Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SIBUENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIAE KUCHINGENSI ET
MIRIENSI, NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR, SIBUENSIS APPELLANDA

 

Adoranda Christi verba : « Euntes ergo in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae . . . » (Marc 16, 15) tantopere resonant in corde pectusque urgent, ut iam paene nihil Nos fecisse arbitremur, si quid agendum supersit ad Christi regnum propagandum: ex audita enim christiana veritate atque recepto Baptismate in nomine Trinitatis iam aeterna animorum salus aeternaque fortuna dependet. Qua re, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi censuerint ut, detractis nonnullis terris ab Ecclesiis Kuchingensi atque Miriensi, nova exinde Sedes episcopalis conderetur, Nos, rati quidem id christiano Nomini propagando in iis terris haud mediocrem opem conferre posse : auctis enim dioecesibus, etiam Episcopi, id est Apostoli multiplicari ; post sane illorum, quorum oporteret, rogatam sententiam, sequentia apostolica Nostra potestate fieri iubemus. Ab archidioecesi Kuchingensi partem orientalem separamus ; item a dioecesi Miriensi partem meridionalem. Quibus terris novam dioecesim condimus, ab eius urbe principe Sibuensem cognominandam, ita ut fines inter novam Sedem reliquasque duas iidem sint atque limites territorii civilis vulgo « Third Division, Sixth Division and Seventh Division » firmis ceteris limitibus. Novam Ecclesiam metropolitanae Sedi Kuchingensi suffraganeam facimus, atque Congregationi pro Gentium Evangelizatione obnoxiam ; sedem eius in urbe vulgo Sibu collocamus, cathedram vero in templo Sacro Cordi Iesu dicato poni statuimus, factis nempe huic iuribus templorum cathedralium. Volumus etiam ut pro Canonicis Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo ope consilio assint. Cetera ad Iuris Canonici normam agantur seu temperentur, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altera et vicesima mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 5, pp. 506-507

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana