Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DOBANA*

MUNDUENSIS DIOECESIS DISTRACTIS TERRITORIIS
NOVA CONSTITUITUR DOBANA DIOECESIS

 

Inter cetera, quae evangelizationis operis efficaciae maxime proficiunt, est sane ascribenda ecclesiasticarum circumscriptionum constitutio, qua ordinate Christifidelium determinato numero consulitur per translaticias illas rationes, quas fructuosas semper fuisse in Ecclesiae longissima historia nemo ignorat. Quo igitur etiam in Republica Ciadiana aptius evangelicae veritati nuntiandae et confirmandae christianoque populo prospiceretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis gerendis praepositi, idem sentientes ac Venerabilis Frater Beniaminus Stella, Archiepiscopus titulo Midilensis atque Apostolicus in Ciadia Pro-Nuntius, novam dioecesim instituendam esse censuerunt. Nos ideo, pro certo habentes hoc esse in animarum bonum cessurum, ex Nostrae Apostolicae potestatis et auctoritatis plenitudine, quae sequuntur decernimus. A territorio dioecesis Munduensis partem distrahimus orientalem, id est praefecturam civilem vulgo Longone Oriental dictam, exceptis tamen subpraefectura civili patrio sermone Baibokoum appellata et « canton » lingua vernacula « Boro » vocato, una cum parte ad orientem fluminis Logone, in praefectura civili Tandjilé sita, et his partibus detractis novam condimus dioecesim Dobanam, ex urbe principe Doba, denominandam : quam suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Ndiamenanae quamque Congregationis pro Gentium Evangelizatione iurisdictioni subicimus. Quod vero ad Episcopi Cathedram pertinet, eam in ecclesia Deo in honorem Sanctae Teresiae a Iesu Infante dicata in urbe Doba collocamus. Haec omnia perficienda ad Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella mandamus, vel ad quem ipse delegaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re denique confecta documenta exarentur, quorum sincera exemplaria ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Quae autem his Litteris statuimus, ea firma esse et nunc et in posterum volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 9, pp. 1006-1007

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana