Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ZENONI S.R.E. CARDINALI GROCHOLEWSKI

 

Venerabili Fratri Nostro
ZENONI S.R.E. Cardinali GROCHOLEWSKI
Praefecto olim Congregationis de Institutione Catholica
(de Studiorum Institutis)

Paschali laetitia praecipua mysteria fidei nostrae contemplantes, gaudemus de inceptis quae in toto orbe diligentes Pastores ad fidem augendam suscipiunt adque caritatem cotidiana in vita exercendam. Quandoquidem proximo mense Maio, ad Annum Misericordiae sollemniter celebrandum, Thoruni nova sacra aedes consecrabitur, Mariae Sanctissimae Stellae Novae Evangelizationis atque sancto Ioanni Paulo II, papae, dicata, Nos iam nunc gratias Omnipotenti Deo agimus de hoc sanctuario, studio sodalium Congregationis Sanctissimi Redemptoris aedificato, multis Polonis iuvantibus qui tum in Patria tum apud exteras vivunt Nationes. Sicut novimus, ritum consecrationis complures Episcopi, Sacerdotes et Christifideles laici in urbe Nicolai Copernici participabunt pro tota Ecclesia oraturi, divina dona a Redemptore hominum sibi suisque assidue implorantes.

Quam ob rem Venerabilis Frater Andreas Adalbertus Suski, qui diligenter ac sapienter munus Episcopi Thoruniensis exercet, humanissime Nos rogavit ut eminentem Virum mitteremus, qui Nostras vices illic gereret Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestaret. Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, Praefectum olim Congregationis de Institutione Catholica, qui studiose totum opus Congregationis Sanctissimi Redemptoris Thoruni sequeris et iuvas, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad consecrationem dictae ecclesiae, quae die XVIII proximi mensis Maii, anniversario videlicet die natali sancti Ioannis Pauli II, in memorata urbe perficietur.

Sollemni praesidebis Eucharistiae cum ritu consecrationis, Ianuam Misericordiae in ea aperies atque omnes adstantes ad diligentiorem usque operam pro Christo eiusque Ecclesia cohortaberis. Oportet enim fideles dilectae Poloniae etiam hodie toti orbi amorem Evangelii demonstrent atque exemplum virtutum christianarum in vita cotidiana perficiendarum.

Rogamus Te etiam ut Episcopo Thoruniensi ceterisque ibi congregatis Nostram salutationem afferas. Exoptamus insuper ut verba benevolentiae Nostrae ad civiles auctoritates extendas et ad omnes qui Ecclesiae missionem atque sincerum personae humanae bonum studiose fovent.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus Nostris, Beatissima Maria Virgine Claromontana, Regina Poloniae, intercedente, ferventer comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus atque Stationis Radiophonicae “Maria” auditoribus rite transmittes, dum a vobis cunctis preces expostulamus, ut pergrave Petrinum munus secundum divinam voluntatem diligenter exercere valeamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Aprilis, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana