Index   Back Top Print


FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BOZANIĆ

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Bozanić
Archiepiscopo Metropolitae Zagrebiensi

Congruum solet catholica Ecclesia cultum Sanctis cunctis praestare iisque potissimum qui operibus insignibus animose sciteque vacaverunt, quique, bene de Ecclesia meriti, clara virtutum exhibuerunt exempla itemque flagranti permoti studio penitus se Deo consecrarunt Evangeliique nuntio diffundendo. Inter hos sunt annumerandi procul dubio sancti Cyrillus et Methodius. Etenim "suo charismate exsequendo Cyrillus et Methodius decretorias quasdam partes ad Europam aedificandam attulerunt non in communione modo religiosa et christiana, verum in unitate etiam civili ipsius et culturali" (Slavorum Apostoli, 27).

De horum caelitum in Magna Moravia adventus rogatu principis Rastislavi millesima centesima quinquagesima iam appetit memoria, quae mox sollemnem in modum Velehradi celebrabitur. Compatronorum horum Europae recordatio dat copiam oecumenica incepta sustinendi ac christianum cultum inter ipsius gentes amplificandi.
Quapropter libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilium Fratrum Episcoporum Reipublicae Cechae. Cum autem Nos huic eventui recolendo interesse Ipsi non possimus, eminentem Praesulem mittere decrevimus, qui animi Nostri sit interpres ac Nostram dilectionem deferat. Ad te igitur, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, quem omnino parem iudicamus huic officio sustinendo, quippe qui probanda praestes sollertia singularique actuositate. Itaque magnam aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium Nostrum ad illum sacrum ritum die V proximi mensis Iulii agendum renuntiamus et constituimus.

Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus Nostra bona verba Nostramque benevolentiam ostendes, quibus omnes Pastores, in primis Archiepiscopum Metropolitani Pragensem Dominicum S.R.E. Cardinalem Duka, O.P., septuagesimum aetatis agentem annum, et fidelium communitatem complectimur. Ipsorum sanctorum Cyrilli et Methodii in omnes devocamus patrocinium, qui supernis beneficiis eosdem iuvare dignentur, ut inibi homines sine cunctatione vel tarditate in iisdem atque ipsi incurrant vestigiis. Benedictionem demum Nostram Apostolicam Nostro nomine impertias volumus, quae sit superni subsidii firmamentum et animorum renovationis incitamentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Maii, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana