Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
FERDINANDO S.R.E. CARDINALI FILONI

 

Venerabili Fratri Nostro
FERDINANDO S.R.E. Cardinali FILONI
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione

Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines. [...] Ad hoc enim misit Deus Filium suum, quem constituit heredem universorum, ut sit Magister, Rex et Sacerdos omnium, Caput novi et universalis populi filiorum Dei (Lumen gentium 13). Hanc ergo divinam voluntatem, quam attestantur annales Ecclesiae, confirmant vitae multorum sanctorum, praesertim missionariorum, manifestant vari eventus ex historia populorum.

Quapropter accepta recenter allata est Nobis invitatio Conferentiae Episcoporum Boliviae, quam eorum nomine subsignavit Praeses eiusdem Conferentiae et Episcopus Potosiensis in Bolivia Venerabilis Frater Richardus Ernestus Centellas Guzmán, ad V Congressum Americanum Missionarium, qui diebus IX-XIV proximi mensis Iulii in urbe Sanctae Crucis de Sierra celebrabitur. Etiamsi Ipsi ad hunc magni ponderis pro totius Ecclesiae in America eventum adire non possumus, sollerti ac benigno animo omnes eius participes complectimur. Nam pastorali caritate ducti, nutu divino in beati Petri successione constituti ut omnium Ecclesiarum onera geramus, huiusmodi inceptis dilectorum Fratrum in Episcopatu favere cupimus, quoniam hoc bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (1 Tim 2,3-4).

Quam ob rem decernimus illuc uti Legatum Nostrum dignum Patrem Purpuratum mittere ut per eum affectus et aestimationem Nostram Pastoribus et Christifidelibus rite ostendamus. Te igitur, Venerabilis Frater Noster, ad valde honorificam hanc missionem explendam peraptum arbitramur, qui iam septem annos diligenter praees Congregationi pro Gentium Evangelizatione atque dilectionem tuam et sollicitudinem testificatus es in Christi Ecclesiam et Romanum Pontificem. Idcirco nominamus te Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratum Quintum Congressum Americanum Missionarium sollemniter celebrandum.

Ideo in urbe Sanctae Crucis de Sierra pro Nobis adstabis, sacris liturgicis ritibus praesidebis, hac etiam data occasione una cum sacris Pastoribus omnibusque christianis fervidas reddes gratias – quod voce “Eucharistia” significatur – pro magnis donis fidei et baptismatis quae nos Christi mortis, resurrectionis et vitae participes efficiunt, eosque ad novam evangelizationem magno studio, gaudio et fiducia prosequendam, ita ut vita ecclesialis ibi renovetur atque magis magisque missionaria fiat. Commemorabis insuper Episcopos ceterosque responsalitatem gerentes in corde Dei esse locum praecipuum pro pauperibus, quapropter Ipse pauper factus est (cfr Evangelii gaudium, 197).

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae, Patronae Americae, intercedentibus quoque tot sanctis huius Ecclesiae. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, omnibus ad quos mitteris, tam Pastoribus quam Christifidelibus, copiose communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Iunii, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

FRANCISCUS



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana