Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
VINCENTIO GERARDO S.R.E. CARDINALI NICHOLS

 

Venerabili Fratri Nostro
Vincentio Gerardo S.R.E. Cardinali Nichols
Archiepiscopo Metropolitae Vestmonasteriensi

Primatialis Gnesnensis metropolitana Sedes, quae olim supra sancti Adalberti venerandas exuvias erat fundata, tempore Concilii Constantiensis a Decessore Nostro Martino V ad illum peculiarem honorem elevata est, multum profecto conferente Excellentissimo Domino Nicolao Trąba, tunc Archiepiscopo Gnesnensi. Hic enim praestantissimus Vir, vices Pastorum et fidelium cunctae catholicae Nationis Poloniae prudenter gerens, sollertiam ac dilectionem erga Ecclesiam et Summum Pontificem pluries demonstravit.

Cum quidem, sescentis elapsis annis quibus Gnesnenses Pastores multifarie Ecclesiae et Nationi dignum fideleque praestabant ministerium, recenter Venerabilis Frater Adalbertus Polak, Archiepiscopus Metropolita Gnesnensis et Primas Poloniae, comiter postulaverit a Nobis ut ad celebrationem iubilarem quidam Pater Purpuratus mitteretur, Nos libenter eius petitioni annuimus teque, Venerabilis Frater Noster, ad hunc sollemnem eventum Missum Extraordinarium Nostrum constituimus, quem Summorum Pontificum sedulum cooperatorem aestimamus et dialogi inter homines atque religiones fautorem.

Die igitur XXIX mensis Aprilis Gnesnae Nostras vices ages et celebrationibus liturgicis Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam salutationem adstantibus Pastoribus, Christifidelibus et civilibus Auctoritatibus, immo, per eos toti dilecto Polono populo significabis. Oportet autem te hac occasione merita recordare sancti Adalberti, episcopi et martyris, qui vere apostolico spiritu repletus multas regiones percurrens Evangelii gaudium hominibus afferebat ac denique suo sanguine est attestatus fidem in aeternam salutem, quam cunctis ardenter proclamabat. Principis Apostolorum verba congregatis in mentem revocabis, qui fideles hortatur ut in Domino exsultent, etsi modicum nunc oportet contristati sint in variis tentationibus, ut in revelatione Iesu Christi exsultent laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei suae salutem animarum (cfr 1 Pe 1,6-9). Quapropter invitabis eos ad verae fidei, spei et caritatis congruam testificationem, ac potissimum ad fidelitatem erga Dei mandata, Ecclesiam Catholicam et Romanum Pontificem ad instar maiorum semper servandam necnon plus quam millenariam christianam traditionem devotionemque religiose colendam.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae, Reginae Poloniae, magni Decessoris Nostri sancti Ioannis Pauli II atque omnium sanctorum et beatorum qui tot per annos illic Christum Redemptorem hominis verbis operibusque assidue testificati sunt. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum iis ad quos mitteris, tam Pastoribus quam Christifidelibus, copiose communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Aprilis, in Dominica II Paschae seu de Divina Misericordia, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana