Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI PAROLIN

 

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status

Clemens est Deus et misericors, qui nullum relinquit in Se sperantem. Ipse veluti benevolus Pater quemcumque filium recipit ad paenitentiam reversum. Fideles vicissim misericordes sint oportet, ignoscentes ac iis subvenientes in difficultatibus versantibus et quibusvis angustiis laborantibus.

Probando utique de consilio novimus Congressum Nationalem Misericordiae in Lituania diebus VI-VIII proximi mensis Maii Vilnae celebratum iri. Id merito quidem fit, cum ibidem insignis sancta soror Faustina pingendam curavit Iesu misericordis imaginem. Ibidem Sanctuarium etiam est extollendum Matri Misericordiae dicatum.

Cupimus et Nos pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc salienti e fonte Redemptoris copiosiorem recipiant gratiam.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et aspectabilius, congrua iustaque petente Venerabili Fratre Gintaras GruĊĦas, Archiepiscopo Vilnensi, Lituaniae Episcoporum Conferentiae Praeside, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, quocum consilia Nostra communicare crebro solemus, quique aptissimus praestabilisque videris ad ministerium hoc sustinendum et insigniter explendum. Fraternam ideo in te benevolentiam declarantes, temet Legatum Nostrum constituimus et nominamus ad Congressum Nationalem Misericordiae in Lituania diebus VI-VIII mensis Maii Vilnensi in urbe celebrandum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ut Iubilaeo interveniente hoc Misericordiae, cuncti ad pietatem, humanitatem, liberalitatem incitentur. Universis igitur participibus fidelibusque inibi omnibus voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad miserentem Salvatorem reperiendum et ad caelestem Matrem invocandam, superna beneficia ut consequantur. Tibi in primis Benedictionem Apostolicam fraterno ex animo impertimus, quam omnibus Congressus participibus Nostro nomine auctoritateque transmittas volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Aprilis, anno MMXVI, Iubileo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana