Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
 ANDREAE S.R.E. CARDINALI VINGT-TOIIS

 

Venerabili Fratri Nostro
ANDREAE S.R.E. Cardinali VINGT-TROIS
Archiepiscopo Metropolitae Parisiensi

Sacrarum Scripturarum verba meditantes: “Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo” (Ps 5,8), grato laetoque animo nuper accepimus proxime Christoliensi in urbe novum cathedrale templum sollemni modo consecratum iri. Illo die istius dioecesis presbyteri et christifideles laici gratias omnipotenti Deo agent ob tanta Eius beneficia quae superiores per annos toti inibi christianae communitati largiri est dignatus. Eodem enim tempore quo sacra illa aedes extruebatur, Synodum dioecesanam cui titulus est “Cum Iesu Christo alter alterius onera portate et cum omnibus Evangelii gaudium communicate” (cfr Gal 6,2) tota dioecesana communitas celebravit atque, diligenti Sacro Praesule Venerabili Fratre Michaele Santier moderante, precibus et meditatione Sacrarum Scripturarum nec non per consideratam missionem in mundo nostrae aetatis solide se ad hanc celebrationem paravit.

Quam ob rem memoratus Episcopus humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem virum mitteremus, qui Nostras vices Cristolii gereret Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestaret. Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui gravissimum munus Archiepiscopi Metropolitae Parisiensis exerces, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad consecrationem dictae ecclesiae, quae die XX proximi mensis Septembris in memorata urbe perficietur.

Sollemni praesidebis Eucharistiae cum ritu consecrationis atque omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Evangelii et Ecclesiae demonstremus atque cotidiana in vita fidei virtute ardeamus.

Rogamus Te etiam ut Nostram omnibus ibi congregatis salutationem afferas, Episcopo nominatim Christoliensi ceterisque sacris Pastoribus, presbyteris, religiosis viris ac mulieribus christifidelibusque laicis. Exoptamus denique ut verba Nostrae benevolentiae etiam ad civiles auctoritates nec non aliarum religionum asseclas  extendas et ad omnes qui Ecclesiae missionem, libertatis religiosae condicionem atque sincerum personae humanae bonum studiose fovent.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus ferventer comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes, dum a vobis preces expostulamus, ut pergrave Petrinum munus secundum divinam voluntatem diligenter exercere valeamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Augusti, in memoria S. Clarae, virginis, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana