Index   Back Top Print


FRANCISCUS

EPISTULA DATA
STANISLAO S.R.E. CARDINALI DZIWISZ
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM SEXTAE CENTENARIAE MEMORIAE
EXSTRUCTIONIS BASILICAE CATHEDRALIS KAUNENSIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Stanislao S.R.E. Cardinali Dziwisz
Archiepiscopo Metropolitae Cracoviensi

Kaunensis ecclesialis communitas grato animo sollemnique modo sextam celebrat centenariam memoriam erectionis aedis cathedralis quae, anno MCDXIII exstructa, inter prima Lituaniae christiana templa annumeratur. Architecturae pulchritudine eminet et, potissimum, testimonio multorum fidelium qui, saeculorum decursu, divina hoc in aedificio efflagitabant sibi suisque dona nec non omnibus Lituaniae incolis, sanctis apostolis Petro et Paulo intercedentibus. Sacra eadem aedes ecclesia deinde facta est cathedralis atque titulum accepit Basilicae minoris. Quandoquidem, anno MCMXXVI, Provincia Metropolitana Kaunensis est constituta, eadem aedes dignitatem cathedralis templi Archiepiscopi Metropolitae accepit. Angustiarum temporibus, praesertim sub regimine religioni infenso, omnibus fidelibus Lituaniae signum fuit clarissimum servandae religionis christianae atque fidelitatis erga Apostolicam Sedem.

Dilecti Kaunensis gregis fideles, diligenti sane Pastore et sacerdotibus moderantibus, originem et historiam ecclesiae cathedralis recolentes, in spiritali itinere diligenter progredi conantur. Ipse Archiepiscopus Metropolita Kaunensis, Venerabilis Frater Sigitas Tamkevi?ius, S.I., fideles sibi creditos est adhortatus ut in diuturna huius catholicae communitatis historia Domini largitatem clare mirari possent atque incitamentum experiri ad renovatam vitam sub Christi lumine assidue sequendam.

Hanc ob rem memoratus sacer Praesul humanissime dilectum Nostrum Praedecessorem Benedictum XVI rogavit ut aliquem eminentem virum mitteret, qui Kaunensi in urbe Romani Pontificis vices gereret atque eius erga istum gregem dilectionem manifestaret. Mentem Nostri Decessoris sequentes, ad Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui pergrave munus exerces Archiepiscopi Metropolitae Cracoviensis, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad memoratam celebrationem sextae centenariae memoriae exstructionis basilicae cathedralis Kaunensis, quae illa in urbe die V proximi mensis Maii agetur.

Sollemni ergo praesidebis Eucharistiae atque iam dictum Archiepiscopum aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles. Nostro salutabis nomine. Optamus insuper ut cuncti illustrem historiam Ecclesiae in Lituania recolentes, novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque fidei alacritate in cotidiana vita emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, qui peculiari affectu Ecclesiam Metropolitanam Kaunensem sequeris cuique reliquias beati Ioannis Pauli II dono tradidisti, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Aprilis, anno MMXIII, Ponticato Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana