Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
GREGORIO S.R.E. CARDINALI ROSA CHÁVEZ

 

Venerabili Fratri Nostro
Gregorio S.R.E. Cardinali ROSA CHÁVEZ
Episcopo Auxiliari Sancti Salvatoris in America

Maximum donum ac thesaurum dedit Salvator noster credentibus in novissima cena, cum Apostolos sacerdotio auxit et Eucharistiae mysterium celebrandum commendavit. “In hac vero sacramentali Christi commemoratione Iesus Christus praesens sub alia quidem forma, in propria vero substantia est nobiscum. Adscensurus enim in caelum dixit Apostolis et eorum sequacibus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Mt 28,20), benigna ipsos promissione confortans, quod remaneret et esset cum eis etiam praesentia corporali” (Urbanus IV, Transiturus de hoc mundo). Hac certa fide ducta, Ecclesia catholica ubique per saecula salutem aeternam in Christo consequendam annuntiabat simulque Eucharisticum Sacrificium pie offerebat.

Cum ergo exeunte saeculo XV inventa est continens Americana, adhortante Decessore Nostro Alexandro VI, in secundo itinere Christophori Columbi missionarii etiam sunt profecti evangelizationem indigenarum incohaturi. Postquam pervenerunt ad locum Hispanice appellatum Isabela, ibi in Epiphania Domini anni MCDXCIV pater Bernardus Boil primam in hac terra sanctam Missam celebravit. Modicum fuit initium mirabilis Christi praesentiae in eius vero corpore et sanguine, anima et divinitate, quae totam Americanam continentem gratia sua implevit atque continenter implet, cuius Nos, Christi Vicarii munus exercentes, fructus sumus ac testes.

Nuper Venerabilis Frater Diomedes Espinal De León, Episcopus Maoënsis - Montis Christi, Praeses Conferentiae Episcoporum Dominicianae, significavit Nobis die V proximi mensis Ianuarii in loco Isabela, dioecesis Portus Argentarii, in Republica Dominiciana, Episcopos huius Nationis una cum populo fideli recordaturos esse DXXV elapsos annos a prima Eucharistia celebrata in America. Ad hanc commemorationem magni ponderis ipsi poposcerunt a Nobis quendam Patrem Purpuratum, qui Nostras vices illic ageret. Nos ergo hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum ad hanc sollemnem festivitatem te constituimus, Venerabilis Frater Noster, quem Pastorem novimus de Ecclesia per orbem, ac potissimum in America, valde sollicitum.

Rogamus te ut, dum praesidebis celebrationibus, adstantes Nostro nomine imo ex corde salutes iisque sensus ostendas sincerae Nostrae caritatis. Proinde cohortaberis omnes credentes, ac praecipue sacros Pastores, ad fidem catholicam semper servandam, strenue proclamandam, caritate bonisque moribus usque probandam. Dum ergo ipsi laetanter gratias agunt Deo propter Christi, veri Dei et Hominis, in Eucharistia realem praesentiam, tu eos sermone hortare ut sanctorum per intercessionem sese late aperiant ad divinum hoc Sacramentum iugiter digne ac frequenter suscipiendum.

Scias volumus, Venerabilis Frater Noster, missionem tuam Nos intercessionibus Beatae Mariae Virginis, inclitae universae Americae Patronae, et cunctorum Sanctorum Beatorumque Americae commendaturos. Denique Benedictionem Apostolicam, copiosae caelestis gratiae pignus et sincerae Nostrae caritatis testem, perlibenter tibi elargimur, quam nomine Nostro cum omnibus hunc memorabilem eventum participantibus peramanter communices volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Decembris, in sollemnitate Beatae Mariae Virginis de Guadalupe, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana