Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ZENONI S.R.E. CARDINALI GROCHOLEWSKI

 

Venerabili Fratri Nostro
Zenoni S.R.E. Cardinali Grocholewski
Praefecto Emerito Congregationis de Institutione Catholica

Ad sanctitatem adhortantes omnes Christifideles cotidiana in vita consequendam, laetanter hos eventus per orbem prosequimur, qui tali alto proposito favere possunt. Placet Nobis sanctitatem conspicere in Dei populo: in pueris et adolescentibus gratis ac oboedientibus, in parentibus amanter filios educantibus, in operariis negotia sua honeste explentibus, in senioribus devote et laeto animo viventibus (cfr Gaudete et exsultate, 7).

Nuper autem relatum est Nobis de Sanctuario BMV Matris Iustitiae et Amoris Socialis in Piekary Śląskie, in Silesia, quod ad praesidium Matris Dei exposcendum per saecula multi fideles petunt. Venusta ibidem est imago Matris Mirabilis, saeculo XIV iam venerata, quam et Decessores Nostri magni aestimabant: Pius XI, populi Silesiani sincerus amicus, anno MCMXXV aureas coronas eidem concessit; sanctus Ioannes Paulus II, qui uti cardinalis saepe illam invisit, anno MCMLXXXIII coram mira hac imagine sanctam Missam celebravit, innumerabili adstante credentium multitudine.

Revera, inter eos qui ibidem oraverunt annumerare oportet Ioannem III Sobieski, Regem Poloniae, qui a Salvatoris Matre tutum auxilium efflagitavit ad christianitatem a Turcis apud Vindobonam defendendam; inde eximium presbyterum Ioannem Aloisium Ficek, illic parochum, qui fidem catholicam, Patriae dilectionem ac sobrietatem in populo roboravit; Servum Dei Augustum S.R.E. Cardinalem Hlond, qui olim primus fuit Episcopus Katovicensis; recentiore verum difficilique tempore Excellentissimum Dominum Heribertum Bednorz, Episcopum Katovicensem, intrepidum et actuosum Pastorem, qui hoc in Sanctuario fidelium agmina congregabat, de recta christiana vita docebat ac diem dominicam a labore servandam Deoque sanctificandam defendebat.

Cum autem a consecratione memorati Sanctuarii iam septem saecula elapsi sint, decet tam felicem eventum commemorari, Deo Patri gratias agere pro caelestis Matris patrocinio ac pro futuro tempore suppliciter orare ut laboriosum, nobilem ac devotum Silesianum populum gratia sua benigne servare et augere dignetur. Quapropter libenter accepimus sincera vota Venerabilis Fratris Victoris Skworc, Archiepiscopi Metropolitae Katovicensis, ut in urbem Piekary Śląskie Legatum Nostrum mitteremus, qui partes Nostras ageret. Quam Legationem Tibi, Venerabilis Frater Noster, Congregationis de Institutione Catholica Praefecto Emerito, fidenter committendam esse arbitrati sumus, persuasum sane habentes Te hoc munus diligenter expleturum, quare hisce Litteris Te Nostrum Missum Extraordinarium nominamus ad dictam celebrationem.

Liturgicis actionibus Nostro nomine praesidebis memorato in Sanctuario – quod Nobis est admodum carum quia plus quam centum annos Societatis Iesu sodales olim ibidem ministerium praestiterunt – fidelesque adstantes humaniter salutabis in ultima die dominica mensis Maii, quo die plus quam septuaginta superiores iam annos Silesiae catholici viri turmatim coram Dei Matre congregantur qui, saepe pedibus peregrinantes et orantes, ita fidem et pietatem suam testantur, cum Christo et Ecclesia nexum usque firmiorem reddunt filiisque spiritualia bona colenda tradunt.

Servus Dei Stephanus S.R.E. Cardinalis Wyszyński iure asserebat sine iustitia non esse veram pacem nec amorem socialem. At christiani semper recordari debent pro aeterna salute necessarium esse misericordiam exercere et veniam dare: utraque enim constituit verae christianae fidei indicium, sicut Dominus ipse pluries nos docuit. Ideoque Beata Maria Virgo omnino recte Mater Iustitiae et Amoris Socialis invocatur simulque Mater Misericordiae proclamatur. Hortaberis igitur audientes Christifideles, ut ad instar Iesu Christi eiusque Matris sobrie et iuste et pie vivant in hoc mundo (cfr Tit 2,12), iniurias cunctis dimittant et caritatis opera exerceant.

In hac ergo honorifica explenda missione Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum, caritatem Nostram testaberis erga hanc dilectam communitatem. Nos vero, dum pro Nobis preces exposcimus, Benedictionem Apostolicam tibi imprimis impertimus, quam volumus nomine Nostro adstantibus Pastoribus, fidelibus, civilibus auctoritatibus cunctisque iubilaris celebrationis participantibus largiter communices.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Aprilis, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana