Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI FRANCISCAE DE PAULA DE JESUS,
VULGO DICTAE « NHÁ CHICA », LAICAE, VIRGINI,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se » (Iac 2, 5).

Venerabilis Serva Dei Francisca de Paula de Jesus, vulgo dicta « Nhá Chica », nata est anno MDCCCVIII in urbe Sancti Ioannis a Rege, in Brasiliensi statu Minas Gerais. Filia servae, baptizata est die XXVI mensis Aprilis anno MDCCCX et nomen recepit a S. Francisco de Paula. Puellula a matre Elisabeth orationes didicit devotionesque, at cum mulier et serva esset, nulla potuit suscipere litterarum rudimenta. Tempore adolescentiae, a servitute liberata, una cum matre et fratre Theotonio se transtulit in Baependi, urbem longe lateque crescentem, ubi paucos post menses matre est orbata. Multi uxorem eam ducere cupiebant, sed Francisca de Paula omnes recusavit, arbitrans quandam missionem sibi explendam. Idcirco sola vixit, ut sese orationi et pauperum ministerio dedicaret; neque simul cum fratre vivere voluit, qui interea in provincia politicae et oeconomiae progrediebatur. Adhuc iuvenis, iam sollicita fuit de pauperibus atque clara prudentiaque consilia offerebat eam quaerentibus. A fratre, qui anno MDCCCLXII obiit, uti universalis heres est designata, quod sivit ei caritativas socialesve extendere facultates. Itaque mox facta est humilis « Mater pauperum », ut appellabatur, accipere parata eos qui ad eam veniebant postulantes preces, consilia, consolationem et solamen. Tantum fidei gratia pro fratrum bono vitae prosperae ac sine dificultatibus renuntiavit. Etiamsi olim serva fuit servorumque proles, attraxit ad se cuiusque socialis coetus et politicae factionis personas, quae in ipsa Dei mulierem agnoscebant fide et caritate plenam. Domus eius multa per decennia invisebatur a hominibus simplicibus et consiliariis imperialibus, iuvenibus directionem quaerentibus atque peritis, pauperibus et divitibus, qui non solum de statu Minas Gerais veniebant, sed etiam ex proximo statu Sancti Pauli ac potissimum ex urbe tunc capite Rivi Ianuarii. Eius spiritualitas signa habet evangelica, quoniam ponitur tantum super Dei et proximi amorem, modo simpliciore et naturali manifestatum.

Venerabilis Serva Dei die XIV mensis Iunii anno MDCCCXCV obiit. Corpus eius expositum est in ecclesia in urbe Baependi quattuor per dies, nullis datis signis decompositionis: itaque permissum est plurimis fidelibus undique concurrentibus ipsi postremam exhibere salutationem. Deinde in Immaculatae Conceptionis sacello sepulta est, quod ipsa exstruxit.

Ob continuatam et crescentem famam sanctitatis beatificationis Causa incohata est apud episcopalem Curiam Campaniensem in Brasilia per Inquisitionem dioecesanam. Cum de causa antiqua ageretur, etiam sessio Consultorum Historicorum Congregationis facta est. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria coadunati iudicarunt Venerabilem Servam Dei virtutes heroum in modum exercuisse. Summus Pontifex Benedictus XVI facultatem tribuit Congregationi de Causis Sanctorum ut Decretum super virtutibus promulgaret die XIV mensis Ianuarii anno MMXI atque mirum confirmavit intercessioni eius adscriptum. Deinde statuit ut beatificationis ritus in urbe Baependi in Brasilia die IV mensis Maii anno MMXIII ageretur.

Hodie igitur in urbe Baependi de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Franciscam de Paula de Jesus in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Adamantini Prata de Carvalho, O.F.M., Episcopi Campaniensis in Brasilia, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Francisca de Paula de Jesus, vulgo dicta « Nhá Chica », laica, virgo, mulier assiduae orationis, perspicax testis misericordiae Christi erga indigentes corpore et spiritu, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die quarta decima Iunii, qua in caelum est nata, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Maii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*AAS, vol. CVII (2015), n. 1, pp. 15-17.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana