Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
OSVALDO S.R.E. CARDINALI GRACIAS

 

Venerabili Fratri Nostro
Osvaldo S.R.E. Cardinali Gracias
Archiepiscopo Metropolitae Bombayensi

Christiani dilectam terram Myanmar incolentes laeto gratoque animo quingentesimam anniversariam memoriam evangelizationis suae terrae celebrant, spiritale iter assidue prosequentes atque Domini vocem studiose auscultantes. Multa revera adimplentur incepta, quae tota in Natione efficiuntur ut omnes Salvatoris largitatem clare laudent atque incitamentum ad renovatam vitam experiantur sub Christi lumine assidue sequendam. Pastores et fideles Myanmar, inter quos illi etiam adsunt qui vexationem in Ecclesiam experti sunt atque pulcherrimum fidei dederunt testimonium, memoriam huius eventus recolunt atque in Evangelii semitis novis in rerum adiunctis novoque cum ardore progredi volunt.

Quapropter Venerabilis Frater Carolus Bo, S.D.B., Archiepiscopus Metropolita Yangonensis, Praeses Commissionis de Parando Anniversario, humanissimam Nobis epistulam scripsit qua Nosmet Ipsos ad celebrationem hanc invitavit. Grati omnino hac de invitatione quam in corde Nostro tenemus, nunc aliquem eminentem Virum quaerimus qui Nostras vices in Myanmar gerat Nostramque erga Christi discipulos ibi commorantes dilectionem significet. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui Metropolitanam Ecclesiam Bombayensem prudenter moderaris, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad dictas celebrationes complendas, quae in urbe Yangonensi a die XXI ad diem XXIII proximi mensis Novembris sollemni modo perficientur.

Celebrationi praesidebis Eucharistiae atque memoratum Archiepiscopum Metropolitam aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad assiduam Christi vitae imitationem cohortaberis. Optamus denique ut cuncti, pulcherrimam Ecclesiae in Myanmar historiam recolentes, nec non testimonium tot christianorum considerantes, novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque, beato Isidoro Ngei Ko Lat intercedente, inclito huius Nationis filio, quem Nobis nuper placuit Beatorum catalogo adscibere, fidei alacritate in cotidiana vita emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus amabiliter transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Octobris, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.

 

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana