Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTULA DATA
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. CARDINALI
RE

 

Venerabili Fratri Nostro IOANNI BAPTISTAE S.R.E. Cardinali RE
Praefecto emerito Congregationis pro Episcopis
necnon Praesidi emerito Pontificiae Commissionis pro America Latina
 

Ineffabilis misericordia Dei, qua mirum in modum hoc Anno Iubilaeo fruimur, quamque flagrantissimo amore omnibus hominibus per totum terrarum orbem cupimus largiri, iterum iterumque oculos Nostros figit in sacramento corporis et sanguinis Iesu Christi, quo, de multitudine miserationum Dei sperantes, Deum poscimus per dies ut partem aliquam habeamus cum sanctis Apostolis et Martyribus in caelo natis (cfr Canon Romanus). Quapropter pergratum fuit Nobis nuntium de Congressu Nationali Eucharistico Argentino nuper audire, ad quem multi confluent in urbe Sancti Michaëlis Tucumanensis inter dies XVI et XIX mensis Iunii insequentis.

Petitione igitur accepta a Venerabili Fratre, Excellentissimo ac Reverendissimo Domino Iosepho Maria Arancedo, Archiepiscopo Archidioecesis Sanctae Fidei Verae Crucis necnon Conferentiae Episcopalis Argentinae Praeside, qua rogatur a Nobis ut aliquem Praesulem mittamus personam Nostram gesturum, ad te, Venerabilis Frater Noster, libenter decurrimus, quippe qui insigne servitium ad Ecclesiam in America Latina obtuleris utpote Praeses Pontificiae Commissionis pro America Latina. Etenim iustam hanc rogationem iudicantes eique adnuere volentes, Te hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad sollemnes celebrationes XI Congressus Nationalis Eucharistici Argentinae in urbe Sancti Michaëlis Tucumanensis dictis diebus habendas, bina quoque interveniente Argentinae independentiae saeculari memoria. Omnes quippe huius eventus participes adhortaberis ut, animis cum Iesu in Sacratissimo Sacramento nostrae redemptionis coniunctis, universorum donorum ex cibo caelesti recipiendorum plene sint conscii eaque ceteris impertienda possint conferre. Archiepiscopum Tucumanensem aliosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes ardentem benevolentiam.

Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus ut, Beatissima Virgine Maria intercedente, officium tibi concreditum diligenter expleas, ita ut omnes huius celebrationis participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes congregatos volumus pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Maii, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana