianorum) Latine exarata intellegere possint. Usus linguae Latinae intra primos duos annos comprobari debet.

– Quaedam lingua moderna praeter linguam patriam, cuius cognitio comprobanda est intra finem tertii anni.

– Introductio ad methodum studii atque laboris scientifici quae opportune inducat ad usum instrumentorum investigationis et ad exercitium argumentationis.

c) Materiae additiciae optionales:

– Elementa litterarum et artium;

– Elementa cuiusdam scientiae humanae vel cuiusdam scientiae naturalis (e.g. psychologiae, sociologiae, historiae, biologiae, physicae). Praecipue curandum est ut inter scientias et philosophiam nexus quidam statuatur.

– Alia quaedam disciplina philosophica optionalis: e.g., philosophia scientiarum, philosophia culturae, philosophia artis, philosophia rei technicae, philosophia sermonis, philosophia iuris, philosophia religionis.

2° In secundo cyclo:

– Nonnullae disciplinae speciales, quae opportune in varias sectiones distribuantur secundum diversas specializationes, cum propriis exercitationibus et seminariis, quadam quoque speciali dissertatione scripta.

– Rudimenta vel altior cognitio linguae Graecae antiquae aut adeptio cuiusdam secundae linguae modernae, praeter eam requisitam in primo cyclo, vel altior huius cognitio.

3° In tertio cyclo:

Determinet Facultatis ratio studiorum an et quae disciplinae speciales, cum exercitationibus et seminariis, tradendae sint. Necessarium erit aliam novam linguam discere aut unam ex illis prius cognitis perdiscere.

Art. 67. § 1. Facultas habere debet, tamquam stabiles, saltem septem docentes rite qualificatos ita ut ii institutionem cuiusque materiae obligatoriae fundamentalis praebere possint (cfr Ord. artt. 66, 1°; 48, § 1, b).

Praesertim in primo cyclo saltem quinque stabiles docentes habeantur oportet ita distributi: unus in metaphysica, unus in philosophia naturae, unus in philosophia hominis, unus in philosophia morali et politica, unus in logica et philosophia cognitionis.

Quod ad alias materias, sive obligatorias sive optionales, facultas auxilium aliorum docentium quaerere potest.

§ 2. Docens aptus fit ad docendum in facultate ecclesiastica si gradus academicos requisitos in ecclesiastica Facultate Philosophiae consecutus fuerit (cfr Ord., art. 19).

§ 3. Docens vero qui nec Doctoratum canonicum nec Licentiam canonicam possidet, adnumerari potest uti docens stabilis ea tamen condicione ut praeditus sit institutione philosophica, quoad materiam et ad methodum, congrua institutioni in Facultate ecclesiastica propositae. In candidatis de idoneitate docendi in ecclesiastica Facultate Philosophiae iudicandis, perpendere oportebit: peritiam necessariam in materia iis assignata; congruam aperitionem ad universitatem scientiae; in publicationibus et in navitate didactica adhaesionem veritati quam fides docet; intellectionem satis altam concordis necessitudinis inter fidem et rationem.

§ 4. Curandum erit ut ecclesiastica Facultas Philosophiae semper maiorem partem habeat docentium stabilium qui possideant Doctoratum ecclesiasticum in philosophia, vel Licentiam ecclesiasticam in quadam scientia sacra simul cum Doctoratu in philosophia apud Universitatem non ecclesiasticam adepto.

Art. 68. In universum, ut studens admitti possit ad secundum cyclum in philosophia, necesse est ut Baccalaureatum ecclesiasticum in philosophia consecutus sit.

Si studens philosophica studia perfecerit in Facultate Philosophiae non ecclesiastica apud Universitatem catholicam vel in alio Instituto altiorum studiorum, admitti potest ad secundum cyclum tantummodo si, per conveniens examen, demonstraverit se praeparationem habere quae par sit illi propositae in ecclesiastica Facultate Philosophiae, et lacunas, si quae fuerint, repleverit, quod ad annos et ad rationem studiorum attinet prout secundum praesentes Ordinationes praevidetur pro primo cyclo. Cursuum selectio favere debet synthesi materiarum traditarum (cfr VG art. 82, a). His integrativis studiis expletis, studens admittetur ad secundum cyclum, quin obtineat Baccalaureatum ecclesiasticum in philosophia.

Art. 69 § 1. Ratione habita reformationis primi cycli triennalis studiorum ecclesiasticorum philosophiae qui Baccalaureatu in philosophia concluditur, affiliatio philosophica conformanda est iis quae de primo cyclo statuta sunt, quatenus ad numerum annorum et ad rationem studiorum (cfr Ord., art. 66, 1°); in quolibet Instituto philosophico affiliato adnumerentur saltem quinque docentes stabiles postulatis qualificationibus praediti (cfr Ord., art. 67).

§ 2. Ratione habita reformationis secundi cycli biennalis studiorum ecclesiasticorum philosophiae, qui Licentia in philosophia concluditur, aggregatio philosophica conformanda est iis quae et pro primo et pro secundo cyclo statuta sunt, quatenus ad numerum annorum et ad rationem studiorum (cfr VG, art. 74 a et b; Ord., art. 66); in Instituto philosophico aggregato numerus docentium stabilium attingere debet saltem sex, qui postulatis qualificationibus fruantur (cfr Ord., art. 67).

§ 3. Ratione habita reformationis itineris philosophiae inclusi in primo cyclo philosophico ac theologico qui Baccalaureatu in theologia concluditur, institutio philosophica in Instituto theologiae affiliato conformetur oportet iis quae circa rationem studiorum statuta sunt (cfr Ord., art. 55, 1°); numerus docentium stabilium duos saltem recensere debet.

 

TITULUS IV - DE ALIIS FACULTATIBUS

(Const. ap., artt. 85-87)

Art. 70. Ad proposita consequenda, quae in art. 85 Constitutionis indicantur, conditae iam sunt et facultate praeditae ad gradus academicos conferendos Sanctae Sedis auctoritate, Facultates vel Instituta ad instar Facultatis quae sequuntur:

- Archaeologia christiana
- Bioethica
- Communicatio Socialis
- Ius
- Litterae Christianae et Classicae
- Liturgia
- Missiologia
- Musica Sacra
- Oriens Antiquus
- Psychologia
- Scientiae Educationis
- Scientiae Religiosae
- Scientiae Sociales
- Spiritualitas
- Historia Ecclesiae
- Studia Arabica et Islamistica
- Studia Biblica
- Studia Orientalia
- Studia de Matrimonio et Familia

Quas Ordinationes omnes et singulas Summus Pontifex Franciscus confirmavit et evulgari iussit, contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus Congregationis de Institutione Catholica, die XXVII mensis Decembris, in festo S. Ioannis Apostoli, anno MMXVII.

 

Iosephus S.R.E. Card. Versaldi
Praefectus

 

Angelus Vincentius Zani
Arch. tit. Volturnensis
A Secretis


 

APPENDIX I

ad art. 7 Ordinationum

 

Normae ad Universitatis vel Facultatis statuta conficienda

Iis consideratis quae in Constitutione Apostolica et Ordinationibus adnexis continentur – propriis Ordinationibus iis relictis quae sunt singulariora et mutabiliora – Statuta Universitatis vel Facultatis de sequentibus praecipue agere debent:

1. De nomine, natura et fine Universitatis vel Facultatis (cum brevi notitia historica in prooemio).

2. De regimine – de Magno Cancellario; de Auctoritatibus academicis personalibus et collegialibus: quaenam earum munera; quomodo Auctoritates personales eligantur et quamdiu munere fungantur; quomodo Auctoritatum collegialium seu Consiliorum membra eligantur et in quod tempus munere fungantur.

3. De docentibus – qui eorum numerus saltem esse debeat in unaquaque Facultate; in quos ordines docentes sive stabiles sive non stabiles distinguantur; quibus requisitis praediti esse debeant; quomodo cooptentur, nominentur, promoveantur et a munere cessent, rationibus descriptis et procedendi modis; de eorum officiis et iuribus.

4. De studentibus – de requisitis ad eorum adscriptionem; de rationibus et procedendi modis eorundem suspensionis; de eorum officiis et iuribus.

5. De officialibus et personis administrantibus ac servientibus – de eorum officiis et iuribus.

6. De gradibus academicis – qui gradus conferantur in unaquaque Facultate et quibus condicionibus; de aliis titulis.

7. De subsidiis didacticis et informaticis – de bibliotheca: quomodo eius conservationi et incremento provideatur; de aliis subsidiis didacticis et de laboratoriis scientificis, si necessariis.

8. De administratione oeconomica – de patrimonio Universitatis vel Facultatis, et de eius administratione; de normis circa honoraria pro auctoritatibus, docentibus et officialibus et circa studentium tributa, necnon de subsidiis oeconomicis iis destinatis.

9. De relationibus cum aliis Facultatibus, Institutis, etc.

 

Ratio Studiorum

1. Quae sit in unaquaque Facultate.

2. Qui sint cycli.

3. Quae disciplinae doceantur: earum obligatiorietas et frequentia.

4. Quae sint seminaria et exercitationes.

5. Quae sint examina vel probationes aequipollentes.

6. Si fiat, ratio doctrinam ex longinquo tradendi.

 

APPENDIX II

In art. 70 Ordinationum

Sectores studiorum ecclesiasticorum
secundum eorum hodiernam (anno 2017) ordinationem academicam in Ecclesia

 

INDEX

Animadversio. – Singuli Sectores studiorum, ordine alphabetico hic enumerati, nunc vigent. Infra eos specializationes in unum congeruntur.

Specializationes exsistentes reperiuntur in Indiciorum Thesauro Electronico Institutionum Studiorum Superiorum Ecclesiasticorum, ad quas per interrete accedi potest www.educatio.va

Praeterea Indiciorum Thesaurus supra memoratus complectitur omnes Institutiones Studiorum Superiorum, erectas vel approbatas a Congregatione de Institutione Catholica, veluti partes rationis educativae Sanctae Sedis.

- Archaeologia Christiana
- Bioethica
- Communicatio Socialis
- Ius Canonicum
- Ius
- Philosophia
- Litterae Christianae et Classicae
- Liturgia
- Missiologia
- Musica Sacra
- Oriens Antiquus
- Psychologia
- Scientiae Educationis
- Scientiae Religiosae
- Scientiae Sociales
- Spiritualitas
- Historia Ecclesiae
- Studia Arabica et Islamistica
- Studia Biblica
- Studia Orientalia
- Studia de Matrimonio et Familia
- Theologia.


[1] Cfr S. Augustinus, Confessiones, X, 23.33; I, 1,1.

[2] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.ù

[3] Sapientia christiana, Prooemium, III (cfr infra, Appendix I).

[4] Nuntius televisificus transmissus Congressui Internationali Theologiae apud Pontificiam Universitatem Catholicam Argentinam «Santa Maria de los Buenos Aires» (1-3 Septembris 2015).

[5] N. 14.

[6] Ibid., 16.

[7] Ibid.

[8] Cfr ibid.

[9] Ibid., 19.

[10] Ibid., 20.

[11] I.

[12] N. 85.

[13] N. 14.

[14] N. 20.

[15] Litt. enc. Caritas in veritate, 42.

[16] Cfr ibid., 54; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium,1.

[17] Litt. enc. Caritas in veritate, 33.

[18] Ibid., 30.

[19] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, cap. V.

[20] Ibid., 30.

[21] Cfr Sermo V Congressui nationali Ecclesiae Italicae, Florentiae (10 Novembris 2015).

[22] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 55.

[23] Litt. enc. Laudato si’, 139.

[24] Ibid., 61.

[25] Cfr ibid., 194.

[26] Ibid., 53; cfr n. 105.

[27] Ibid., 114.

[28] Sermo Communitati Pontificiae Universitatis Gregorianae atque Consociatis Pontificii Instituti Biblici et Pontificii Instituti Orientalis (10 Aprilis 2014): AAS 106 (2014), 374.

[29] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 11; 34 ss.; 164-165.

[30] Ibid., 165.

[31] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.

[32] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 111.

[33] Cfr Bulla Misericordiae vultus de Iubilaeo extraordinario indicendo (11 Aprilis 2015).

[34] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 87 et 272.

[35] Ibid., 92.

[36] Cfr Litt. enc. Laudato si’, 49.

[37] Adhort. ap. Evangelii gaudium, cap. IV.

[38] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 52; cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 178.

[39] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 195.

[40] Litt. enc. Laudato si’, 240.

[41] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 239.

[42] Litt. enc. Caritas in veritate, 4.

[43] Prooemium, III; Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 62.

[44] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 74.

[45] N. 31.

[46] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 134.

[47] The Idea of a University, Sermo VII, 7.

[48] Cfr Delle cinque piaghe della Santa Chiesa, cura A. Valle (ex operibus Antonii Rosmini, vol. 56), Città Nuova Ed., Romae 19982, cap. II, passim.

[49] N. 164.

[50] Ibid.

[51] Nuntius televisificus transmissus Congressui Internationali Theologiae apud Pontificiam Universitatem Catholicam Argentinam «Santa Maria de los Buenos Aires» (1-3 Septembris 2015).

[52] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 236.

[53] Ioannes Paulus II, Litt. ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 40.

[54] Ibid.

[55] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 116.

[56] Catechesis (26 Aprilis 2006).

[57] Nuntius televisificus transmissus Congressui Internationali Theologiae apud Pontificiam Universitatem Catholicam Argentinam «Santa Maria de los Buenos Aires» (1-3 Septembris 2015); cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 115.

[58] Epistula transmissa Magno Cancellario Pontificiae Universitatis Catholicae Argentinae centesimo Facultatis Theologiae interveniente anno (3 Martii 2015).

[59] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 227-228.

[60] Prooemium, III.

[61] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 133.

[62] Cfr Litt. enc. Laudato si’, 47; Adhort. ap. Evangelii gaudium, 50.

[63] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 45.

[64] Ibid., 132.

[65] N. 201.

[66] Nuntius televisificus transmissus Congressui Internationali Theologiae apud Pontificiam Universitatem Catholicam Argentinam «Santa Maria de los Buenos Aires» (1-3 Septembris 2015).

[67] Litt. enc. Laudato si’, 202.

[68] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 278.

[69] Cfr can. 815 CIC.

[70] Cfr can. 817 CIC; can. 648 CCEO.

[71] Cfr Ioannes Paulus II, Const. ap. de Universitatibus catholicis Ex corde Ecclesiae, art. 1, § 2: AAS 82 (1990), 1502.

[72] Cfr can. 816, § 1 CIC; can. 649 CCEO; Ioannes Paulus II, Const. ap. Pastor bonus, art. 116, § 2; AAS 80 (1988), 889.

[73] Cfr can. 817 CIC; can. 648 CCEO.

[74] Cfr Paulus VI, Motu proprio Sedula cura: AAS 63 (1971), 665 ss.; Pontificia Commissio Biblica, Ratio periclitandae doctrinae: AAS 67 [1975], 153 ss.

[75] Cfr can. 816, § 2 CIC; can. 650 CCEO.

[76] Cfr cann. 810, § 1 et 818 CIC.

[77] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25; necnon Congregatio pro Doctrina Fidei, Instructio de ecclesiali theologi vocatione Donum veritatis (24 Maii 1990): AAS 82 (1990), 1550-1570.

[78] Cfr can. 833, n. 7 CIC.

[79] Cfr can. 152 CIC; can. 942 CCEO.

[80] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 59.

[81] Cfr Can. 816 § 1 CIC; cann. 648-649 CCEO.

[82] Cfr can. 820 CIC.

[83] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 24.

[84] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Instructio de ecclesiali theologi vocatione Donum veritatis (24 Maii 1990): AAS 82 (1990), 1552.

[85]Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de Educatione christiana Gravissimum educationis, 10; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Veritatis splendor (6 Augusti 1993): AAS 85 (1993), 1133 ss., et Litt. enc. Fides et ratio (14 Septembris 1998): AAS 91 (1999), 5 ss.

[86] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 22.

[87] Cfr Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum fovendam, Directorium ad Principia ac Normas de Oecumenismo applicanda: AAS 85 (1993), 1039 ss.

[88] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius, 15.

[89] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 43 ss.

[90] Cfr Paulus VI, Adhort. ap. Evangelii nuntiandi, 19-20: AAS 68 (1976), 18.

[91] Cfr ibid., 18, AAS 68 (1976), 17 s., et Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 58.

[92] Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de Educatione christiana Gravissimum educationis, 10.

[93] AAS 23 (1931), 241.

[94] AAS 42 (1950), 387.

[95] Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de Educatione christiana Gravissimum educationis, 10.

[96] Ibid.

[97] Ibid., 11.

[98] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 62.

[99] Cfr Ioannes XXIII, Allocutio ad inchoandum Conc. Oecum. Vat. II: AAS 54 (1962), 792; Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 62.

[100] Paulus VI, Epistula Le transfert à Louvain-la-Neuve, Ad Magnificum Rectorem Universitatis Catholicae Lovaniensis (13 Septembris 1975): cfr L’Osservatore Romano, 22-23 Septembris 1975; cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptor hominis, 19: AAS 71 (1979), 305 ss.

[101] Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de Educatione christiana Gravissimum educationis, 11.

[102] Cfr can. 833, 7° CIC.

[103] Cfr Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum fovendam, Directorium ad Principia ac Normas de Oecumenismo applicanda: AAS 85 (1993), 1107 ss.

[104] Cfr ibid., n. 192: AAS 85 (1993), 1107-1108.

[105] Cfr ibid., n. 195: AAS 85 (1993), 1109.

[106] Cfr cann. 1732-1739 CIC; cann. 996-1006 CCEO; can. 1445, § 2 CIC; Ioannes Paulus II, Const. ap. Pastor bonus, 123: AAS 80 (1988), 891-892.

[107] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius, 13; Paulus VI, Chirographum Romani Sermonis: AAS 68 (1976), 481 ss.

[108] Cfr can. 816 § 2 CIC; can. 650 CCEO.

[109] Cfr praesertim Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum; Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius.

[110] Cfr praesertim Paulus VI, Epistula Lumen Ecclesiae, Ad P. Vincentium de Couesnongle, O.P., de S. Thoma Aquinate (20 Novembris 1974): AAS 66 (1974), 673 ss.; Sacra Congregatio proInstitutione Catholica, Litt. De institutione theologica (22 Februarii 1976); De institutione canonica (1 Martii 1975); De institutione philosophica (20 Ianuarii 1972), De institutione liturgica (3 Iunii 1979); De institutione in mediis communicationis (19 Martii 1986); De institutione in doctrina sociali Ecclesiae (30 Decembris 1988); De patrum Ecclesiae studio (10 Novembris 1989); De institutione circa matrimonium et familiam (19 Martii 1995).

[111] Cfr can. 251 CIC et Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius, 15.

[112] Cfr praesertim Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione acerdotali Optatam totiuset Decl. de Educatione christiana Gravissimum educationis.

[113] Cfr praesertim Paulus VI, Epistula Lumen Ecclesiae, Ad P. Vincentium de Couesnongle, O.P., de S. Thoma Aquinate (20 Novembris 1974): AAS 66 (1974), 673 ss.; Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, Litt. De institutione philosophica (20 Ianuarii 1972); Ioannes Paulus II, Litt. enc. Fides et ratio: AAS 91 (1999), 5 ss.; Id, Litt. enc. Veritatis splendor: AAS 85 (1993), 1133 ss.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana