Index   Back Top Print


FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IACOBO LUCAE S.R.E. CARDINALI ORTEGA Y ALAMINO
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CONCLUSIONEM CELEBRATIONUM
ET CONGRESSUS EUCHARISTICI NATIONALIS
IN URBE SANCTI SALVATORIS IN AMERICA

 

Venerabili Fratri Nostro
Iacobo Lucae S.R.E. Cardinali Ortega y Alamino
Archiepiscopo Metropolitae Sancti Christophori de Habana

Ecclesialis communitas Sancti Salvatoris in America, quam Praedecessor Noster sanctus Pius X, pastoralibus prospiciens necessitatibus, die XI mensis Februarii anno MCMXIII ad gradum Metropolitanae Ecclesiae elevavit quique eodem die dioeceses suffraganeas Sanctae Annae et Sancti Michaëlis condidit, grato animo centenariam celebrat elevationis et institutionis memoriam. Dilecti istius Metropolitanae Ecclesiae fideles, diligentibus Pastoribus et sacerdotibus moderantibus, hunc eventum recolentes, spiritale iter assidue perscrutantur atque Domini vocem prompte accipere nituntur. Multa revera adimplentur ab anno praeterito pastoralia incepta quae Venerabilis Frater Iosephus Aloisius Escobar Alas, Archiepiscopus Metropolita Sancti Salvatoris in America, Venerabilis Frater Romaeus Tovar Astorga, O.F.M., sacrorum Antistes Sanctae Annae, nec non Venerabilis Frater Michaël Angelus Moran Aquino, sacer Pastor Sancti Michaëlis, suis proposuerunt fidelibus cunctisque hominibus bonae voluntatis ut omnes Domini largitatem clare laudare vellent atque incitamentum experiri ad renovatam vitam sub Christi lumine assidue sequendam.

Novimus insuper hanc Metropolitanam Ecclesiam Annum iubilarem a die VI mensis Augusti praeteriti anni celebrare, qui Congressu Eucharistico Nationali proximo mense Augusto concludetur. Hanc ob rem memoratus Archiepiscopus Metropolita, Praeses Conferentiae Episcopalis Salvatoriae, humanissime illustrem Decessorem Nostrum rogavit ut aliquem eminentem virum mitteret, qui Summi Pontificis vices in urbe Sancti Salvatoris in America gereret Eiusque erga istum gregem dilectionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui pergrave munus Archiepiscopi Metropolitae Sancti Christophori de Habana diligenter exerces, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad conclusionem dictarum celebrationum et Congressus Eucharistici Nationalis, quae in urbe capite Salvatoriae die XI proximi mensis Augusti sollemni modo perficietur.

Celebrationi praesidebis Eucharistiae atque Archiepiscopum Metropolitam aliosque sacros Praesules, potissimum dioecesium Sanctae Annae et Sancti Michaëlis, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos  christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem cohortaberis. Optamus denique ut cuncti, illustrem historiam Metropolitanae Ecclesiae Sancti Salvatoris in America recolentes, novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque fidei alacritate in cotidiana vita emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Iunii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 




© Copyright - Libreria Editrice Vaticana