Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. I

NUNTIUS GRATULATORIOS

SILVIO S.R.E. CARDINALI ODDI,
XXV ANNUM COMPIENTI
AB ACCEPTA EPISCOPALI ORDINATIONE*

 

Mens Nostra ad te advolat, Venerabilis Frater Noster, quod hoc ipso mense Septembri vicesimus quintus explebitur annus ex quo episcopalem suscepisti ordinationem. Haec anniversaria memoria Nos movet, ut gratulantem animum Nostrum tibi pandamus, de Ecclesia bene merito, tibique optima quaeque vehementer precemur. Compertum est enim te sedulo atque diu operam dedisse huic Apostolicae Sedi, in muneribus multis tibi attributis, atque talenta nequaquam neglexisse. Tibi, Archiepiscopo titulo Mesembriano creato, munus Legati Apostolici in civitate Hierosolymitana primum est concreditum, ibique totis incubuisti viribus ut tranquilla pax et stabilis concordia vigerent. Deinde Apostolici Internuntii oflîcium apud Rempublicam Arabican Aegyptiam cum accepisses, operam navasti indefatigatam, ut catholicorum communitati praesidium praeberes et levamen et auxilium. Demum, Nuntium Apostolicum egisti in Belgarum Natione. In multimodis ecclesiastici ministerii perfunctionibus ab Apostolica Sede perspicacitati mentis tuae concreditis, luculente patuerunt tui animi laudes: egregia in Deum pietas, acris hominum intellegentia, usus rerum, comitas et affabilitas sermonis, quae etiam longinquos a catholicis saeptis alliceret. Quam ob rem aliisque de causis factum est ut in Sacrum Cardinalium Collegium asciscereris, iisque videlicet annumerareris, qui eximii Presbyterii Romanae Ecclesiae sunt participes atque Beati Petri Successorem adiuvant in implendo officio ad universum gregem dominicum pertinente. Huiusmodi igitur oblata occasione animo gratulabundo cupimus tibi astare ac tecum gratias agere ei, a quo bona cuncta descendunt. Hunc « Patrem luminum » enixe rogamus, ut propitiationis suae beneficiis te locupletet et spiritualis iucunditatis abundantiam tibi largiatur. Sit autem huius Nostrae propensae in te voluntatis signum Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, caritate impellente impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Septembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. I

 


*AAS, vol. LXX (1978), pp. 764-765.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana