Index   Back Top Print


FRANCISCUS

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI RODÉ C.M.
 

 

Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Rodé C.M.,
Congregationis pro Institutis vitae consecratae
et Societatibus vitae apostolicae olim Praefecto

Millesima centesima quinquagesima recolitur iam memoria ex quo tempore ad hodierna Slovachiae loca pervenerunt sancti Cyrillus et Methodius Evangelii nuntium allaturi atque Domini salutaria beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt. Per sacram liturgiam et litteras non modo spiritale pabulum est suppeditatum verum etiam humanitas cultusque. "Ambo fratres, conscii antiquitatis et legitimae rationis eiusmodi sacrarum traditionum, non veriti sunt linguam Slavicam in liturgia adhibere, quam efficax instrumentum effecerunt ad veritates divinas iis tradendas, qui eo utebantur sermone" (Slavorum Apostoli, 12).

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad translaticiam hereditatem considerandam et firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis instantibus exemplis, permovendi.

Benignissimo igitur favente Domino, evenientis mensis Iulii V die Nitriae sollemnis erit ab illorum adventu anniversaria commemoratio agenda, concurrentibus quoque fidelibus circumcirca commorantibus, ut agri hi dominici, inde fere sumentes vim, uberiores fructus fundant et laetiores spiritales commoditates in dies experiantur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, postulantibus Slovachiae Praesulibus, cum Nos adesse non possimus, libentissime mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis mentem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Demonstrabis insuper horum Europae compatronorum claritatem, qui ut Ecclesia his in partibus amplificaretur summopere adlaborarunt. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et Nostrae dilectionis certissimum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Maii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 


© Copyright - Libreria Editrice Vaticana