Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

EMMANUELI BORRÁS FERRÉ, AGAPITO MODESTO PAMPLONA FALGUERA
ET CXLV SOCIIS BEATORUM MARTYRUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum » (Lc 21, 16-17).

Haec Iesu verba saepenumero per historiam Ecclesiae impleta sunt, praesertim quoties effusus est sanguis in testimonio fidei. Ecclesia quidem Cataloniae, quae anno MCMXXXVI atrocem subiit persecutionem, iuncta permansit cum Iesu Christo. Eo tempore, odium fidei christianae nefarios duxit ad necem sacerdotum, religiosorum et religiosarum necnon iuvenum seminaristarum. Enimvero hi martyes fuerunt qui fideles Christo ac Ecclesiae Eius manere voluerunt usque ad effusionem sanguinis.

Ii sunt:

ex clero dioecesano:

1. Emmanuel Borrás Ferré, Episcopus, natus in La Canonja in provincia et archidioecesi Tarraconensi, die IX mensis Septembris anno MDCCCLXXX. Muneribus functus est Notarii in Curia dioecesana et in Tribunali metropolitano, Confessarii in Seminario et Vices Gerentis Apostolatus pro Oratione. Die II mensis Iulii anno MCMXXXIV ordinatus est Episcopus titularis Bisicensis et Auxiliaris Archidioecesis Tarraconensis, Francisco de Asís Cardinale Vidal y Barraquer Archiepiscopo regnante. Vita huius Servi Dei summatim sic describi potest: «puer pius, adulescens examplaris, seminarista imitandus, sacerdos et canonicus studiosissimus, moriturus sanctus». Die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI, captus a militibus, ab illis necatus est ob odium fidei.

2. Maginus Albaigés Escoda, sacerdos, natus die XXIII mensis Maii anno MDCCCXCIX in Albi (Ilerdae), martyr factus est Tarracone die XX mensis Augusti anno MCMXXXVI.

3. Raimundus Artiga Aragonés, sacerdos, natus die XI mensis Octobris anno MDCCCLXXX in Montroig, martyr factus est die XIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Borjas del Campo.

4. Iosephus Badía Minguella, sacerdos, natus die XVIII mensis Septembris anno MDCCCLXIII in Salomó, martyr factus est die XXVI mensis Iulii anno MCMXXXVI in Reus.

5. Ioachimus Balsells Bosch, sacerdos, natus die XVI mensis Septembris anno MCM in Espluga Calva, martyr factus est die XIII mensis Novembris anno MCMXXXVI in Fontscaldes.

6. Paulus Bertrán Mercadé, sacerdos, natus die XXV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXV in Creixell (Tarracone), martyr factus est die VI mensis Augusti anno MCMXXXVI in Torredembarra.

7. Iucundus Bonet Mercadé, sacerdos, natus Tarracone die X mensis Martii anno MDCCCLXXV, martyr factus est die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Reus.

8. Iosephus Brú Boronat, sacerdos, natus die XVI mensis Iunii anno MDCCCLXXX in Montroig, martyr factus est die XXVII mensis Iulii anno MCMXXXVI in Reus.

9. Iosephus Maria Brú Ralduá, sacerdos, natus die XXVII mensis Octobris anno MDCCCLXX, martyr factus est die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

10. Thomas Capdevila Miquel, sacerdos, natus die XXII Ianuarii anno MCMIII in Forés, martyr factus est die VI mensis Septembris anno MCMXXXVI in Solivella.

11. Ioannes Baptista Ceró Cedó, sacerdos, natus die XX mensis Octobris anno MCMVIII in Flix, martyr factus est die XVI mensis Augusti anno MCMXXXVI Barcinone.

12. Maginus Civit Roca, sacerdos, natus die IV mensis Iulii anno MDCCCLXXI in Conesa, martyr factus est die XVII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Maspujols.

13. Iosephus Civit Timoneda, sacerdos, natus die XXI mensis Decembris anno MDCCCLXXIV in Omells de Nagaya, martyr factus est die XXVI mensis Iulii anno MCMXXXVI in Reus.

14. Iosephus Colom Alsina, sacerdos, natus die X mensis Augusti anno MCMVI, martyr factus est die IV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Vallmoll.

15. Franciscus Company Tarrellas, sacerdos, natus die XXIII mensis Octobris anno MDCCCLXXXVI in Rocallaura, martyr factus est die II mensis Augusti anno MCMXXXVI.

16. Aloisius Domingo Mariné, sacerdos, natus die X mensis Maii anno MCMXI in Morell, martyr factus est die V mensis Augusti anno MCMXXXVI.

17. Hieronymus Fábregas Camí, sacerdos, natus die V mensis Decembris anno MCMX in Espluga Calva, martyr factus est die XX mensis Ianuarii anno MCMXXXIX in Santa Coloma de Queralt.

18. Isidorus Fábregas Gils, sacerdos, natus die VII anno MDCCCLXXVIII in Puigpelat, martyr factus est die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Reus.

19. Petrus Farrés Valls, sacerdos, natus die XIII mensis Maii anno MCMIII in Santa Coloma de Queralt, martyr factus est die XXV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Valls.

20. Ioannes Farriol Sabaté, sacerdos, natus die III mensis Octobris anno MDCCCLXVIII in Montblanch, martyr factus est die XXII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Montblanch.

21. Narcisus Felíu Costa, sacerdos, natus die XV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXVII in Pineda ibique martyr factus est die XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI.

22. Paulus Figuerola Rovira, sacerdos, natus die IX mensis Decembris anno MDCCCLXX in Espluga de Francolí, martyr factus est die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Espluga Calva.

23. Iosephus Gassol Montseny, seminarista, natus die XXX mensis Aprilis anno MCMXV in Solivella, martyr factus est die XII mensis Februarii anno MCMXXXVII in Sarreal.

24. Iosephus Garriga Ferré, sacerdos, natus die XIII mensis Martii anno MDCCCLXXII in Cabra del Campo, martyr factus est die XXIV mensis Iulii anno MCMXXXVI in Reus.

25. Ioannes Gibert Galofré, sacerdos, natus die IV mensis Maii anno MDCCCLXXX in La Riera et martyr factus est die V mensis Augusti anno MCMXXXVI in El Pla de Santa María.

26. Paulus Gili Pedrós, sacerdos, natus die XXIX mensis Februarii anno MCMXII in Omellons (Ilerdae), martyr factus est die XXVI mensis Iulii anno MCMXXXVI in Francolí.

27. Henricus Gispert Domenech, sacerdos, natus die VIII mensis Novembris anno MDCCCLXXIX in Riudoms, martyr factus est die VI mensis Aprilis anno MCMXXXVII in Riudoms.

28. Iosephus Gomis Martorell, sacerdos, natus die XVII mensis Decembris anno MDCCCXCIV in Reus, martyr factus est die VI mensis Aprilis anno MCMXXXVII in Riudoms.

29. Agapitus Gorgues Manresa, sacerdos, natus die IV mensis Iunii anno MCMXIII in Cerviá (Ilerdae), martyr factus est die XXIII mensis Octobris anno MCMXXXVI in Cerviá.

30. Michael Grau Antolí, sacerdos, natus die XXII mensis Novembris anno MDCCCLXIX in Herbés, martyr factus est die XXV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Valls.

31. Augustinus Ibarra Anguela, sacerdos, natus die II mensis Martii anno MCMXI in Alió, martyr factus est die XV mensis Augusti armo MCMXXXVI Barcinone.

32. Aloisius Janer Riba, sacerdos, natus die IV mensis Martii anno MDCCCLXXX in Pontils ibique martyr factus est die XXIII mensis Iulii anno MCMXXXVI.

33. Dalmatius Llebaría Torné, sacerdos, natus die V mensis Octobris anno MDCCCLXXVII in Falset (Tarracone), martyr factus est die XXII mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

34. Iosephus Mañé March, sacerdos, natus die XXIV mensis Octobris anno MDCCCLXXVI in Morell, martyr factus est die XVII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Reus.

35. Raimundus Martí Amenós, sacerdos, natus die I mensis Novembris anno MCMV in Vallbona (Ilerdae), martyr factus est die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Torre de Fantaubella.

36. Raphael Martí Figueras, sacerdos, natus die IV mensis Decembris anno MDCCCLXXVIII Tarracone ibique martyr factus est die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI.

37. Iosephus Masquef Ferrer, sacerdos, natus die XI mensis Maii anno MDCCCLXXII Tarracone, martyr factus est die XXVI mensis Iulii anno MCMXXXVI Tarracone.

38. Franciscus Mercadé Rendé, sacerdos, natus die XXV mensis Martii anno MDCCCLXXXI in Roda, martyr factus est die IV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Barbera.

39. Iosephus Mestre Escoda, sacerdos, natus die XII mensis Februarii anno MDCCCXCIX in Dosaiguas, martyr factus est die XVII mensis Martii anno MCMXXXVII Barcinone.

40. Alexius Miquel Rosell, sacerdos, natus die XI mensis Octobris anno MDCCCLXXXII in Pla de Cabra, martyr factus est die XXVI mensis Iulii anno MCMXXXVI Tarracone.

41. Ioannes Montpeó Masip, seminarista, natus die XXXI mensis Octobris anno MCMXVIII in Borjas del Campo, martyr factus est die XV mensis Maii anno MCMXXXVIII in Riudecols.

42. Antonius Nogués Martí, sacerdos, natus die XX mensis Ianuarü anno MDCCCLXXVI in Montroig, martyr factus est die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Torre de Fontaubella.

43. Iosephus Padrell Navarro, sacerdos, natus die VIII mensis Martii anno MDCCCXCVIII in Robla de Mafumet, martyr factus est die VII mensis Septembris anno MCMXXXVI Barcinone.

44. Iosephus Maria Panadés Tarré, sacerdos, natus die IV mensis Septembris anno MDCCCLXXII Tarracone, martyr factus est die XXV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Valls.

45. Antonius Pedró Minguella, sacerdos, natus est die XXII mensis Martii anno MDCCCLXXIV in Guimerá, martyr factus est die XIX mensis Augusti anno MCMXXXVI in Belianés

46. Helladius Perés Bori, sacerdos, natus die XXVI mensis Aprilis anno MDCCCLXXXIII in Malde, martyr factus est die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Reus.

47. Andreas Prats Barrufet, sacerdos, natus die VII mensis Augusti anno MDCCCLXXXVI in Selva del Campo, martyr factus est die XIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Reus.

48. Antonius Prenafeta Soler, sacerdos, natus est die VII mensis Aprilis anno MDCCCLXXIV in Vilosell, martyr factus est die XXV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Valls.

49. Ioannes Roca Vilardell, sacerdos, natus die XIII mensis Augusti anno MCMV in Gurb, martyr factus est die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

50. Petrus Rofes Llauradó, sacerdos, natus die XXXI mensis Maii anno MCMIX Tarracone, martyr factus est die XIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Borjas del Campo.

51. Ioannes Rofes Sancho, sacerdos, natus die XXVIII mensis Februarii anno MDCCCLXXVI in Fontaubella, martyr factus est die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Torre de Fontaubella.

52. Paulus Roselló Borgueres, sacerdos, natus die IX mensis Maii anno MDCCCXCV in Vimbodi, martyr factus est die XXVI mensis Iulii anno MCMXXXVI Tarracone.

53. Iosephus Roselló Sans, sacerdos, natus die XXIV mensis Septembris anno MDCCCLXXXIII in Montblanch ibique martyr factus est die XXII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

54. Michael Rué Gené, sacerdos, natus die XIII mensis Decembris anno MCMIX in Cerviá, martyr factus est die XVII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Maspujols.

55. Michael Saludes Ciuret, sacerdos, natus die XXVI mensis Aprilis anno MDCCCLXVII in Alforja, martyr factus est die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

56. Pius Salvans Corominas, sacerdos, natus die II mensis Ianuarii anno MDCCCLXXVIII in S. María de La Guardia, martyr factus est die XIII mensis Novembris anno MCMXXXVI in Mollerusa.

57. Ioesphus Maria Sancho Toda, sacerdos, natus die XX mensis Martii anno MCMIX in Torre de Fontaubella, martyr factus est die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Torre de Fontaubella.

58. Iacobus Sanromá Solé, sacerdos, natus die IV mensis Novembris anno MDCCCLXXIX in Villavert, martyr factus est die XXIV mensis Iulii anno MCMXXXVI in Solivella.

59. Stanislaus Sans Hortoneda, sacerdos, natus die VIII mensis Iunii anno MDCCCLXXXVII in Maspujols, martyr factus est die XXIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Montbrió del Campo.

60. Aloisius Sans Viñas, sacerdos, natus die XXII mensis Iunii anno MDCCCLXXXVII in Montblanch, martyr factus est die X mensis Augusti anno MCMXXXVI in Coll de Lilla.

61. Sebastianus Tarrago Cabré, sacerdos, natus die XXI mensis Iulii anno MDCCCLXXIX in Vinaixa, martyr factus est die I mensis Augusti anno MCMXXXVI in La Morera.

62. Iacobus Tarrago Iglesias, sacerdos, natus die XIX mensis Decembris anno MDCCCLXVIII in Solivella, martyr factus est die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Torredembarra.

63. Ioannes Tomás Gibert, sacerdos, natus die XVIII mensis Novembris anno MCMII in Valls, martyr factus est die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Salardú.

64. Isidorus Torres Balsells, sacerdos, natus die XXVII mensis Novembris anno MDCCCLXXIV in Blancafort, martyr factus est in Montblanch die XXIV mensis Augusti anno MCMXXXVI.

65. Ioannes Vernet Masip, sacerdos, natus est die XXVIII mensis Maii anno MDCCCXCIX in Vilella Alta, martyr factus est die XX mensis Augusti anno MCMXXXVI in Juncosa (Ilerdae).

66. Franciscus Vidal Sanuy, sacerdos, natus est die VII mensis Septembris anno MDCCCLXVII in Montpalau, martyr factus est die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI in Francolí.

67. Michael Vilatimó Costa, sacerdos, natus est die XXIV mensis Octobris anno MDCCCLXXXVIII in Vich, martyr factus est die XXVI mensis Iulii anno MCMXXXVI Tarracone.

68. Paulus Virgili Monfá, sacerdos, natus est die VIII mensis Augusti anno MDCCCLXIX, martyr factus est die V mensis Augusti anno MCMXXXVI in Pla de Cabra.

69. Franciscus Vives Antich, sacerdos, natus est die XXII mensis Martii anno MDCCCLXXVI in Valls, martyr factus est die VI mensis Augusti anno MCMXXXVI in Torredembarra.

ex fratribus Carmelitanorum Discalceatorum:

70. Frater Angelus a Sancto Ioseph, (Ioannes Font Rius), natus die XX mensis Octobris anno MDCCCXCVI in Espluga de Francolí (Tarraco). Mortem martyrii obiit die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI Tarracone.

71. Frater Carolus a Iesu Maria (Carolus Barrufet Tost Carlos), natus est die IX mensis Aprilis anno MDCCCLXXXVIII. Mortem martyrii obiit die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI in La Selva del Camp (Tarraco).

72. Frater Damianus a Sancta Trinitate (Damianus Pablo Rodríguez), natus die XVIII mensis Maii anno MDCCCLXXXVI. Mortem martyrii obiit die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

73. Pater Alypius a Sancta Teresia (Alypius Arce Fernández), sacerdos, natus die XVI mensis Octobris anno MDCCCLXXVIII. Mortem martyrii obiit die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

74. Frater Iosephus Caecilius a Iesu et Maria (Iosephus Alberich Lluch), natus die VII mensis Februarii anno MDCCCLXV. Mortem martyrii obiit die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

75. Pater Petrus a Sancto Elia (Petrus Hériz y Eguiluz), sacerdos, natus est die XXII mensis Februarii anno MDCCCLXVII. Mortem martyrii obiit die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

76. Pater Vincentius a Cruce (Vincentius Gallen Ibáñez), sacerdos, natus die XXIX mensis Septembris anno MCMVIII. Mortem martyrii obiit die X mensis Novembris anno MCMXXXVI Tarracone.

ex Ordine Sancti Benedicti a Monte Serrato:

77. Fulgentius Albareda Ramoneda, O.S.B., natus die XIII mensis Iunii anno MDCCCLXXXVIII Barcinone. Martyrium subiit die XIX mensis Decembris anno MCMXXXVI in carcere Sancti Eliae.

78. Leo (Aloisius Gonzaga) Alesanco Maestro, O.S.B, natus die XXIII mensis Iunii anno MDCCCLXXXII in San Millán de la Cogolla. Martyrium subiit die XXX mensis Novembris anno MCMXXXVI.

79. Ambrosius Maria Busquets Creixell, O.S.B., natus die VII mensis Iunii anno MCMIII in San Ginés de Torrella de Montgrí. Martyrium subiit die XIX mensis Augusti anno MCMXXXVI Barcinone.

80. Hildrebrandus Casanovas Vilá, O.S.B., natus die XXI mensis Ianuarii anno MCMXVIII in Hostalets de Balenyá (Ausona). Martyrium subiit die XVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI in Monte Serrato.

81. Hildefonsus Civil Castellví, O.S.B., natus die XI mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXIX. Martyrium subiit die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI in Molins de Rey.

82. Ioannes Maria Costa Canal Odilón, O.S.B., natus est die XIII mensis Decembris anno MCMV in Urbe Sancti Dominici (Ausona). Martyrium subiit die XVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI Barcinone.

83. Eugenius Maria Erausquín Aramburu, O.S.B, natus die XXI mensis Octobris anno MCMII Victoriae (Ipuscoa). Martyrium subiit die XX mensis Augusti anno MCMXXXVI in Cruz de Término de Pedralbes.

84. Placidus Maria Felíu Soler, O.S.B., natus die VI mensis Novembris anno MCMIV. Martyrium subiit die XIX mensis Augusti anno MCMXXXVI Barcinone.

85. Iosephus Maria Fontseré Masdeu, O.S.B., natus die XXX mensis Octobris anno MDCCCLIV in Vingolas de Orés (Ausona). Martyrium subiit die XIX mensis Augusti anno MCMXXXVI in Ronda de San Pedro.

86. Dominicus González Millán, O.S.B, natus die XVI mensis Septembris anno MDCCCLXXX in La Losilla (Lucronium). Martyrium subiit die XIX mensis Augusti anno MCMXXXVI in Monte Serrato.

87. Robertus Grau Bullich, O.S.B., sacerdos, natus die IV mensis Aprilis anno MDCCCXCV in Coll de Nardó (Ilerda). Martyrium subiit die V mensis Ianuarii anno MCMXXXVII in Monte Serrato.

88. Aemilianus Maria Guilá Ximénes, O.S.B., natus die IV mensis Aprilis anno MCMXIV in Mataró. Martyrium subiit die XIX mensis Augusti anno MCMXXXVI Barcinone.

89. Iosephus Maria Jordá Jordá, O.S.B, natus die XX mensis Novembris anno MDCCCLXXXIV Tarracone. Martyrium subiit die XXVI mensis Iulii anno MCMXXXVI in Pont Negre.

90. Aloisius Palacios Lozano, O.S.B, sacerdos, natus die XVII mensis Augusti anno MDCCCXCIII in Agés (Burgum). Martyrium subiit die XXX mensis Novembris anno MCMXXXVI Barcinone.

91. Ioannes Roca Bosch, O.S.B., sacerdos, natus die XIII mensis Iulii anno MDCCCLXXXIV. Martyrium subiit die XX mensis Augusti anno MCMXXXVI Barcinone.

92. Angelus Maria Rodamilans Canals, O.S.B., sacerdos, natus die I mensis Maii anno MDCCCLXXIV in Sabadell (Barcino). Martyrium subiit die XXVII mensis Iulii anno MCMXXXVI Barcinone.

93. Franciscus Maria Sánchez Solé, O.S.B., natus die XXX mensis Augusti anno MDCCCLXXX Barcinone. Martyrium subiit die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI in Monte Serrato.

94. Petrus Vallmitjana Abarca, O.S.B., sacerdos, natus die XIX mensis Maii anno MDCCCLXXV Barcinone. Martyrium subiit die XV mensis Februarii anno MCMXXXVII in Sardañola.

95. Bernardus Vendrell Olivella, O.S.B., natus die XXIX mensis Iunii anno MDCCCLXXVIII in S. Esteban de Ordal (Barcino). Martyrium subiit die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI in Gelida.

96. Narcissus Maria Vilar Espona, O.S.B. natus die IX mensis Augusti anno MCMXVI in Balenyá (Ausona). Martyrium subiit die XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI in Ausona.

ex Ordine Fratrum Minorum Cappuccinorum:

97. Henricus Salva Mistral, in vita religiosa Carmelus de Colomés, natus die XXI mensis Martii anno MDCCCLXXIV in Colomes (dioecesis et provinciae Gerundae), vestem religiosam Cappuccinorum induit in Arenys de Mar (Barcino) die XIII mensis Ianuarii anno MCMIII. Martyrium passus est die XXV mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

ex Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V.:

98. Fridericus Vila Bartolt, C.M.F., natus in Brull (Barcino) die III mensis Martii anno MDCCCLXXXIV. Martyr factus est die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI apud coemeterium in Torredembarra.

99. Iacobus Mir Vime, C.M.F., natus in Ciutadilla (Ilerda) die XXI mensis Decembris anno MDCCCLXXXIX, martyr factus est die XXII mensis Iulii anno MCMXXXVI Tarracone.

100. Antonius Vilamasana Carulla, C.M.F., natus in Masoteras (Ilerda) die XXVIII mensis Ianuarii anno MDCCCLX, martyr factus est die XXV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Valls.

101. Paulus Castellà Barbera, C.M.F., natus in Selva del Campo (Tarraco) die III mensis Maii anno MDCCCLXI, martyr factus est die XXVI mensis Septembris anno MCMXXXVI in Reus.

102. Andreas Feliu Bartolomeu, C.M.F., natus in Selva del Campo (Tarraco) die XV mensis Septembris anno MDCCCLXX, martyr factus est die XXVI mensis Septembris anno MCMXXXVI in Reus.

103. Sebastianus Balsells Tonijuàn, C.M.F., natus in Fuliola (Ilerda) die III mensis Decembris anno MDCCCLXXXV, martyr factus est die XV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Sierra de Almenara.

104. Antonius Capdevila Balsells, C.M.F., natus in Espluga Calva (Ilerda) die XXVII mensis Februarii anno MDCCCXCIV, martyr factus est die XXIV mensis Iunii anno MCMXXXVI in Vimbodí.

ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum:

105. Agapitus Modestus, in saeculo Modestus Pamplona Falguera, natus die XVII mensis Iunii anno MCMVII, martyrium subiit die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

106. Albertus Ioachimus, in saeculo Albertus Linares de la Pinta, natus die XXVII mensis Augusti anno MCMXIII, martyrium subiit die XIX mensis Maii anno MCMXXXVII in Castillonroy.

107. Alexander Antonius, in saeculo Alexander Arraya Caballero, natus die XXX mensis Maii anno MCMVIII, martyrium subiit die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI Tarracone.

108. Alexander Ioannes, in saeculo Firminus Gellida Cornelles, natus die VI mensis Octobris anno MDCCCLXXXIX, martyrium subiit die XVII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Viñaroz (Barcino).

109. Alphaeus Barnabas, in saeculo Barnabas Núñez Alonso, natus die XI mensis Iunii anno MCMII, martyrium subiit die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI Tarracone.

110. Anastasius Lucas, in saeculo Lucas Martín Puente, natus die XX mensis Septembris anno MCMVIII, martyrium subiit die XVIII mensis Septembris anno MCMXXXVI Tarracone.

111. Andreas Sergius, in saeculo Andreas Pradas Lahoz, natus die XXX mensis Novembris anno MCMVIII, martyrium subiit die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Tortosa (Tarraco).

112. Angelus Amatus, in saeculo Maximianus Peréz Fierro, natus die XXI mensis Augusti anno MCMV, martyrium subiit die I mensis Septembris anno MCMXXXVI in Tortosa (Tarraco).

113. Anselmus Felix, in saeculo Modestus Godo Buscató, natus die XII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIX, martyrium subiit die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

114. Antonius Aegidius, in saeculo Alexander Gil Monforte, natus die IX mensis Februarii anno MCMIII, martyrium subiit die XXII mensis Septembris anno MCMXXXVI in Mosqueruela (Terulium).

115. Aristides Marcus, in saeculo Petrus Cano Cebrián, natus die I mensis Iunii anno MCMVI, martyrium subiit die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Benicarló.

116. Arnoldus Cyrillus, in saeculo Ioannes Font Taulat, natus die I mensis Iulii anno MDCCCXC, martyrium subiit die XXI mensis Ianuarii anno MCMXXXVII Ilerdae.

117. Augustus Maria, in saeculo Arsenius Merino Miguel, natus die XII mensis Decembris anno MDCCCXCIV, martyrium subiit ad finem mensis Octobris anno MCMXXXVI in Molnas (Tarraco).

118. Benildus Iosephus, in saeculo Franciscus Casademunt Ribas, natus die V mensis Februarii anno MDCCCLXXII, martyrium subiit die XXVI mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

119. Benedictus Ioannes, in saeculo Ioannes Baptista Urgell Corna, natus die V mensis Octobris anno MCMVI, martyrium subiit die VII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Villalba.

120. Bonaventura Plus, in saeculo Pius Ruiz de la Torre, natus die IX mensis Iulii anno MCMIX, martyrium subiit die I mensis Septembris anno MCMXXXVI in Tortosa (Tarraco).

121. Claudius Iosephus, in saeculo Emmanuel Mateo Calvo, natus die V mensis Octobris anno MCMII, martyrium subiit die I mensis Septembris anno MCMXXXVI in Tortosa (Tarraco).

122. Clemens Adolfus, in saeculo Ioannes Clemens Vea Balaguer, natus die IX mensis Iunii anno MDCCCXCVIII, martyrium subiit die XV mensis Augusti anno MCMXXXVI in S. Mateo (in provincia Castellionensi).

123. Clemens Faustinus, in saeculo Iosephus Fernández Sáenz, natus die VI mensis Aprilis anno MCMXV, martyrium subiit die XVIII mensis Septembris anno MCMXXXVI Tarracone.

124. Daniel Antoninus, in saeculo Nicolaus Rueda Barriocanal, natus die X mensis Septembris anno MDCCCXCIV, martyrium subiit die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

125. Helladius Vincentius, in saeculo Caesarius España Ortiz, natus die XXV mensis Februarii anno MDCCCLXXXVI, martyrium subiit die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

126. Elias Paulinus, in saeculo Xaverius Pradas Vidal, natus die XXI mensis Martii anno MDCCCXCVI, martyrium subiit die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

127. Elmus Michaël, in saeculo Petrus Ioannes Iosephus Sisterna Torrent, natus die XXI mensis Martii anno MDCCCLXXVIII, martyrium subiit die XXVI mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

128. Exsuperius, in saeculo Michaël Alberto Flos, natus die XII mensis Novembris anno MDCCCLXXXI, martyrium subiit die XV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Benicarló.

129. Faustus Aloisius, in saeculo Iosephus Maria Tolaguera Oliva, natus die XIV mensis Martii anno MCMIV, martyrium subiit die XXVI mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

130. Felix Hadrianus, in saeculo Franciscus Vicente Edo, natus die XXXI mensis Iulii anno MCMIII, martyrium subiit die XXII mensis Septembris anno MCMXXXVI in Mosqueruela

131. Fulbertus Iacobus, in saeculo Iacobus Jardí Vernet, natus die VII mensis Maii anno MCMI, martyrium subiit die X mensis Augusti anno MCMXXXVI in Tivisa (Tarraco).

132. Gilbertus a Iesu, in saeculo Iosephus Boschdemont Mitjavila, natus die XI mensis Augusti anno MDCCCLXXX, martyrium subiit die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

133. Honorius Sebastianus, in saeculo Sebastianus Obeso Alario, natus die XII mensis Decembris anno MCMX, martyrium subiit die XVIII mensis Septembris anno MCMXXXVI Tarracone.

134. Hugo Barnabas, in saeculo Franciscus Trullén Gilisbarts, natus die XX mensis Ianuarii anno MDCCCXCV, martyrium subiit die I mensis Septembris anno MCMXXXVI in Viñols.

135. Hyacinthus Georgius, in saeculo Iosephus Camprubí Corrubí, natus die XXII mensis Februarii anno MDCCCLXXX, martyrium subiit die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI Tarracone.

136. Ianuarius, in saeculo Marianus Navarro Blasco, natus die III mensis Decembris anno MCMIII, martyrium subiit die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI Tarracone.

137. Iustinus Gabriel, in saeculo Gabriel Albiol Plou, natus die XXIII mensis Aprilis anno MCMX, martyrium subiit die XI mensis Augusti anno MCMXXXVI in Peñiscola.

138. Leontius Ioachimus, in saeculo Ioachimus Pallerola Feu, natus die II mensis Iulii anno MDCCCXCII, martyr factus est die I mensis Septembris anno MCMXXXVI in Viñols.

139. Aloisius Albertus, in saeculo Ildephonsus Alberto Flos, natus die XXVI mensis Februarii anno MDCCCLXXX, martyrium subiit die XV mensis Augusti anno MCMXXXVI in Benicarló.

140. Maginus Petrus, in saeculo Franciscus Salla Saltó, natus die III mensis Septembris anno MCMXVIII, martyr factus est die XXIX mensis Iulii anno MCMXXXVIII in Juncosa (Ilerda).

141. Marcianus Paschalis, in saeculo Paschalis Escuín Ferrer, natus die XXX mensis Martii anno MCMVII, martyr factus est die XIX mensis Augusti anno MCMXXXVI in Tortosa.

142. Nicolaus Hadrianus, in saeculo Ioannes Pérez Rodrigo, natus die XXVII mensis Ianuarii anno MCMXIV martyr factus est die XVIII mensis Septembris anno MCMXXXVI Barcinone.

143. Raphaël Iosephus, in saeculo Patricius Gellida Llorach, natus die XVI mensis Martii anno MDCCCLXXI, martyr factus est die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in Peñíscola.

ex Tertio Ordine Carmelitarum a Magisterio:

144. Iulius Alameda Camarero, natus die XXVIII mensis Maii anno MCMXI in Castroceniza (Burgum), martyr factus est die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

145. Aloisius Domingo Oliva, natus die XI mensis Ianuarii anno MDCCCXCII in Reus (Tarraco), martyr factus est die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

146. Isidorus Tarsá Giribets, natus die III mensis Februarii anno MDCCCLXVI in Fontanet (Ilerda), martyr factus est die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI in Torredembarra.

147. Bonaventura Toldrá Rodón, natus est die XXXI mensis Martii anno MDCCCXCVI in Pla de Cabra (Tarraco), martyr factus est die XI mensis Novembris anno MCMXXXVI inTorredembarra.

Fama earum martyrii tam late inter Populum Dei propagata est ut archidioecesis Tarraconensis iniret Processum Informativum. Parata Positione, Consultores Theologi, in Congressu Peculiari die III mensis Iunii anno MMXI acto, hoc probaverunt. Deinde Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria diei V mensis Iunii anni MMXII, necem Servorum Dei verum fuisse martyrium sunt fassi. Denique die XXVIII mensis Iunii anno MMXII Benedictus XVI iussit ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super martyrio rite promulgaret et statuit deinde ut beatificationis ritus Tarracone in Hispania celebraretur die XIII mensis Octobris anno MMXIII.

Hodie igitur, Tarracone in Hispania, de mandato Nostro, Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Servos Dei Emmanuelem Borrás Ferré, Agapitum Modestum Pamplona Falguera et CXLV Socios in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu García Burillo, Episcopi Abulensis, Alfonsi Milián Sorribas, Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Aloisii S.R.E. Cardinalis Martínez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Marii Iceta Gavicagogeascoa, Episcopi Flaviobrigensis, Iosephi Emmanuelis Lorca Planes, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Demetrii Fernández González, Episcopi Cordubensis, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Ioannis Piris Frígola, Episcopi Ilerdensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Iesu Stephani Catalá Ibáñez, Episcopi Malacitani, Salvatoris Giménez Valls, Episcopi Minoricensis, Attilani Rodríguez Martínez, Episcopi Seguntini-Guadalaiarensis, Iacobi Pujol Balcells, Archiepiscopi Tarraconensis, Iosephi Angeli Saiz Meneses, Episcopi Terrassensis, Caroli Emmanuelis Escribano Subías, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Braulii Rodríguez Plaza, Archiepiscopi Toletani, Henrici Benavent Vidal, Episcopi Dertosensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Servi Dei Iosephus Maximus Moro Briz et IV Socii, presbyteri dioecesani; Maurus Palazuelos Maruri et XVII Socii, ex Ordine Sancti Benedicti; Iacobus Puig Mirosa et XVIII Socii, e Congregatione Filiorum Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph, necnon Sebastianus Llorens Telarroja, laicus; María a Monte Serrato (in saeculo: Iosepha María Columnaris García Solanas) et VIII Sociae, religiosae professae Instituti Minimarum Discalceatarum Sancti Francisci de Paula, necnon Lucretia García Solanas, laica et vidua; Mauritius (in saeculo: Alexander) Íñiguez de Heredia Alzóla et XXIII Socii, religiosi professi ex Ordine Hospitalario Sancti Ioannis de Deo; Iosephus Guardiet Pujol, presbyter dioecesanus; Raimundus Ioachimus Castaño González et Iosephus María González Solís, presbyteri professi ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Antonius Faúndez López, presbyter, et unus Socius, professi ex Ordine Fratrum Minorum, necnon duo presbyteri dioecesani; Hermenegildus ab Assumptione B.M.V. (in saeculo: Hermenegildus Iza y Aregita) et V Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis; Carmelus Maria Moyano Linares et IX Socii, presbyteri professi ex Ordine Carmelitarum; Iosephus Xavier Gorosterratzu et Socii, e Congregatione Sanctissimi Redemptoris; Emmanuel Basulto Jiménez, Episcopus Giennensis, necnon III presbyteri dioecesani, unus seminarii alumnus et unus laicus; Victoria a Iesu (in saeculo: Francisca Agnes Maria ab Antiqua) Valverde González, religiosa Pii Instituti Calasanctiani Filiarum a Divina Pastora; Salvius Huix Miralpeix, Episcopus Illerdensis; Iosephus Nadal y Guiu et Iosephus Jordán y Blecua, presbyteri dioecesani; Ioannes a Iesu (in saeculo: Vilaregut Farré) et III Socii, ex Ordine Fratrum Discalceatarum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, necnon Paulus Segalá Solé, presbyter dioecesanus; Marianus Alcalá Pérez et XVIII Socii, ex Ordine Beatae Mariae Virginis de Mercede Redemptionis Captivorum; Chrysanthus (in saeculo: Casimirus González García), Aquilinus, Cyprianus Iosephus et LXIII Socii, ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis, necnon Raimundus Aemilianus Hortelano Gómez et Iulianus Aguilar Martín, laici; Emmanuel a Sacra Familia (in saeculo: Emmanuel Sanz Domínguez), presbyter professus et reformator Ordinis Sancti Hieronymi; Andreas a Palazuelo (in saeculo: Michaël Franciscus González González) et XXXI Socii, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum; Theophilus Fernández de Legaria Goñi et IV Socii, presbyteri professi e Congregatione Sacrorum Cordium Iesu et Mariae necnon adorationis perpetuae Ss. Sacramenti altaris; Albertus Maria Marco Alemán et VIII Socii, ex Ordine Carmelitarum ab Antiqua Observantia, necnon Augustinus Maria García Tribaldos et XV Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum; Orentius Aloisius (in saeculo: Antonius Solá Garriga) et XVIII Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, necnon Antonius Mateo Salamero, presbyter dioecesanus, et Iosephus Gorostazu Labayen, laicus; Melchiora ab Adoratione Cortés Bueno et XIV Sociae, e Societate Filiarum a Caritate Sancti Vincentii de Paul; Aurelia (in saeculo: Clementina) Arambarri Fuente et III Sociae, religiosae professae Congregationis Servarum Mariae Ministrantium Infirmis; Maria Assumpta (in saeculo: Iulianna González Trujillano) et II Sociae, religiosae professae Congregationis Missionariarum Franciscalium a Matre Divini Pastoris; Ioannes Huguet y Cardona, presbyter dioecesanus; Iosephus Maria Ruiz Cano, Iesus Hannibal Gómez Gómez, Thomas Cordero Cordero et XIII Socii, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V.; Emmanuel Borrás Ferré, Episcopus Auxiliaris Tarraconensis, Agapitus Modestus (in saeculo: Modestus Pamplona Falguera), ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum et CXLV Socii, presbyteri et Seminarii alumni dioecesani necnon religiosi ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginia de Monte Carmelo, ex Ordine Sancti Benedicti, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V., e Tertio Ordine Carmelitarum a Magisterio; Fortunatus Velasco Tobar et XIII Socii e Congregatione Missionis; Ioachimus Jovaní Marín et XIV Socii e Sodalitate Sacerdotum Operariorum Dioecesanorum Cordis Iesu; Richardus Gil Barcelón, presbyter professus e Congregatione Parvi Operis a Divina Providentia, necnon Antonius Arrué Peiró, laicus; Iosepha Martínez Pérez et XI Sociae e Congregatione Filiarum a Caritate, necnon Dolores Broseta Bonet, laica qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt ad testimonium perhibendum Domino Iesu, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae vero per has Litteras decrevimus et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio decimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo tertio decimo, Pontificatus Nostri primo.

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*A.A.S., vol. CVII (2015), n. 4, pp. 325-343.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana