Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PATRICIO S.R.E. CARDINALI D’ROZARIO, C.S.C.

 

Venerabili Fratri Nostro
PATRICIO S.R.E. Cardinali D’ROZARIO, C.S.C.
Archiepiscopo Metropolitae Dhakensi 

Gaudebit profecto in caelis mater Teresia de Calcutta, quam nuper inter Ecclesiae sanctos laeti adscripsimus, videns tam carissimam sibi urbem ex toto orbe convenientes ad XXVII Diem Universalem pro Aegrotantibus benigne accipere. Laetabitur sane etiam defunctus Venerabilis Frater Sigismundus Zimowski, ultimus Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praeses, qui usque ad finem vitae huiusmodi occursus annuales perdiligenter paravit cunctosque aegrotantes eorumque ministros sincero paterno affectu iugiter comitabatur.

Sed Nos quoque, de pauperum omniumque patientium iuvamine valde solliciti, gaudio complemur ob hanc praecipuam eximiae christianae caritatis manifestationem. Quapropter ex longinquo salutare cupimus universos in terrarum orbe aegrotantes ceterosque ad sollertem eorum curam adhibendam hortari. Consuetum vero sequentes morem, ad illum magni ponderis eventum Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus, Venerabilis Frater Noster, qui gaudium in communione habes, compassione semper indigentiores iuvas et una cum populo tuo Bangladesano divitias vestrae paupertatis testamini, teque magno cum delectamento Nos inter Purpuratos Patres inscripsimus et circiter ante annum in tua dilecta Patria invisimus.

Diebus igitur IX-XI proximi mensis Februarii liturgicis celebrationibus Nostro nomine Calcuttensi in urbe praesidebis Nostramque omnibus significabis salutationem. Congregatos illic christifideles invitabis ad constantem devotionem erga Beatissimam Virginem Mariam, quae Salus est infirmorum, ut ipsa a Divino Filio uberrimas imploret gratias, praesertim in tribulatione patientiam, in Deum fiduciam, de beneficiis receptis gratitudinem et eximiam erga omnes caritatem.

Prudenti sermone hortare audientes, ut tot fratrum sororumque morbo affectorum, saepius derelictorum et reiectorum a societate quae illos fere inutiles ac exstinguendos reputat, ipsi ad instar Boni Samaritani curam habeant, evangelicum nuntium Domini repetens, qui discipulos mittens ut cunctos animo, mente et corpore oppressos curarent, admonuit eos: “Gratis accepistis, gratis date” (Mt 10,8).

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imprimis copiose tibi impertimus, Venerabilis Frater Noster, quam congregatis ibi fidelibus cunctisque memorati XXVII Diei Universalis pro Aegrotantibus participibus amanter transmittendam curabis, dum tuam missionem intercessionibus Beatissimae Mariae Virginis et horum Sanctorum qui maxima deditione et caritate infirmos curabant concredimus, ab omnibus preces poscimus pro summo ministerio Nostro cum caritate exercendo.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Ianuarii, anno MMXIX, Pontificatus Nostri sexto.

 

Franciscus



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana