Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ANDREAE S.R.E. CARDINALI ARBORELIUS, O.C.D.

 

Venerabili Fratri Nostro
Andreae S.R.E. Cardinali Arborelius, O.C.D.
Episcopo Holmiensi

Senectus venerabilis est Deo et condicio decore dignitateque insignita et eminentia sapientiae: in Domino enim non quae est diuturna neque annorum numero computatur (Sap 4, 8), sed bonus est fructus, qui in opere exiguum laboratur iuventutis excipientis doctrinam et demum editur de generationibus illius (cfr Eccli 6, 18-19). Quam non modo in hominibus, sed etiam ad domum ecclesiae collaudamus relatam, in qua summus angularis lapis Christus Iesus.

Haec considerantes, valde laetamur de millesimo celebrando anniversario ab abbatia Dominae Nostrae de Buckfast in Anglia fundata, cuius diutinam sollertiam iam per saecula florentem praelaudavit Praedecessor Noster beatae memoriae Pius XI, divinarum laudum pio resonantem canore, domicilium virtutum, apium curae perfugium, Evangelii lumine late advecto merito gloriosam, quae recentiore dein aetate, post ruinam, monachorum indefessi laboris gratia ad novum et mirum venit decorem.

Tantam recolentes memoriam, dilecti istius monastici gregis filii expetierunt, ut inter sollemnia perfrui possent praesentia ac verbo alicuius Eminentissimi Viri, qui Nostras vices ibi gerat Nostramque erga istam communitatem manifestet dilectionem. Proinde, Reverendi Patris Abbatis humanissimae petitioni concedentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram vertimus, qui, nobillimae terrae Suetiae praestantissimus filius, historicas necessitudines tempore primae evangelizationis Scandiae inter patriam tuam et monachorum ex Anglia opus missionarium mirandum admodum comperis, ut hodie peraptus videaris ad mutuam Ecclesiae sollicitudinem per hoc ministerium tuum significandam. Idcirco, hisce Litteris Te Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad sollemnia, quae die XXIV huius mensis Maii, in festo Dominae Nostrae de Buckfast, in eadem abbatia agentur ad honorandos M annos dictae monasticae communitatis fundationis.

Libenter tibi potestatem facimus, dum celebrationi Eucharistiae praesidebis, Abbatem aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque necnon publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro nomine salutandi ac benedicendi, quos sermone tuo ad diligentiorem perquisitionem veritatis, boni et pulchritudinis in cotidiana vita cohorteris. Caritatem in dominici schola servitii instituendam suadeas, quae non est nisi angusto initio incipienda, processu vero conversationis et fidei, dilatato corde, inenarrabili delectionis dulcedine curritur, a dominico numquam magisterio discedendo et in eius doctrina perseverando (cfr s. Benedictus de Nursia, Regula, prologus). Simul, insuper, gravissimum Nostrum Petrinum ministerium precibus committimus totius monasticae communitatis omniumque ibi congregatorum.

Dum tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Nostram Apostolicam impertimus omnibus, qui celebrationi intererunt, trasmittendam, legationem tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter exposcentes, ut haec communitas fidelium, Spiritu vivificata, verbo vitae ac divina gratia instructa, amori Christi nihil praeponat.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Maii, anno Domini MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana