Index   Back Top Print


FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IOACHIMO S.R.E. CARDINALI MEISNER

NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM IUBILAREM DIEI QUO
PRIMA PIETRA POSITA ERAT
IN BASILICA SANCTI VICTORIS AD SANCTOS

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioachimo S.R.E. Cardinali Meisner
Archiepiscopo Metropolitae Coloniensi

Duo nobiles fratres, Fridericus et Conradus von Hochstaden, divinitus profecto inspirati, simul consilium coeperunt in loco ad Sanctos appellato mirificum Deo exstruendi templum, cuius anno MCCLXIII primum posuerunt lapidem. Magnis tandem impensis et longum per tempus aedificata est ecclesia sancti Victoris, quae nunc pretiosum habetur documentum singularis culturae, fidei et antiquae devotionis huius regionis Germaniae. Nam illic iam a IV saeculo sancti Martyres Thebaeae legionis pie colebantur atque variae aedes a christianis exstructae erant, quae tamen ob vicissitudines temporum sunt deletae. Firmum huius ecclesiae fundamentum, quae varia per saecula tot fideles amplexa est, aliud vero nostram in memoriam revocat fundamentum, videlicet illam firmam Petram, super quam Dominus suam aedificat Ecclesiam (cfr Mt 16,18).

Cum autem DCCL anni elapsi sunt a memorabili hoc eventu, merito Venerabilis Frater Felix Genn, Episcopus Monasteriensis, superiore anno comiter postulavit a dilecto Decessore Nostro Benedicto XVI ut ad celebrationem iubilarem diei quo prima petra posita erat Basilicae Sancti Victoris ad Sanctos quidam Pater Purpuratus mitteretur, ad hoc munus te proponens, Venerabilis Frater Noster, veluti Archiepiscopum Coloniensis Metropolitanae Sedis et Germaniae Nationis praestantisimum Filium. Memoratus Decessor Noster tunc rem ex animo probavit. Quapropter et Nos libenter huiusmodi petitioni nunc annuimus teque ad hanc sollemnem iubilarem festivitatem Missum Extraordinarium Nostrum constituimus, quem eminentem Pastorem novimus et Summorum Pontificum proximum navumque cooperatorem valde aestimamus.

Die igitur XIII mensis Octobris Nostras hoc Anno Fidei vices ages in Basilica Sancti Victoris ad Sanctos, in qua sive antiqui sive recentiores Martyres memorantur, in qua etiam corpus servatur beati Caroli Leisner, presbyteri dioecesis Monasteriensis, clam in campo captivorum constipationis Dachaviae ordinati. Congregatis Apostoli verba in mentem revocabis, qui nos hortatur ut accedentes ad Christum Dominum, lapidem vivum, coram Deo electum et pretiosum, et ipsi tamquam lapides vivi Deo aedificemur domus spiritalis (cfr 1 Pe 2,4-5). Quapropter eos invitabis ad catholicae fidei, spei et caritatis aequam testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata necnon antiquam christianam et religiosam colendam traditionem.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae, Reginae Pacis atque sanctorum Martyrum. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos mitteris, tam Pastoribus quam Christifidelibus, copiose communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Septembris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 




© Copyright - Libreria Editrice Vaticana