Index   Back Top Print

[ AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

 

INNOCENTIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI 
SACRO PRAESENTE CONCILIO AD REI MEMORIAM SEMPITERNAM 

AD APOSTOLICAE DIGNITATIS APICEM*

BULLA
DEPOSITIONIS FRIDERICI II IMPERATORIS

17 Iulii 1245

 

CONC. (OECUM. XIII) LUGDUNENSE I

28 Iun. - 17 Iul. 1245

 

Ad apostolicae dignitatis apicem licet indigni dignatione divinae maiestatis assumpti, omnium christianorum curam vigili sedula que solertia gerere ac intimae considerationis oculo singulorum discernere merita et providae deliberationis statera librare debemus, ut quos iusti vigor examinis dignos ostenderit, congruis attollamus favoribus, quos autem reos poenis debitis deprimamus, appendentes semper meritum et praemium aequa lance, retribuendo cuique iuxta qualitatem operis, poenae vel gratiae quantitatem. 

Sane cum dira guerrarum commotio nonnullas professionis christianae provincias diutius afflixisset, nos toto cupientes mentis affectu tranquillitatem et pacem ecclesiae sanctae Dei ac generaliter cuncto populo christiano, ad praecipuum principem saecularem, huiusmodi dissensionis et tribulationis actorem, a felicis recordationis Gregorio papa praedecessore nostro pro suis excessibus anathematis vinculo innodatum, speciales nuntios, magnae auctoritatis viros, videlicet venerabiles fratres Petrum Albanensem, tunc Rothomagensem archiepiscopum, et Guillelmum Sabinensem, tunc quondam Mutinensem, episcopos ac dilectum filium nostrum Guillelmum basilicae Duodecim apostolorum presbyterum cardinalem, tunc abbatem sancti Facundi, qui salutem zelabantur ipsius, duximus destinandos, facientes sibi proponi per ipsos, quod nos et fratres nostri quantum in nobis erat pacem per omnia se cum habere necnon cum omnibus hominibus optabamus, parati sibi pacem et tranquillitatem dare ac mundo etiam universo.

Et quia praelatorum, clericorum omnium que aliorum, quos detinebat captivos, et omnium tam clericorum quam laicorum, quos coeperat in galeis, restitutio poterat esse pacis plurimum inductiva, eum ut illos restitueret, cum hoc idem tam ipse quam sui nuntii, antequam ad apostolatus vocati essemus officium, promisissent, rogari et peti ab ipso fecimus per eosdem ac proponi insuper, quod iidem parati pro nobis erant audire et tractare pacem ac etiam audire satisfactionem, quam facere vellet princeps de omnibus, pro quibus vinculo erat excommunicationis astrictus, et offerri praeterea, quod si ecclesia eum in aliquo contra debitum laeserat, quod non credebat, parata erat corrigere ac in statum debitum reformare.

Et si diceret ipse, quod in nullo contra iustitiam laeserat ecclesiam vel quod nos eum contra iustitiam laesissemus, parati eramus vocare reges, praelatos et principes tam ecclesiasticos quam saeculares ad aliquem tutum locum, ubi per se vel solemnes nuntios convenirent, erat que parata ecclesia de consilio concilii sibi satisfacere, si eum laesisset in aliquo, ac revocare sententiam, si quam contra ipsum iniuste tulisset, et cum omni mansuetudine ac misericordia, quantum cum Deo et honore suo fieri poterat, recipere de iniuriis et offensis ipsi ecclesiae suis que per eum irrogatis gatis satisfactionem ab ipso.

Volebat etiam ecclesia omnes amicos suos sibi que adhaerentes in pace ponere plena que securitate gaudere, ut numquam hac occasione possent aliquod subire discrimen.

Sed licet sic apud eum pro pace paternis monitis et precum insistere curaverimus lenitate, idem tamen Pharaonis imitatus duritiam et obturans more aspidis aures suas, huiusmodi preces et monita elata obstinatione ac obstinata elatione despexit. 

Et licet processu temporis in die coenae Domini proximo nuper praeterita praecedente coram nobis et fratribus nostris, praesentibus carissimo in Christo filio nostro Constantinopolitano imperatore illustri, coetu quoque non modico praelatorum, senatoribus populo que Romano et maxima multitudine aliorum, qui eodem die propter solemnitatem ipsius de diversis mundi partibus ad apostolicam sedem convenerant, quod staret nostris et ecclesiae mandatis per nobilem virum Raymundum comitem Tholosanum ac magistros Petrum de Vinea et Tadeum de Suessa curiae suae iudices, nuntios et procuratores suos speciale super hoc ab ipso mandatum habentes, praestiterit iuramentum, postmodum tamen quod iuraverat non implevit.

Quin immo ea intentione ipsum praestitisse probabiliter creditur, sicut ex factis sequentibus colligitur evidenter, ut eidem ecclesiae ac nobis illuderet potius quam pareret, cum anno et amplius iam elapso nec ad ipsius ecclesiae graemium revocari potuerit nec sibi de illatis ei damnis et iniuriis curaverit satisfacere, licet super hoc exstiterit requisitus.

Propter quod non valentes absque gravi Christi offensa eius iniquitates amplius tolerare, cogimur urgente nos conscientia iuste animadvertere in eundem.

Et ut ad praesens de ceteris eius sceleribus taceamus, quatuor gravissima, quae nulla possunt celari tergiversatione, commisit.

Deieravit enim multotiens; pacem quondam inter ecclesiam et imperium reformatam temere violavit; perpetravit etiam sacrilegium, capi faciens cardinales sanctae Romanae ecclesiae ac aliarum ecclesiarum praelatos et clericos, religiosos et saeculares, venientes ad concilium quod idem praedecessor duxerat convocandum; de haeresi quoque non dubiis et levibus sed difficilibus et evidentibus argumentis suspectus habetur.

Plura siquidem eum commisisse periuria satis patet.

Nam olim cum in Siciliae partibus morabatur, priusquam esset ad imperii dignitatem electus, coram bonae memoriae Gregorium sancti Theodori diacono cardinali, apostolicae sedis legato, felicis recordationis Innocentio papae praedecessori nostro et successoribus eius ecclesiae que Romanae, pro concessione regni Siciliae ab eadem ecclesia sibi facta, fidelitatis praestitit iuramentum et, sicut dicitur, illud idem, postquam ad eandem dignitatem electus exstitit et venit ad Urbem, coram eodem Innocentio suis que fratribus, aliis multis praesentibus, ligium hominium in eius faciens manibus, innovavit.

Deinde cum in Alamannia esset, eidem Innocentio et, ipso defuncto, bonae memoriae Honorio papae praedecessori nostro et eius successoribus ac ipsi ecclesiae Romanae, praesentibus imperii principibus atque nobilibus, iuravit honores, iura et possessiones Romanae ecclesiae pro posse suo servare ac protegere bona fide, et quod quaecumque ad manus suas devenirent, sine difficultate restituere procuraret, nominatis expresse dictis possessionibus in huiusmodi iuramento; quod postmodum confirmavit, coronam imperii iam adeptus.

Sed horum trium iuramentorum temerarius exstitit violator non sine proditionis nota et laesae crimine maiestatis.

Nam contra praefatum praedecessorem Gregorium et fratres suos comminatorias litteras eisdem fratribus destinare ac dictum Gregorium apud fratres ipsos, sicut apparet per litteras ab eo tunc directas eisdem, et etiam, prout fertur, per universum fere orbem terrarum multipliciter diffamare praesumpsit.

Ac venerabilem fratrem nostrum Ottonem Portuensem, tunc sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconum cardinalem, et bonae memoriae Iacobum Praenestinum episcopos, apostolicae sedis legatos, nobilia et magna ecclesiae Romanae membra, personaliter capi fecit et bonis omnibus spoliatos ac per diversa loca non semel ignominiose deductos carceribus mancipari.

Privilegium insuper, quod beato Petro et successoribus eius in ipso tradidit dominus Iesus Christus, videlicet: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Mt 16,19), et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, in quo utique auctoritas et potestas ecclesiae Romanae consistit, pro viribus diminuere vel ipsi ecclesiae auferre sategit, scribens se praefati Gregorii sententias non vereri, latam ab eo excommunicationem in ipsum non solum contemptis ecclesiae clavibus non servando, verum etiam per se ac officiales suos et illam et alias excommunicationis vel interdicti sententias, quas idem omnino contempsit, cogendo alios non servare.

Possessiones quoque praefatae Romanae ecclesiae, videlicet Marchiam, Ducatum, Beneventum, cuius muros et turres dirui fecit, ac alias quas in Tusciae ac Lombardiae partibus et quibusdam aliis obtinebat locis, paucis exceptis, occupare non metuens, eas adhuc detinet occupatas.

Et tamquam ei non sufficeret, quod manifeste contra iuramenta praemissa praesumendo talia veniebat, per se vel suos officiales earumdem possessionum homines deierare compulit, ipsos a iuramentis fidelitatis, quibus Romanae tenebantur ecclesiae, de facto, cum de iure non posset, absolvens et faciens eosdem fidelitatem nihilominus abiurare praedictam sibi que fidelitatis huiusmodi iuramenta praestare.

Pacis vero ipsum violatorem exsistere plene constat, quia cum olim tempore pacis inter ipsum et ecclesiam reformatae iurasset coram bonae memoriae Ioanni de Abbatis Villa episcopo Sabinensi et magistro Thomasio tituli sanctae Sabinae presbytero cardinali, praesentibus multis praelatis, principibus et baronibus, quod staret et pareret praecise absque ulla conditione omnibus mandatis ecclesiae super iis, pro quibus erat vinculo excommunicationis astrictus, causis excommunicationis eiusdem expressis per ordinem coram eo, tunc omnibus Theotonicis, hominibus regni Siciliae ac quibuslibet aliis, qui ecclesiae contra ipsum adhaeserant, omnem remittens offensam et poenam, et quod nullo tempore offenderet vel offendi faceret ipsos pro eo quod ecclesiae adstiterant, praestari in anima sua per Thomasium comitem Acerrarum faciens iuramentum, postmodum pacem et iuramenta huiusmodi, nequaquam erubescens irretiri periuriis, non servavit.

Nonnullos enim ex ipsis hominibus tam nobiles quam alios postea capi fecit et, eis bonis suis omnibus spoliatis, uxores eorum et filios captivari ac terras ecclesiae contra promissionem, quam eisdem Ioanni Sabinensi episcopo et Thomasio cardinali fecerat, irreverenter invasit, licet ipsi extunc in eum praesentem, si contraveniret, excommunicationis sententiam promulgarint.

Et cum iidem apostolica sibi auctoritate mandassent, ut nec per se nec per alium impediret, quin postulationes, electiones et confirmationes ecclesiarum et monasteriorum in regno praefato libere de cetero fierent secundum statuta concilii generalis, et quod nullus deinceps in eodem regno viris ecclesiasticis ac rebus eorum imponeret tallias vel collectas, quod que nullus ibidem clericus vel persona ecclesiastica de cetero in civili vel criminali causa conveniretur coram iudice saeculari, nisi super feudis quaestio civiliter haberetur, ac Templariis, Hospitalariis et aliis personis ecclesiasticis de damnis et iniuriis irrogatis eisdem satisfaceret competenter, ipse mandatum huiusmodi adimplere contempsit.

Liquet namque undecim aut plures archiepiscopales et multas episcopales sedes, abbatias quoque ac alias ecclesias vacare ad praesens in regno praedicto eas que procurante ipso, sicut aperte patet, fuisse diutius praelatorum regimine destitutas in grave ipsarum praeiudicium et periculum animarum.

Et licet forte in aliquibus eiusdem regni ecclesiis electiones sint a capitulis celebratae, quia tamen per illas eiusdem familiares clerici sunt electi, probabili potest argumento concludi, quod facultatem non habuerunt liberam eligendi.

Ecclesiarum autem ipsius regni non solum facultates et bona fecit prout voluit occupari, sed etiam cruces, turibula, calices et alios sacros earum thesauros et pannos sericos velut cultus divini contemptor auferri, licet ut dicitur ipsis ecclesiis, exacto tamen prius pro eis certo pretio, in parte fuerint restituti.

Clerici quippe collectis et talliis multipliciter affliguntur, nec solum trahuntur ad iudicium saeculare, sed ut asseritur coguntur subire duella, incarcerantur, occiduntur et patibulis cruciantur in confusionem et opprobrium ordinis clericalis.

Praefatis autem Templariis, Hospitalariis et personis ecclesiasticis non est de damnis illatis eisdem et iniuriis satisfactum.

Eum quoque certum est fore sacrilegii patratorem.

Nam cum praefati Portuensis et Praenestinus episcopi et quam plures ecclesiarum praelati et clerici tam religiosi quam saeculares ad apostolicam sedem pro celebrando concilio, quod prius ipse petiverat, convocati per mare venirent, viis terrae ipsis de mandato eius omnino praeclusis, idem destinato Ensio filio suo cum multitudine galearum et per alias quamplures longe antea serio praeparatas in partibus Tusciae maritimis insidiis positis contra eos, ut gravius posset virus vomere praeconceptum, ipsos ausu sacrilego capi fecit, quibusdam praelatorum ipsorum et aliis in huiusmodi captione submersis, nonnullis etiam interemptis et aliquibus hostili insecutione fugatis, reliquis autem bonis spoliatis omnibus et de loco ad locum in regnum Siciliae opprobriose deductis ac ibidem diris carceribus mancipatis.

Quorum aliqui macerati squaloribus et inedia pressi miserabiliter defecerunt.

Merito insuper contra eum de haeretica pravitate suspicio est exorta, cum postquam excommunicationis sententiam a praefatis Ioanne episcopo Sabinensi et Thomasio cardinali prolatam incurrit et dictus Gregorius papa ipsum anathematis vinculo innodavit, ac post ecclesiae Romanae cardinalium, praelatorum et clericorum ac aliorum etiam diversis temporibus ad sedem apostolicam venientium captionem, claves ecclesiae contempserit et contemnat, sibi faciens celebrari vel potius quantum in eo est prophanari divina, et constanter asseveraverit, ut superius est narratum, se praefati Gregorii papae sententias non vereri.

Praeterea coniunctus amicitia detestabili Sarracenis, nuntios et munera pluries destinavit eisdem et ab eis vicissim cum honorificentia et ilaritate recepit ipsorum que ritus amplectitur, illos in cotidianis eius obsequiis notabiliter se cum tenens, eorumdem etiam more uxoribus quas habuit de stirpe regia descendentibus, eunuchos, praecipue quos, ut dicitur serio, castrari fecerat, non erubuit deputare custodes.

Et quod execrabilius est, olim exsistens in partibus transmarinis, facta compositione quadam, immo collusione verius cum soldano, Machometi nomen in templo Domini diebus et noctibus publice proclamari permisit.

Et nuper nuntios soldani Babiloniae, postquam idem soldanus Terrae sanctae ac christianis habitatoribus eius per se ac suos damna gravissima et inaestimabiles iniurias irrogarat, fecit per regnum Siciliae cum laudibus ad eiusdem soldani extollentiam, sicut fertur, honorifice suscipi et magnifice procurari.

Aliorum quoque infidelium perniciosis et horrendis obsequiis contra fideles abutens et illis qui damnabiliter vilipendentes apostolicam sedem ab unitate ecclesiae discesserunt, procurans affinitate ac amicitia copulari, clarae memoriae Ludovicum ducem Bavariae, specialem ecclesiae Romanae devotum, fecit, sicut pro certo asseritur, christiana religione despecta per assasinos occidi, et Batatio, Dei et ecclesiae inimico a communione fidelium per excommunicationis sententiam cum adiutoribus, consiliatoribus et fautoribus suis solemniter separato, filiam suam tradidit in uxorem.

Catholicorum vero principum actus et mores respuens, neglector salutis et famae, pietatis operibus non intendit.

Quin immo, ut de suis nefariis dissolutionibus sileamus, cum didicerit opprimere, non curat oppressos misericorditer relevare, manu eius, ut decet principem, ad eleemosynas non extenta, cum destructioni ecclesiarum institerit et religiosas ac alias ecclesiasticas iugi attriverit afflictione personas; nec ecclesias nec monasteria nec hospitalia seu alia pia loca cernitur construxisse.

Nonne igitur haec non levia, sed efficacia sunt argumenta de suspicione haeresis contra eum? cum tamen haereticorum vocabulo illos ius civile contineri asserat et latis adversus eos sententiis debere succumbere, qui vel levi argumento a iudicio catholicae religionis et tramite detecti fuerint deviare.

Praeter haec regnum Siciliae, quod est speciale patrimonium beati Petri et idem princeps ab apostolica sede tenebat in feudum, iam ad tantam in clericis et laicis exinanitionem servitutem que redegit, quod eis paene penitus nihil habentibus et omnibus exinde fere probis eiectis, illos qui remanserunt ibidem sub servili quasi conditione vivere ac Romanam ecclesiam, cuius principaliter sunt homines et vassalli, offendere multipliciter et hostiliter impugnare compellit.

Posset etiam merito reprehendi, quod mille squifatorum annuam pensionem, in qua pro eodem regno ipsi ecclesiae Romanae tenetur, per novem annos et amplius solvere praetermisit.

Nos itaque super praemissis et quam pluribus aliis eius nefandis excessibus cum fratribus nostris et sacro concilio deliberatione praehabita diligenti, cum Iesu Christi vices licet immeriti teneamus in terris nobis que in beati Petri apostoli persona sit dictum: quodcumque ligaveris super terram (Mt 16,19) et cetera, memoratum principem, qui se imperio et regnis omni que honore ac dignitate reddidit tam indignum, qui que propter suas iniquitates a Deo ne regnet vel imperet est abiectus, suis ligatum peccatis et abiectum omni que honore ac dignitate privatum a Domino ostendimus, denuntiamus ac nihilominus sententiando privamus, omnes qui ei iuramento fidelitatis tenentur adstricti, a iuramento huiusmodi perpetuo absolventes, auctoritate apostolica firmiter inhibendo, ne quisquam de cetero sibi tamquam imperatori vel regi pareat vel intendat, et decernendo quoslibet, qui deinceps ei velut imperatori aut regi consilium vel auxilium praestiterint seu favorem, ipso facto excommunicationis vinculo subiacere.

Illi autem, ad quos in eodem imperio imperatoris spectat electio, eligant libere successorem.

De praefato vero Siciliae regno providere curabimus cum eorumdem fratrum nostrorum consilio, sicut viderimus expedire.

Da(tum) Lugduni, XVI. Kal(endas) augusti, pontificatus nostri anno tertio.

------------------------------------------------------

*Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio, vol. 23 (Mansi), Venetiis, 1779, pp. 613-619.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana