Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SREVEPORTUENSIS*

NONNULLIS DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI
ALEXANDRINA-SREVEPORTUENSIS APPELLANDA

 

Pro grege sibi credito sollerti vigilans studio, quo aptius animorum saluti consuleret, Venerabilis Frater Villelmus B. Friend, Episcopus Alexandrinus-Sreveportuensis, audita Conferentia Episcopali Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, ab hac Apostolica Sede petivit ut, suae ecclesiasticae circumscriptionis territorio dismembrato, iam nova dioecesis constitueretur. Probe enim Nos scientes id in animarum bonum esse cessurum, expostulationi esse concedendum arbitramur. Itaque de consilio Venerabilis Fratris Pii Laghi Archiepiscopi titulo Maurianensis atque in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis Pro-Nuntii Apostolici, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Episcopis praepositorum, vi et potestate Nostra apostolica haec quae sequuntur statuimus. A dioecesi Alexandrina-Sreveportuensi territorium separamus Comitatuum, quorum sunt nomina vernaculo sermone : Caddo, Bossier, Webster, Claiborn, Lincoln, Union, Morehouse, West Carroll, De Soto, Bienville, Jackson, Ouachita, Richland, Red River et Sabine ; quibus novam dioecesim Sreveportuensem appellandam condimus, cuius scilicet fines erunt iidem, quibus memorati Comitatus simul sumpti circumscribuntur. Novae Ecclesiae sedem in urbe Shreveport collocamus, templumque ibidem situm Sancto Ioanni Berchmans dicatum, honore ac dignitate Ecclesiae cathedralis honestamus. Recens conditam dioecesim suffraganeam facimus archidioecesis Novae Aureliae eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Novae Aureliae pro tempore subicimus. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenti, fidelium stipes, pars bonorum quae novae dioecesi e divinis bonis dioecesis Alexandrinae-Sreveportuensis provenient iuxta canonem 122 C. I. C. Episcopo autem pro tempore Sreveportuensi debita iura damus atque obligationes imponimus quae ad residentes Episcopos pertinent. Consultores dein deligantur dioecesani ad iuris normam, qui ipsi Episcopo assint opera atque consilio. Ad sacrorum tironum formationem quod attinet, serventur praescripta iuris communis, spectatis autem normis Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » et regulis a Congregatione pro Institutione catholica statutis. Simul atque novae dioecesis Sreveportuensis constitutio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi Ecclesiae censeantur adscripti in cuius territorio beneficium vel officium ecclesiasticum legitime habeant; reliqui vero sacerdotes, clerici, seminarii alumni ei, in cuius territorio legitime habeant domicilium. Quod ad novae dioecesis regimen spectat necnon ad bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, ad electionem, ad fidelium iura aliaque huius generis, adamussim serventur quae sacri canones praescribunt. Documenta insuper et acta quae conditam dioecesim respiciunt, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique custodiantur in archivo rerum religiosarum. Dioecesis Alexandrina-Sreveportuensis, immutato nomine, exinde Alexandrina cognominetur. Ad ea tandem explenda quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Pium Laghi deputamus, factis facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi quemlibet virum, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Re denique ad exitum adducta, documenta conficiantur quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum die sexto decimo mensis Iunii anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri ottavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINIIS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 10, pp. 963-964

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana