Index   Back Top Print


FRANCISCUS

Ad Mariam, Matrem Ecclesiae
et Matrem fidei nostrae*

 

Adiuva, Mater, fidem nostram!

Erige aures nostras ad Verbum, ut vocem Dei agnoscamus eiusque vocationem.

Suscita in nobis desiderium eius vestigia sequendi, et terram nostram relinquendo et eius promissionem excipiendo.

Adiuva nos ut amore eius attingamur, ut fide eum attingere valeamus.

Adiuva nos ut nos Ipsi plane commendemus, ut eius amori credamus, potissimum tempore tribulationis et crucis, cum fides nostra ad maturationem vocatur. Semina in fide nostra gaudium Resuscitati.

Commone nos credentem numquam solum esse. 

Doce nos Iesu oculis contueri, ut in nostro itinere Ille sit lumen; atque hoc fidei lumen in nobis iugiter augeatur, donec dies ille sine occasu adveniat, qui ipse est Christus, Filius tuus, Dominus noster!

 

*Litterae Encyclicae, Lumen Fidei (die XXIX m. Iunii, A.D. MMXIII)

 

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana