Index   Back Top Print


FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PAULO IOSEPHO S.R.E. CARDINALI CORDES

 

Venerabili Fratri Nostro
Paulo Iosepho S.R.E. Cardinali Cordes
Praesidi olim Pontificii Consilii
"Cor Unum"

Eucharistica Synaxis centrum est congregationis fidelium cui Presbyter praeest. Edocent igitur Presbyteri fideles divinam victimam in Sacrificio Missae Deo Patri offerre atque cum ea oblationem vitae suae facere (cfr Presbyterorum ordinis 5). Hanc sententiam Concilii Oecumenici Vaticani II memoramus dum de singularis ponderis eventu cogitamus, de Congressu Eucharistico Nationali Germaniae, tempore scilicet precis, meditationis atque eucharisticae renovationis, qui diebus V-IX proximi mensis Iunii Coloniae Agrippinae celebrabitur.

Fausta hac occasione data, Venerabilis Frater Noster Ioachimus S.R.E. Card. Meisner, Archiepiscopus Metropolita Coloniensis, atque Venerabilis Frater Robertus Zollitsch, Archiepiscopus Metropolita Friburgensis atque Conferentiae Episcoporum Germaniae Praeses, humanissime suo tempore praeclarum Decessorem Nostrum Benedictum XVI et nunc Nosmet Ipsos invitaverunt ut sollemni celebrationi Congressus claudendi praeessemus. Grati omnino de invitatione ista, aliquem potius eminentem decrevimus virum quaerere, qui Nostras vices Coloniae posset gerere Nostramque erga fideles Germaniae dilectionem manifestare.

ltaque ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum vertimus qui, istius Nationis praestantissimus Filius atque Praeses olim Pontificii Consilii "Cor Unum", singulari excellis erga Eucharistiam devotione. Idcirco harum Litterarum vi Te designamus MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM, mandatis Tibi factis, ut die IX proximi mensis Iunii in praeclara Coloniensi urbe sacris celebritatibus Nostro nomine praesis atque Nostros pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter renunties. De Eucharistia loqueris quae donum est Iesu Christi se ipsum pro genere humano tradentis atque omnes adhortaberis ad spiritalem vitam per eam renovandam, fontem scilicet cuiusque formae sanctitatis.

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, omnes consalutamus Praesules, christifideles laicos, publicarum auctoritatum mulieres virosque qui Coloniam ad Congressum advenient, precibus Nostris omnes comitamur atque Deum omnipotentem obsecramus ut, materno praesidio Beatae Mariae Virginis suffulti, praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius servare pergant. Oportet etiam ut cuncti fideles novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei alacritatem.

Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus, universis Congressus Eucharistici Nationalis Germaniae participibus transmittendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Maii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 


© Copyright - Libreria Editrice Vaticana