Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BAREILLENSIS*

DIOECESI DISMEMBRATA LUCKNOVENSI,
NOVA CONDITUR ECCLESIA BAREILLENSIS APPELLANDA

 

Indorum inter gentes augeri conspicimus et catholicum nomen feliciter ibi prosperari. Quod quidem Nos tum maxima afficit laetitia tum eadem opera inducit pro immutatis condicionibus ad disponendas commodius res. Quocirca iis quorum interest rogatis sententiam, consentiente quoque Venerabili Fratre Augustino Cacciavillan, Archiepiscopo titulo Amiternino atque in India Apostolico Pro-Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, Apostolica Nostra usi potestate, quae sequuntur decernimus et iubemus. Sex civiles diciones, scilicet Naini Tal, Almora, Pitoragarh, Bareilly, Shajahanpur et Pilibhit, adhuc ad sedem pertinentes Lucknovensem, ab eadem separamus, quae deinceps novam formabunt dioecesim Bareillensem cognominandam. Nuper conditam Ecclesiam metropolitanae sedi Agraënsi suffraganeam facimus eiusdemque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Agraënsis pro tempore subicimus. Cathedram autem Episcopi in templo ponimus D. O. M. in honorem Sancti Alfonsi dicato eodemque in urbe Bareilly posito. Ad ea subinde explenda quae per has Litteras Nostras statuimus Venerabilem Fratrem Augustinum Cacciavillan, quem supra memoravimus, legamus, factis facultatibus necessariis etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re tandem ad finem perducta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide sollicite mittantur. Contrariis rebus nihil obsistentibus. Haud sumus nescii denique gentes has multum longeque religionis sensu praestare. Ob hanc quidem rationem et mentem catholica fides, quae est vera religio, explicare se potest effusius copiosiusque. Quocirca magna Nos tenet spes communitatem hanc novellam Bareillensem celeriter adultam fore et eam laetas segetes allaturam.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 7, pp. 812-813

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana