Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ZENONI S.R.E. CARDINALI GROCHOLEWSKI

 

Venerabili Fratri Nostro
ZENONI S.R.E. Cardinali GROCHOLEWSKI
Praefecto Emerito Congregationis de Institutione Catholica

Cotidie Christum in Sanctissimo Sacramento digne accipimus pieque adoramus, «ne paulisper quidem oblivisci possumus Eucharistiam esse peculiare bonum universae Ecclesiae. Maximum immo donum est, quod in gratiae Sacramentique ordine Sponsus Divinus suae tradidit traditque continenter Sponsae. (...) Fideles itaque (...) oportet nos manere erga ea quae illa in se exprimit necnon ad ea quae a nobis exposcit: gratiarum scilicet actionem» (S. Ioannes Paulus II, Dominicae Cenae, 12).

Nemini profecto latet quantas saevitias Christi asseclae in Europae orientali parte ob communistarum subversionem, alterum bellum mundiale atque Sovieticum regimen vicesimo saeculo perpessi sint. Laudabile ideo laetantes comperimus consilium quod Pastorum et Christifidelium magnam gratitudinem Domino manifestat, XXV annis post religiosam libertatem in Bielorussia restitutam atque dioecesim Grodnensem Latinorum constitutam, proximo mense Maio ibidem Congressum Eucharisticum Nationalem celebrandi. Plurima revera hoc temporis spatio illa in regione Dei mirabilia facta sunt: quot homines reconciliati sunt cum Deo et proximo; quot fidem catholicam sunt amplexi baptismi sacramentum suscipientes; quot iuvenes Christi vocem audientes eligerunt religiosam vocationem vel Seminarium ingressi sunt, Eius discipuli et ministri facti! De his omnibus igitur gratias oportet agamus munificentissimo Salvatori. Sed opus inceptum certo sedulo prosequendum est, quoniam adhuc tot fratres Christum ignorant eiusque Evangelii exspectant praecones. «Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim 2,3-4).

Ut autem dictus Congressus, qui haud dubio magni est momenti pro Ecclesia catholica in Bielorussia, congrua perficiatur sollemnitate, Venerabilis Frater Alexander Kaszkiewicz, Episcopus Grodnensis Latinorum, humiliter postulavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Quam ob rem, magna permoti fiducia et caritate, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, quem aptum ad hoc munus explendum aestimamus, cum iam antea deditam noverimus sollertem actuositatem tuam pro universalis Ecclesiae utilitate, teque Missum Extraordinarium Nostrum ad Congressum Eucharisticum Nationalem constituimus Bielorussiae diebus XXIV-XXVI proximi mensis Maii Grodnensi in urbe celebrandum. Liturgicis igitur celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam adstantibus significabis salutationem, praesertim Venerabili Fratri Alexandro Kaszkiewicz, primo huius dioecesis Episcopo, una cum carissima eius Communitate argenteum constitutionis celebranti iubilaeum. Verba Nostrae reverentiae et caritatis communica etiam publicis auctoritatibus cunctisque aliis Christi nomen sincero corde confitentibus. Mens autem praecipue Nostra est ut cuncti Pastores doceant Christifideles quo Eucharisticam celebrationem maxime Dominico die conferta multitudine partecipent, reconciliationis sacramento abluantur, verbo Dei ibidem et sacro convivio reficiantur. Quos verum hortamur ut sacerdotes suos plurimi existiment, qui a Domino electi sunt et Eucharistiae ministri effecti, eorum spiritale opus ardentibus orationibus et oblationibus sustineant novasque ad hoc sublime ministerium foveant vocationes, potissimum nunc tota cum Ecclesia Misericordiae Annum devote celebrantes.

Legationem tuam totumque Congressum enixe committimus validae intercessioni Beatissimae Virginis Mariae omniumque Sanctorum huius populi, praesertim beatarum martyrum Mariae Stellae a SS. Sacramento et X Sociarum, quae hac in terra pro Christi amore supremum obtulerunt testimonium. Benedictionem inde Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, quam tibi imprimis libenter impertimus, volumus nomine Nostro cunctis Pastoribus, religiosis viris et mulieribus, Christifidelibus laicis, civilibus auctoritatibus et omnibus Congressus Eucharistici participantibus peramanter largiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Aprilis, anno MMXVI, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana