Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
DOMINICO S.R.E. CARDINALI MAMBERTI

 

Venerabili Fratri Nostro
DOMINICO S.R.E. CARDINALI MAMBERTI
Praefecto Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae

"Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado" (Io 14,12). Haec Domini Iesu verba plane manifestata sunt in apostolica actuositate sancti Vincentii Ferrer, qui plenus fide ac zelo de animarum salute, morum correctione et catholicae religionis propagatione, postquam ipse e gravissimo morbo a Christo clementer sanatus erat, assidue praedicavit, potissimum in Hispaniae et Galliae regionibus, "Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis" (Mc l6,20).

Venerabilis Frater Raimundus Centène, sollicitus sacrorum Antistes dioecesis Venetensis, superiore anno peculiaria incepta inchoavit ad dignam et frugiferam iubilarem sescentesimam anniversariam commemorationem obitus sancti Vincentii Ferrer, qui Dariorigi die V mensis Aprilis anno MCDXIX ad caelestem Patriam evolavit. Quo autem hic eventus totius Ecclesiae unitati et emolumento adhuc magis favere valeat, ipse humaniter poposcit ut Nostrum illuc mitteremus Legatum, qui Nostro nomine Annum Vincentianum concludat.

Tu quidem, Venerabilis Frater Noster, qui pertines ad Ecclesiam Adiacencem et iam diu in Sanctae Sedis ministerio dotes viresque impendisti, nunc autem officium diligenter exerces Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae Praefecti, omnino aptus Nobis occurris cui hoc munus concredamus. Ideo hisce Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad memoratam missionem die IX proximi mensis Iunii, videlicet in sollemnitate Pentecostes, Dariorigi explendam.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam adstantibus significabis salutationem, in primis dilecto Venetensi Praesuli, ceteris etiam Episcopis ac civilibus Moderatoribus, totique carissimae Christifidelium communitati. Omnes hortaberis ad christianum patrimonium diligenter colendum ac fidem maiorum servandam, roborandam et eximia caritate testificandam. Hoc sane opus nunc maximi videtur momenti, quoniam, tertio inito christianae aetatis millennio, ad novam Europae evangelizationem ferventer est procedendum simulque vetera huius continentis pretiosa humana christianaque spiritalia bona iugiter sunt detegenda et custodienda.

Demum fidenter Nos volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam precibus Christo Supremo Pastori, intercedentibus sanctis Vincentio Ferrer et Paterno, ac praesertim Beata Maria Virgine, omnium Christifidelium Matre et Regina, clementer committere. Vestras preces pro Nostro magni ponderis ministerio in illa iubilari commemoratione enixe petentes, Benedictionem Apostolicam tibi impertimus, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, cum omnibus filiis filiabusque aestimabilis Venetensis gregis et iis qui hunc eventum participabunt, communicandam .

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Maii, anno MMXIX, Pontificatus Nostri septimo.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana