Index   Back Top Print


FRANCISCUS

EPISTULA DATA
AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI VALLINI

 

Venerabili Fratri
Augustino S.R.E. Cardinali Vallini
Vicario in Urbe Nostro

Ex quo quidem tempore ad Petri cathedram sumus evecti, ediximus Nos esse Episcopum Romanum. Sedes vero haec ampliore pollet auctoritate. Eandem enim communioni omnium Ecclesiarum in caritate praesidere omnes sat sciunt.        

Romani Pontifices, multis districti officiis, saeculorum decursu Vicarii Generalis, qui vicaria sed ordinaria potestate Almae Urbis dioecesim regeret, cuidam e Purpuratis Patribus destinare consueverunt. Quapropter insignis Decessor Noster Benedictus XVI, cum te agnosceret congruis virtutibus ac pastorali actuositate cumulari, per Litteras Apostolicas die XXVII mensis Iunii anno MMVIII datas "Officium praedictum tibi, per te vel per legitimos officiales tuos exercendum, cum omnibus et singulis privilegiis, facultatibus, praerogativis, immunitatibus, iuribus, honoribus quoque et oneribus, quibus alii in eadem hac Urbe eiusque suburbiis et districtu Vicarii in spiritualibus Generales Romanorum Pontificum uti frui potuerunt seu etiam debuerunt", secundum Constitutionem Apostolicam "Ecclesia in Urbe" concessit ac tribuit. Idem igitur Summus Pontifex, quod ad te attineret, edixit: "Te idcirco Nostrum Urbis, suburbiorum et districtus Vicarium in spiritualibus et Iudicem constituimus et renuntiamus, curam, regimen, administrationem, liberumque praedicti muneris exercitium plenarie tibi committentes, una simul cum iurisdictione in Palatium Lateranense".

Itaque quod de te statuit Idem Decessor Noster, Nos comprobare properamus. Quocirca, Apostolica Nostra ex potestate, te Nostrum Urbis, suburbiorum et districtus in spiritualibus Vicarium et Iudicem confirmamus. Exoptamus pariter ut ecclesialis communitas Nostra Romana, divina suffragante gratia, quam maxime floreat, Domini verba in se promptissime recipiat ac spiritales fructus copiose ferat. Haec omnia Benedictione Nostra Apostolica corroboramus, tibi in primis impertita, quam cunctis fidelibus pertinere volumus, dum ab iis preces amabiliter petimus ut cum in Nostrae dioecesis, tum universi Dominici gregis beneficium ministerium Petrinum efficaciter explere possimus.       

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Maii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 


© Copyright - Libreria Editrice Vaticana