Index   Back Top Print


FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IOANNI LUDOVICO S.R.E. CARDINALI TAURAN

NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM AD HONORANDOS C ANNOS
FUNDATIONIS ECCLESIALIS COMMUNITATIS INSULENSIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni Ludovico S.R.E. Cardinali Tauran
Praesidi Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones

Insulensis ecclesialis communitas, quam sanctus Pius X die XXV mensis Octobris anno MCMXIII condidit quamque Benedictus XVI die XXIX mensis Martii anno MMVIII ad gradum Metropolitanae Ecclesiae evexit, sollemni modo centenariam anniversariam honorat suae fundationis memoriam. Dilecti istius gregis fideles, diligenti sacrorum Antistite Venerabili Fratre Laurentio Ulrich et sacerdotibus moderantibus, ad hunc eventum se parantes tres annos singulari orationi, considerationi et meditationi de christiano modo cogitandi et vivendi dicant, Domini vocem attente in hodiernis circumstantiis auscultare volentes eiusque voluntatem studiose adimplere. Multa revera ibi pastoralia perficiuntur incepta quae memoratus Archiepiscopus Metropolita Insulensis fidelibus proposuit cunctisque hominibus bonae voluntatis ut dialogus fidei et salutis variis in vitae provinciis augeretur atque incitamentum per diligentem Verbi Dei meditationem ad renovatam fidei vitam sub Christi lumine assidue sequendam daretur.

Proximo mense Octobri, sicut novimus, memoratae celebrationes Insulae ad culmen suum pervenient dum congregati Pastores et christifideles nec non publicae auctoritates centenariam memoriam fundationis dioecesis Insulensis festive multiplici modo recolent. Hanc ob rem memoratus sacer Praesul humanissime illustrem Decessorem Nostrum Benedictus XVI rogavit ut aliquem eminentem Virum mitteret, qui Summi Pontificis vices ibi gereret eiusque erga istum gregem dilectionem manifestaret. Cuius voluntatem Nos probantes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, qui, Galliae praestantissimus filius, grave munus Praesidis Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones exerces, mentem Nostram vertimus. Idcirco Te hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad sollemnem celebrationem quae diebus XXVI et XXVII proximi mensis Octobris Insulae agetur ad honorandos C annos fundationis ecclesialis communitatis Insulensis.

Sollemni praesidebis Eucharistiae atque Archiepiscopum Metropolitam aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem etiam inquisitionem veritatis, boni et pulchritudinis in cotidiana vita cohortaberis. Optamus etiam ut, de historia gregis Insulensis loquens, praecipua elementa novae evangelizationis significes, continuitatem atque perenne Domini verborum pondus clare demonstrans. Insuper gravissimum Nostrum Petrinum ministerium precibus committimus totius archidioecesis Insulensis omniumque ibi congregatorum.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Septembris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 




© Copyright - Libreria Editrice Vaticana